Quæstio 4
Quæritur quarto, An etiam in actu exteriori sit culpa.
Videtur quod non. Primo, quia ut dictum est, virtus et vitium sunt in anima, non in corpore; actus vero exterior est actio corporalis. — Secundo, in eodem sunt actus et habitus ejus, seu virtus et actus bonus ex ea procedens, similiter habitus vitiosus, pravaque actio ejus, prout in libro de Somno et vigilia docet Philosophus; sed virtus et habitus vitiosus non consistunt in corpore, sed tantum in anima: ergo et actio vitiosa seu culpa. — Tertio, communiter dicitur, Deus respicit cor et interiora, non exteriora: ergo in exterioribus vitium non consistit.
In oppositum est, quod Deus exteriora multa prohibuit, ut furtum, rapinam. — Rursus, in Evangelio loquitur Christus: Quæ procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, etc.1
Ad hoc respondet Thomas: In omnibus agentibus ordinatis commune est, quod res mota ab aliquo ut instrumentum a primo agente, sequitur in suo actu conditionem primi agentis quantum potest. Quumque in omnibus actibus hominis voluntas principalitatem obtineat, eo quod ipsa tanquam liberrima cunctas potentias in suos actus inclinet, oportet quod in actibus humanis conditio voluntatis salvetur, puta in his quæ fiunt ad imperium voluntatis. Hinc quum voluntatis sit proprium habere sui actus dominium, hoc quoque in ceteris quæ a voluntate mota sunt invenitur, secundum quod ejus conditionem seu proprietatem consequi possunt : sicut intellectus potest considerare et non considerare prout a voluntate est motus, conformiter est de concupiscibili et irascibili, idque usque ad actus exteriores extenditur, secundum quod homo potest ambulare et non ambulare, loqui et non loqui. Quumque in hoc consistat ratio meriti et demeriti, laudis ac vituperii, quod malum seu bonum quod fit, est in potestate agentis : hinc actus voluntatis primo sortitur rationem peccati et culpæ, consequenterque alii actus a voluntate imperati; atque hoc modo etiam in actibus exterioribus consistit deformitas culpæ. Denique, quum actus potius adscribatur primo agenti quam instrumento, sicut secare artifici magis quam securi; ideo quidam considerantes quod actus a voluntate imperati rationem culpæ non habent nisi a voluntate, dixerunt peccatum non esse nisi in actu voluntatis interiori. Alii vero considerantes tam id in quo primo est ratio culpæ, quam id in quo est secundo, dixerunt tam actus interiores quam exteriores esse peccata. Utrique quoque consideraverunt peccatum non solum quoad id quod est formale in ipso, unde rationem mali habet, puta aversionem, sed etiam quantum ad conversionem, quæ est materiale in peccato. Aliqui vero considerantes solum id unde rationem mali sortitur, dixerunt nec actus interiores nec exteriores esse peccata. Inter quas verior exstat opinio media, dicens in utroque esse peccatum, quia plenam considerationem peccati habuit ista opinio, considerans peccatum quoad id quod est formale in ipso, et quoad id quod est materiale in ipso; non solum quod primo deformitatem peccati continet, sed etiam quod secundo. Itaque plene, proprie et immediate virtus et vitium sunt in anima; secundario autem et participative, in actu exteriori, in quo tanquam in effectu manifestatur actus interior et quantitas ejus; sicque Deus respicit actum exteriorem, prout ab interiori procedit et ejus qualitatem participat. — Hæc Thomas in Scripto. Qui de hac re scribit in prima secundæ, quæstione septuagesima quarta; et scripta ibidem in his sententialiter continentur. Concordant Petrus, Richardus, ceterique communiter.
Durandus quoque : Actus (dicens) exterior potest comparari ad immediatum principium eliciens ipsum, et item ad voluntatem imperantem. Primo modo non potest esse culpa in actu exteriori secundum se, sed solum ut comparatur ad voluntatem jubentem. In essentialiter enim subordinatis ultimum non refertur ad primum nisi per medium; ratio autem, voluntas et actus exterior, essentialem ordinem habent, ita quod actus voluntatis medius est inter actum rationis exterioremque actum : ergo opus exterius non est natum regulari per rationem nisi mediante voluntate. Rursus opus exterius non est nobis imputabile, neque in nostra potestate, nisi prout a voluntate procedit : imo per respectum ad proximum principium eliciens, est penitus naturale. Hæc Durandus.
Footnotes
-
Matth.xv, 18, 19. ↩
Chapter 233 of 271