Quæstio 2
S Ecundo hic quæritur, Utrum peccatum sit privatio : et præsertim, utrum peccatum seu malum sit privatio modi, speciei et ordinis.
Et apparet primo quod non sit privatio, per illud in prima S. Joannis cano-
1 Joann. u. 15. nica : Nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt. Sed diligere mundum, non est privatio, imo potius quid positivum. — Secundo, comedere carnes in Quadragesima, est peccatum, non tamen privatio.
Ibidem.
Ad hoc respondet Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo : Malum seu peccatum formaliter exstat privatio. Et ad instantias respondemus, quod triplex est dilectio : una gratuita, quæ dicitur caritas; alia naturalis, qua Deus diligitur pro aliqua necessitate, ut quia beneficus; tertia libidinosa, de qua loquitur S. Joannes. Hæcque dilectio realiter habet in se privationem modi, speciei et ordinis. Nimis enim diligit creaturam, qui diligit eam ad fruendum. Et in hoc consistit privatio modi; privatio quoque speciei, quoniam talis amor privationem habet debiti finis. Est etiam ibi privatio ordinis, quoniam temporalia diligenda sunt in ordine suo, seu ordinate et infimo loco, atque in relatione ad ultimum finem, ita ut eis utamur, et solo Deo fruamur. Conformiter, comedere in Quadragesima carnes, non potest facere Christianus, excepto casu necessitatis, nisi ex magna libidine; et si fieret ex timore, timor ille ex libidine oriretur, essetque ibi privatio modi, speciei et ordinis. — Præterea si quæratur, utrum peccatum sit aversio a Deo, vel conversio ad creaturam; dici potest, quod sit utrumque, et quod realiter idem sunt aversio et conversio illa. Sed quum dicimus, Malum est aversio, tangimus causam formalem peccati, eo modo quo peccatum potest habere causam; quum autem dicimus, Malum est conversio ad creaturas, tangimus causam efficientem. Conversio etenim illa est amor creaturæ libidinosus, qui privatur modo, specie et ordine. Hæc Antisiodorensis.
Insuper quærit, cujusmodi privatio sit peccatum, et cur potius dicatur corruptio horum trium, videlicet modi, speciei et ordinis, quam aliorum bonorum hominis quæ enumerat Augustinus in libro de Natura boni, dicendo : Vita, salus, memoria, tranquillitas, virtus, pax, lumen, sanitas, pulchritudo, mensura. Cur ergo non dicitur : Peccatum est corruptio vitæ et pacis, etc. Imo B. Dionysius ait : Peccatum est defectus scientiæ et virtutis. Dicendum, quod malum seu peccatum est corruptio modi, speciei et ordinis naturalis, ut loquitur Augustinus. Præcipue autem perhibetur corruptio modi, speciei et ordinis, quia in his tribus generaliter consistit perfectio cujuslibet rei. Quumque peccatum sit corruptio perfectionis, recte asseritur privatio et corruptio trium istorum. Species quippe seu decor creatæ substantiæ, est habitudo seu habitus naturalis quo perficitur ad agendum quod ei naturaliter competit, per quod imitatur operationem divinam ac Deum. Et ob hoc dicitur harmonia, quia per hoc consonat operationi divinæ, ceterisque creaturis, quæ tendunt ad utilitatem universi, et ad gloriam Creatoris, atque ad ultimum suum finem. Hanc speciem habet creatura quælibet cum mensura, quum solius Dei perfectio sit immensa. Et per hoc habet eam in modo, et item in ordine, id est ad utilitatem universi, ad gloriam Dei, et ad proprium finem. Sicque in his consistit rerum perfectio, et in horum corruptione et privatione sita est rerum culpa, turpitudo, miseria. Hæc Antisiodorensis. — Idem Alexander, qui et in scriptis suis dicta Antisiodorensis communiter inserit; unde et ipsum Antisiodorensem minus allego.
