Skip to the text

Quæstio 5

A Mplius quæritur hic, Utrum peccatum ex hoc quod corrumpit bonum, contrarietur bono increato.

Videtur quod sic, quia formaliter est a summo bono aversio, facitque rationalem creaturam summo bono rebellem, contrariam, inimicam. Contrariatur quoque divino præcepto. Unde et Augustinus undecimo de Civitate Dei disseruit: Vitium est contrarium Deo, sicut bono malum. Naturæ vero quam vitiat, non solum est contrarium, sed etiam noxium.

In oppositum est, quod contraria habent fieri circa idem, et corrumpunt se invicem, ac sub eodem genere continentur: quorum nullum convenit bono increato et peccato.

Ad hoc Bonaventura respondet: Aliquod bonum contrariari alicui malo, intelligi potest dupliciter. Primo, in se ac propria forma; secundo, in suo effectu. Primo modo malum contrariari non valet summo bono, quum illud sit per essentiam bonum, cui nihil omnino exstat contrarium. Secundo autem modo malum quodammodo contrariatur summo bono, et quodammodo non. Dupliciter namque potest unum alteri repugnare in suo effectu. Primo, quia repugnat ex parte virtutis ipsius agentis. Secundo, quia repugnat ex parte idoneitatis ipsius suscipientis. Primo modo nihil potest repugnare Deo in opere suo, quoniam virtus Dei est omnipotens, quæ nullum potest invenire obstaculum. Secundo modo est subdistinguendum, quoniam nocumentum inferre effectui contingit dupliciter: primo, simpliciter et universaliter; secundo, in parte. Primo modo nihil potest Deo contrariari in opere suo. Talis namque et tantus est ordo universitatis, quem Conditor ei dedit, ut a nullo malo valeat perturbari, ut in pluribus locis asserit Augustinus. Verum ultimo modo potest aliquid repugnare Deo in opere suo, quia per malum contingit aliquem Dei effectum reddi minus habilem ad divinæ influentiæ susceptionem, et ad obtentum perfectionis beatitudinisque finalis. — Si autem quæratur, qualiter peccatum seu malum faciat hominem Dei inimicum ac adversarium, quum Dei voluntas impleatur ex omnibus, et cuncta subjaceant ejus voluntati ac nutui; dicendum, quod distinguenda est voluntas Dei. Est enim voluntas beneplaciti, et est voluntas signi, quæ dicit aliquem effectum creatum. Et primæ voluntati quæ est ipsemet Deus volens, nemo dicitur adversari aut inimicari, quoniam semper impletur; sed voluntati signi, id est divinis præceptis, consiliis, monitis, faciendo contraria illis. Hæc Bonaventura.

Rursus hic quæritur, An malum sufficienter dividatur per malum culpæ et malum pœnæ.

Videtur quod non, quia sunt multa mala quæ non comprehenduntur sub hac divisione, videlicet malum naturæ, malum fortunæ, etc.

Ad hoc Thomas respondet: Malum, per se loquendo, est privatio boni; bonum vero rei in perfectione et actu consistit: ideo, secundum distinctionem perfectionum oportet esse distinctionem malorum. Est autem duplex actus sive perfectio, utpote primus et secundus. Actus primus est ipsa forma; actus secundus est operatio. Hinc ex privatione utriusque perfectionis diversæ differentiæ mali consurgunt. Si enim privetur seu auferatur aliqua forma aut perfectio alicujus rei naturalis, dicetur esse malum naturæ; si autem privetur perfectio operationis, dicetur esse peccatum, ut in secundo dicitur Physicorum. Peccatum quippe est in his quæ nata sunt consequi finem, dum eum non consequuntur. Quælibet vero res per suam operationem nata est consequi suum finem: unde oportet quod peccatum in operatione consistat, secundum quod non est directa ut exigit finis. Sed ut quinto Metaphysicæ dicitur, bonum et malum quodam speciali modo sunt in his quæ per electionem agunt, et rationem finis cognoscunt, finemque sibi possunt determinare: idcirco peccatum in illis quamdam specialem mali accipit rationem, ita quod peccatum in eis dicitur culpa. Unde peccatum in pluribus est quam culpa. Nam ut secundo Physicorum probatur, peccatum est etiam in naturalibus ac artificialibus; culpa vero ditur. Propter quod pœna et culpa non non est nisi in his quæ voluntarie fiunt. Nil etenim rationem obtinet culpæ, nisi quod vituperabile exstat; nec vituperium debetur alicui propter actum inordinatum, nisi actus ille subjaceat suo dominio. Similiter malum naturæ in electionem habentibus, specialem mali accipit rationem, utpote rationem pœnæ, in quantum voluntas dissentit defectui. Hinc omnis pœna malum naturæ est. Pœna equidem, secundum Augustinum, dicitur malum, quia bonæ nocet naturæ, in quantum subtrahit ei id per quod natura perficitur, vel in suo esse naturali, ut cæcitas, vel in superadditis naturæ, ut subtractio gratiæ. Verumtamen aliqui dicunt, quod etiam in brutis naturalis defectus rationem pœnæ sortitur; sed melius videtur ut pœna non sit nisi ubi culpa consistit. Itaque patet, quod malum rationalis creaturæ sufficienter et convenienter per pœnam et culpam divisunt differentiæ mali absolute sumpti, sed mali prout est in habentibus electionem. — Hoc quoque sciendum, quod passio dupliciter sumitur : vel quoad naturam rei, prout logicus et naturalis passionem considerant, et ita non oportet omnem pœnam esse passionem, sed quamdam pœnam, videlicet pœnam sensus; vel quantum ad modum significandi, prout grammaticus considerat, sicque passive id dicitur quod a verbo passivo derivatur. Unde privatio qua aliquis privatur aliquo, vocatur passiva privatio; et privatio qua aliquis privat, privatio nominatur activa. Sicque sumendo passionem, omnis pœna est corruptio aut passiva privatio. — Hæc Thomas in Scripto. In prima etiam parte Summæ, quæstione quadragesima octava, scribit hæc ipsa; Durandus quoque in Scripto.

Objecti item solutio patet ex dictis. Mala enim fortunæ reducuntur ad mala naturæ.

Chapter 234 of 271