Quæstio 1
Hic quæritur primo, An potentia peccandi sit a Deo.
Videtur quod non. Primo, quia potentia peccandi formaliter dicit aliquid imperfectionis, quod est origo causaque mali. Sed quod est causa causæ, est causa causati : imo prima causa plus influit quam quæcumque causa secunda. Ergo si Deus est causa potentiæ peccandi, esset causa peccati, imo prima atque præcipua causa ejus. Quumque in Deuteronomio scriptum sit, Dei perfecta sunt opera :1 non videtur talis potentia esse Dei effectus. — Secundo, Boetius ait : Cujus usus malus est, ipsum quoque malum est. Sed usus potentiæ peccandi est pravus : ergo et ipsa potentia : non ergo a Deo, cujus omne opus bonum est, dicente Apostolo, Omnis creatura Dei bona est.2
Verum ista quæstio soluta est supra, et responsio Alexandri ibi inducta est.3
Albertus vero primo hic quærit, utrum potentia peccandi sit potentia. Ad quod respondet : Potentia peccandi seu mali duobus dicitur modis :4 videlicet ad actum malum, qui dupliciter potest considerari, puta ut actus, et ut actus sub deformitate peccati. Si consideretur ut actus, certum est quod potentia ad actum illum sit potentia. Si autem consideretur sub deformitate culpæ, quum malum defectus sit et non ens, non potest habere nisi causam deficientem, quæ non est potentia simpliciter. — Insuper potentia peccandi, secundum quod potentia, est a Deo; sed secundum quod est potentia mali, est ex defectu boni, seu a bono deficiente, non a Deo. Propter quod asserit Augustinus: Mali nocendi cupiditatem habent ex se, potestatem vero non nisi a Deo. Hæc Albertus.
At vero Thomas: Potentia, inquit, per actus suos cognoscitur. Hinc ex consideratione actus peccandi, judicium est sumendum de peccandi potentia. In actu autem peccandi sunt duo, videlicet substantia actus, atque deformitas. Ideo in potentia peccandi duo sunt attendenda, puta ipsa potentia, quæ est principium actus, et hæc una eademque est principium actus ordinati et inordinati, estque a Deo; consideratur quoque in ea defectus, secundum quem potest producere actum deficientem. Potentiæ vero perfectissimæ nunquam deficiunt ab eo ad quod ordinatæ sunt, ut patet in necessariis. Ideo, quod potentia impediatur aut retrahatur ab eo ad quod naturaliter ordinata est, oportet quod sit ex defectu ipsius, in quantum agenti impedienti succumbit. Quumque potentia voluntatis humanæ sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu ipsius causatur ex aliquo defectu in ipsa, per quem ab aliquo vinci potest, vel delectatione, vel suggestione, vel quocumque alio, ut ab eo quod est naturale sibi, ad id quod est in naturale trahatur. Hic autem defectus inest ei secundum quod ex nihilo est. Hujus quoque defectus, quod scilicet creatura ex nihilo est, Deus non est causa, quum hoc conveniat creaturæ ex se ipsa, nec sit aliquid positivum, ut probat Avicenna. Posset tamen dici, quod iste defectus a Deo est, non sicut ab agente, sed sicut a non agente (quemadmodum dicitur Deus causa privationis gratiæ, quia non influit eam), nisi creatura esset incapax hujus perfectionis, quæ est non esse ex nihilo. Hinc dicendum, quod iste defectus nullo modo a Deo est, nec directe nec indirecte. Itaque potentia peccandi, quantum ad id quod potentiæ est, est a Deo; quantum vero ad defectum qui implicatur, non est a Deo. — Per quæ patet ad objecta solutio. Nam usus ad quem ordinatur directe, bonus est; peccare vero abusus est. Hæc Thomas in Scripto. Ex cujus dictis de his multa introducta sunt supra.5
In his concordant Bonaventura, Petrus, Richardus, alii quoque communiter.
Præterea, contra responsionem Thomæ et aliorum jam habitam, multa scribit Durandus, quæ nullius videntur vigoris: præsertim quum non solum Augustinus, Gregorius, Damascenus, Anselmus, sed Avicenna quoque et meliores philosophi dicant quod in illa responsione expressum est, utpote creaturam, in quantum ex nihilo est, habere deficere et peccare; quod item deformitas actionis et defectus potentiæ non sint a Deo tanquam causa efficiente: imo deformitas culpæ a Deo nequaquam est nisi permissive. Verumtamen si quid efficaciæ sortiuntur objecta Durandi, non est contra prætactos doctores defectum rei esse aliquo modo a Deo, eo modo quo nauta per suam absentiam fertur causa naufragii, sicut et in responsione ipsorum est tactum;6 et item ex ipsa re in quantum est ex nihilo, quemadmodum et naufragium etiam est ex imperitia, negligentia et impotentia horum qui submerguntur.
Amplius ad dubium illud, utrum potentia peccandi sit a Deo, respondet Scotus: Aut potentia peccandi dicit immediatum ordinem ad actum peccandi, aut dicit ipsum fundamentum ordinis hujus, ratione cujus is qui habet hoc fundamentum, puta potentiam quæ potest peccare, dicitur peccare posse. Si primo modo, aut ordo est ad actum substratum, aut ad ipsam deformitatem quæ consistit in actu. Si primo modo, iste ordo est a Deo sicut et utrumque extremum ordinis; ad istud quoque substratum Deus habet potentiam. Secundo modo, iste ordo ad peccare nihil est; sicut et terminus ejus, puta peccatum, nihil consistit. Si vero loquamur de fundamento ordinis hujus, dico quod hoc est aliquid positivum. — Verum si objiciatur, quod voluntas semper deficit in quantum ex nihilo est, non per aliquid positivum in ea; respondeo, quod esse defectibile, id est esse vertibile in nihil, consequitur omnem creaturam in quantum est ex nihilo; sed esse defectibile per peccatum, est proprium huic intellectuali naturæ, et consequitur eam sub ratione qua hæc natura specifica potest esse principium oppositorum, agendo videlicet et deficiendo. Hæc Scotus.
Footnotes
Chapter 267 of 271