Porro Bonaventura circa hæc scribit diffuse : Triplex, inquit, fuit modus distinguendi et assignandi modum, speciem et ordinem : quia aliqui acceperunt hæc tria secundum diversas proprietates in eadem re consideratas, ita quod modus dicat aliquid pertinens ad quantitatem, et species aliquid pertinens ad qualitatem, et ordo aliquid pertinens ad rationem. Quæ assignatio non consonat Augustino, qui vult quod in quolibet quantumcumque parvo bono, non solum substantia sed etiam proprietate substantiæ, sit invenire hæc tria,
De Divin. nom. c. IV. ita quod se extendunt ad omnia entia prædicamentorumque genera. — Hinc alii distinguunt hæc tria per comparationem ad diversa. Quælibet namque res tripliciter consideratur, utpote: in se, et per respectum ad alias res, et per comparationem ad finem. Secundum primam considerationem ponitur in re modus, quoniam quælibet res in se ipsa est modificata et mensurata. Ut autem comparatur ad alia, ponitur in ea species, sicut attenditur pulchritudo partium secundum situm quem habent in toto. Secundum respectum vero ad finem, consistit in ea ordo. Hæc assignatio quamvis ex verbis videatur elici Augustini, non tamen attingit veritatem complete. Nempe una tantum anima existente, adhuc posset peccare, et invenirentur in ea hæc tria. — Idcirco est tertia positio rationabilior, quod tria hæc considerantur in eadem re secundum diversas comparationes seu relationes ad idem. Attenditur namque in unaquaque creatura vestigium Creatoris, secundum quod ipsa est. Quod vestigium consistit in respectu ad Creatorem secundum triplex genus causæ. Sicque modus attenditur in creatura, prout refertur ad Creatorem acceptum in ratione causæ efficientis; species, prout refertur ad ipsum sicut ad causam exemplarem; ordo, in quantum comparatur ad ipsum tanquam ad causam finalem. Quumque quodlibet ens, quantumcumque modicum, habeat hanc triplicem comparationem ad Deum, in unoquoque creato inveniuntur hæc tria.
Porro rationalis creatura est non solum quædam natura, sed etiam per voluntatem operans: atque utroque modo comparatur ad Deum, et utroque modo sunt in ea hæc tria. Utroque etiam modo reperitur in ea malum corruptivum horum trium. Sed malum culpæ proprie est in ea prout est voluntarie agens, et corrumpit in ea hæc tria ut voluntarie operante. Voluntas vero in se habendo modum, speciem et ordinem prout debet, est bona. Tuncque bona est, quum in agendo unitur divinæ virtuti ut principio moventi, et conformatur ei ut regulæ dirigenti, et unitur eidem ut fini quietanti. Atque in primo horum attenditur modus, in secundo species, in tertio ordo, secundum comparationem ad triplex genus causæ. Quandocumque demum aliquis peccat, necessario discontinuatur a Deo tanquam a movente principio, quoniam Deus nunquam movet ad peccatum; discordat item a Deo tanquam a regula dirigente; et deordinat et elongat se ab eo tanquam a fine quietante. Quæ tria in omni peccato concurrunt. Sicque omne peccatum corrumpit hæc tria circa voluntatem consimiliter et inseparabiliter. Propter quod asserit Augustinus, quod malum est privatio modi, et speciei ac ordinis. Nec enim unum horum potest inesse aut abesse sine alio, imo inseparabilius sunt connexa quam virtutes, quæ tamen omnes dicuntur auferri, dum una aufertur.
Verum his objici potest, quoniam creatura aversa a Deo sicut a fine, adhuc non avertitur ab eo ut a causa efficiente et exemplari: alioqui desineret esse. Ergo potest auferri a creatura modus, non sublatis ab ea specie et ordine. — Respondendum, quod verum est illud de voluntate ut est res quædam seu natura, non prout est voluntas et virtutis vitiique subjectum. — Hæc Bonaventura. Concordant Petrus et Richardus per omnia.
Qui insuper circa hæc quærunt, utrum modus, species et ordo sint in omnibus æqualiter, et an in omnibus æqualiter aut totaliter corrumpantur per malum.
