Skip to the text

Quæstio 5

Ultimo quæritur, An religiosi ac ceteri subditi teneantur superioribus suis in omnibus obedire.

B Videtur quod sic. Primo, quia B. Bernardus in sermonibus suis ac libris plurimum reprehendit religiosos qui discernunt in quibus obediant, et in quibus non; et docet, ut nequaquam superiorum suorum jussa et facta dijudicent, sed in simplicitate ovina obtemperantes, quocumque pastor tetenderit baculum atque direxerit, illuc mox eant. — Secundo, quoniam sancti Patres obedientiam indiscretam valde commendant, etiam in his quæ sunt supra seu etiam contra naturam. Quod et quidam subditi sancti implesse leguntur, ut quod

S. Maurus ad præceptum beatissimi Benedicti cucurrit super aquas; et alius quidam proprium filium projecit in fornacem ardentem; discipulus quoque Pauli abbatis ligavit draconem. Et talem obedientiam Deus omnipotens per multa præclara approbavit miracula, sicut in Vitaspatrum et alibi est conscriptum. Hinc et Benedictus in sua Regula loquitur: Quod si prælatus etiam impossibile aliquid jusserit, subditus conari debet et acceptare ut impleat; multo plus in cunctis possibilibus debet parere. — Tertio, sicut religiosi tenentur suæ voluntatis affectum et libertatem judicio sui superioris subjicere, ita et propriæ rationis judicium. Unde est supra ostensum, quod magis tenentur stare judicio præsidentis, quam conscientiæ suæ.12 Non ergo possunt in aliquo licite non obedire, præsertim quum inferior non habeat suum superiorem judicare aut reprobare.34

— Quarto, religiosi tenentur in omnibus castitatem et paupertatem servare, ergo et obedientiam. Nam sicut illa duo, ita et hanc voverunt. — Quinto, Apostolus ad Colossenses jubet: Filii, obedite parentibus vestris per omnia.5 Religiosi autem patribus spiritualibus magis tenentur obedire, quam filii suis parentibus.

Ad hæc Thomas: Triplex est, inquit, obedientia: una indiscreta, secunda imperfecta, tamen discreta, tertia vero perfecta. Indiscreta, quæ nec obedientia est dicenda, dum quis obedit in his quæ divinæ legis regulis contrariantur, quam legem oportet inviolabiliter observari; vel etiam in his quæ contrariantur regulæ quam religiosus ipse professus est, in his dumtaxat quæ dispensationi prælati non subduntur. Et ad hanc obedientiam nullus tenetur, imo quilibet tenetur eam non habere. Imperfecta autem obedientia, sed sufficiens ad salutem profitentibus obedientiam, est qua aliquis obedit in his quæ servare promisit, et non in aliis. Unde Bernardus dicit: Ceterum subditus hujusmodi obedientiam quæ voti finibus continetur, noverit imperfectam. Et ad hanc obedientiam profitentes obedientiam, ex necessitate tenentur. Obedientia vero perfecta est, qua subditus simpliciter obedit in his quæ non sunt contraria legi divinæ seu regulæ suæ professionis. Unde ibidem dicit Bernardus: Perfecta obedientia legem nescit, terminis non arctatur, non continetur professionis angustiis; largiori voluntate fertur in latitudinem caritatis, et ad omne quod injungitur, spontaneo vigore liberalis alacrisque animi, modum non considerans, in infinitum extenditur. Et ad hanc obedientiam nullus tenetur debito necessitatis, sed solum ex quadam necessitate vel congruitate, sicut tenemur semper æmulari charismata meliora.6 Hinc in libro de Dispensatione et præcepto ait Bernardus: Nihil mihi prohibeat prælatus eorum quæ promisi, nihil plus exigat quam promisi. Denique, obedientiam profitentes non profitentur nisi quæ continentur in regula suæ professionis. Propter quod libro præallegato scribit Bernardus: In hoc non parum prælati præscribitur voluntati, quod is qui profitetur, vovet obedientiam; non tamen omnimodam, sed determinate secundum regulam præfixam sibi. Prælatus ex regula sciat mensuram, et sic demum sua moderetur imperia circa id solum quod rectum esse constiterit, nec quodlibet rectum, sed hoc tantum quod regula statuit.