Quocirca loquitur Petrus: Hæc tria in creatura attenduntur per comparationem ad Creatorem sub triplici genere causæ, ut patuit. Quæ comparatio semper æqualis est. Nam quantum habet creatura a Deo efficiente, tantum habet de ejus exemplaritate, tantumque tendit in ipsum tanquam in finem ordine naturali. Idcirco hæc tria in omnibus exstant æqualia inter se, et æqualiter minuuntur. — Si vero interrogas, an valeant per peccatum totaliter tolli; dicendum, quod in subjecto peccante tria considerantur, puta natura peccantis, gratia quæ perficit, habilitas quoque naturæ ad gratiam. Horum primum non tollitur per peccatum, nec in toto nec in parte, quia subjectum peccati est, non contrarium. Secundum per mortale peccatum omnino corrumpitur, quoniam gratia essentialiter peccato opponitur: idcirco nequeunt simul inesse eidem. Tertium corrumpitur in parte, non in toto. Non enim corrumpitur secundum id quod est, sed secundum reducibilitatem ad actum, et secundum actus participationem. Illa namque habilitas media comparatur ad naturam, in qua radicatur et a qua oritur: quæ habilitas quum sit incorruptibilis nec habens contrarium, ex illa parte nec corrumpitur nec augetur. Comparatur quoque ad gratiam, ad quam inclinat tanquam ad actum suum seu complementum quo perficitur, quæ variabiliter animæ inest, et peccato opponitur: hinc ex hac parte illa habilitas minuitur et augetur per effectum. Virtus quippe uniuscujusque in conjunctione cum suo complemento perficitur, et in elongatione ab illo minuitur. Dico ergo, quod habilitas illa secundum essentiam suam per comparationem ad subjectum non minuitur, ut De Divin. nom. c. iv. B. Dionysius protestatur, sed secundum efficaciam suam per comparationem ad actum. Quemadmodum enim per actum bonum voluntas ad gratiam præparatur, ita per oppositum a gratia elongatur. Habilitas etenim illa secundum id quod est, a voluntate non dependet; sed secundum comparationem sui ad actum, dependet ab ea. Nec enim a subjecto voluntate mediante oritur; attamen ad actum et complementum suum mediante voluntate reducitur. Ideo ex parte actus, per opera voluntatis et dispositiones ex operibus generatas minuitur aut augetur, secundum quod magis aut minus propinquat ad gratiam, quæ est ejus perfectio, aut elongatur ab ea, non autem ex parte suæ essentiæ. Exemplum hujus diminutionis ponitur in sole, cujus fulgor in aere minoratur, non claritas in se, per nubis interpositionem, secundum quod nubes densior aut rarior fuerit; atque in fonte, cujus effluentia, non pulchritudo, per obstaculum impeditur; et in pondere levi, cujus per additionem alicujus gravis, non essentia sed actualis inclinatio impeditur.
Si dixeris: Nonne inclinatio actualis habilitatis illius finita est, sicut et ejus essentia? Et constat quod sic. Ergo per plures diminutiones totaliter corrumpitur. Ad hoc quidam dixerunt, quod quantum per malitiam actionis minuitur, tantum per genus actionis, quod bonum est, roboratur. Quibus objicitur, quia secundum hoc, natura peccantis est tam bona post peccatum ut ante. Alii dixerunt, quod ista habilitas continue scaturit instar fontis: idcirco totaliter nunquam corrumpitur. Sed ex hoc sequeretur, quod deperditio habilitatis per culpam effecta, posset sine gratia reparari. Alii ergo dixerunt, quod habilitas minuitur secundum proportionem geometricam, non arithmeticam: quia per æqualia peccata tollitur æquale in proportione, id est duplum vel triplum ejus quod invenitur, non æquale in quantitate. Sed contra, quia secundum hoc, peccatum sequens minus damnificaret quam præcedens, quoniam minor est portio quæ per illud tollitur. Alii dicunt, quod illa habilitas, quamvis ex parte subjecti finita sit, tamen ex parte objecti est infinita, quia per ipsam anima ordinatur ad bonum infinitum, videlicet Deum: ideo nunquam tota corrumpitur. Sed contra hoc est, quod quamvis objectum sit infinitum, tamen natura ordinatur ad illud finite. Hinc alii responderunt, quod illa habilitas sit finita, attamen æqualis potentiæ peccandi, propter quod nunquam per illam consumitur tota. Quibus objicitur, quod peccatum est infinitum: ergo et potestas peccandi. Nec enim unquam in tantum peccat homo in carne, quin plus possit peccare: sicque illa habilitas consisteret infinita. Alii ergo dixerunt, quod a Deo determinatum est usquequo queat corrumpi. Sed contra, si tota illa habilitas ejusdem est generis, ergo tota æqualiter valet corrumpi. — Idcirco communius dicitur, quod quamvis illa habilitas sit finita in se, attamen quia ex ea infiniti actus elici possunt, infinitæque dispositiones generari, ideo illa habilitas quasi infinita est et improportionabilis respectu cujuslibet actus seu dispositionis generatæ ex actu. Quumque per actum malum tollatur bonum improportionabile bono quod remanet, tota bonitas habilitatis illius nunquam consumitur: quoniam non secundum esse naturæ quæ finita est, sed secundum efficientiam, quæ quodammodo infinita est propter perpetuitatem naturæ, per singulos actus malos minuitur, et per bonos augetur. — Hæc Petrus.
Præterea Thomas hic sciscitatur, utrum per peccatum corruptio aliqua in potentiis animæ fiat. Videtur quod non, quoniam teste divino Dionysio, etiam in dæmonibus naturalia integra permanserunt.1 Peccatum quoque non contrariatur potentiæ, sed potius virtuti ejusve actui. Et respondet: Dum aliquid est in potentia ad diversa, hoc contingit dupliciter. Primo sic, quod utrumque illorum ad quod est in potentia, æqualiter competat ei et perfectivum sit ejus, quemadmodum situs ad quos corpus cœleste in potentia est: ideo acquirendo aliquem talem situm, non dicitur simpliciter perfici, nec amittendo corrumpi. Unde in tali amissione non consistit malum, præsertim quum supra orbem lunæ, malum consistens in defectu naturali, esse non possit. Secundo sic, quod unum simpliciter convenit ei, aliud disconvenit; tuncque in acquisitione convenientis est perfectio ejus, et illius amissio vocatur corruptio: sicut in acquisitione scientiæ et virtutis consistit rationalis creaturæ perfectio, et in acquisitione vitii corruptio, quia per vitium alteri et viliori assimilatur, ut iracundus in proprietatem canis mutatur. Hinc secundum Boetium, homines quando peccant, naturam humanam quodammodo exuunt, et in bruta vertuntur, partem sensitivam, non rationem sequendo. — Ad primum ergo dicendum, quod perfectiones naturales considerantur dupliciter: utpote quoad esse suum primum, et ita non corrumpuntur: etenim intellectus et voluntas remanent post peccatum; et item quoad ordinem in suum finem, sicque per peccatum modo prætacto corrumpuntur, dum earum secundaria perfectio, ut habitus seu actus bonus, auffertur: et quantum ad hoc esse secundum, potentia contrariatur peccato. Hæc Thomas.
Qui insuper in prima secundæ, quæstione octogesima quinta: Modus, inquit, species et ordo consequuntur unumquodque bonum creatum in quantum hujusmodi, imo et unumquodque ens.2 Cujuslibet namque rei natura et bonitas consistit per aliquam formam a qua sumitur species. Forma quoque cujuslibet rei tam substantialis quam accidentalis, est secundum quodam mensuram: unde octavo Metaphysicæ dicitur, quod formæ rerum se habent ut numeri. Et ex hoc res suscipit modum qui concernit mensuram. Unumquodque demum ex forma sua ordinatur ad aliud sive ad finem. Sic ergo secundum diversos gradus bonorum, diversi sunt gradus modi, speciei ac ordinis. Est enim quoddam bonum pertinens ad substantiam ipsius naturæ, quod habet suum modum, speciem et ordinem; et illud nec privatur nec diminuitur per peccatum. Est etiam quoddam bonum naturalis inclinationis, quod etiam habet suum modum, speciem et ordinem; et hoc diminuitur per peccatum, non tamen totaliter tollitur. Est item quoddam bonum quod est ipse actus ordinatus, quod itidem habet modum, speciem et ordinem; hujusque privatio est essentialiter culpa. Sicque patet qualiter peccatum est privatio speciei et ordinis, et privat speciem, modum et ordinem. Hæc Thomas in Summa.
Postremo Scotus hic loquitur: Peccatum corrumpit bonum, non corruptione quæ est transmutatio, sed formaliter corruptione quæ est privatio, et hoc non boni quod infuit, sed quod deberet inesse. Et si objiciatur, quod peccatum vulnerat in naturalibus (quod non est verum, si nihil auferat a perfectione naturæ); dico, quod corrumpit, minus habilem faciendo, seu bono usu privando. Nec potest effective corrumpere gratiam, sed demeritorie tantum. Hæc Scotus.
Quibus objicitur, quod peccatum ratione sui materialis frequenter corrumpit bonum corruptione quæ est transmutatio, ut patet in fornicatione, qua corrumpitur castitas. Insuper, peccatum sæpe corrumpit bonum quod infuit, ut in virginitatis amissione, in infidelitate, qua ad perfidiam a fide labitur. Amplius, peccatum corrumpit secundariam perfectionem naturæ, videlicet actum habitumque virtutis, et ratione sui materialis ad hoc effective videtur concurrere, sicut jam patuit.
Footnotes
Chapter 231 of 271