Verumtamen quidam aliter dicunt, videlicet quod professi tenentur obedire in omnibus quæ regulæ non contrariantur, sive sint indifferentia, sive de genere bonorum, dummodo non sint altiora quam proprii ordinis requirit professio; sed quod ad æqualia ac faciliora prælatus cogere potest, quamvis secundum præcepta regulæ non sint. Verum prima opinio longe est melior, quia quum debitum obedientiæ ex ordine prælationis causetur, ad illa tantummodo ex obedientiæ voto subditus obligatur ad quæ prælatio ordinatur. Ad hoc autem prælationes in religionibus ordinantur, ut status religionis secundum instituta regulæ conservetur: idcirco in his solum quæ ad regulam pertinent, debitum obedientiæ causatur. Ad regulam autem aliquid dupliciter spectat, puta directe et indirecte. Directe, ut ea quæ in statutis regulæ continentur, ut non comedere carnes, tenere silentium. Indirecte, ut ea quæ pertinent ad obsequia mutua, sine quibus status religionis non posset servari, vel quæ spectant ad pœnam transgressionum, etsi de eis nulla fiat specialis mentio in regula. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in secunda secundæ, quæstione centesima quarta:7 Obediens, ait, movetur ad præcipientis imperium quadam necessitate justitiæ, sicut res naturalis movetur ex virtute sui motoris necessitate naturæ. Quod autem res aliqua naturalis non moveatur a suo motore, dupliciter potest contingere. Primo, ex impedimento quod provenit ex fortiori virtute moventis alterius: sicut lignum non comburitur ab igne, si fortior vis aquæ impediat. Secundo, ex defectu ordinis ipsius mobilis ad motorem, quoniam etsi subjiciatur ejus actioni quantum ad aliquid, non tamen quantum ad omnia: quemadmodum humor interdum subjicitur actioni caloris quantum ad calefieri, non tamen quantum ad desiccari sive consumi. Similiter, ex duobus potest accidere, quod subditus non teneatur suo superiori in omnibus obedire. Primo, propter præceptum potestatis majoris. Nempe ut dicitur super illud ad Romanos, Qui resistunt, damnationem sibi acquirunt:8 Si quid jusserit curator, numquid agendum est si contra proconsulem jubeat? Rursus, si proconsul aliquid jubeat contra imperatoris præceptum, non dubitatur, contempto proconsule, imperatori in omnibus esse obediendum. Ergo si aliud imperator, aliud Deus præcipiat, contempto illo, obtemperandum est Deo. Alio modo non tenetur subditus suo obedire superiori, si aliquid ei præcipiat in quo superiori non subditur. Dicit namque Seneca tertio de Beneficiis: Errat, si quis existimat servitutem in totum descendere hominem; pars enim ejus melior excepta est: corpora obnoxia et adscripta sunt dominis, mens sui juris est. Idcirco in his quæ pertinent ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obedire, sed tantum Deo. Tenetur vero homo homini obedire in his quæ exterius per corpus sunt facienda. In quibus tamen secundum ea quæ ad naturam corporis pertinent, non tenetur homo homini obedire, sed Deo solum. Nam omnes homines pares sunt in his quæ concernunt naturam, puta in his quæ pertinent ad corporis sustentationem, prolisque generationem. Unde non tenentur servi dominis, nec filii parentibus obedire de matrimonio contrahendo, aut virginitate servanda, aut aliquo tali. Sed in his quæ pertinent ad dispositionem actuum rerumque humanarum, tenetur subditus suo superiori obedire secundum rationem superioritatis: ut miles duci exercitus in his quæ spectant ad bellum, servus domino in pertinentibus ad servilia opera exsequenda, filius patri in his quæ pertinent ad disciplinam vitæ et curam domesticam; sicque de aliis. Quumque homo secundum omnia interiora et exteriora Deo subdatur, debet ei in omnibus et super omnia obedire. Hæc Thomas in Summa.

Verum contra id quod ait, hominem non subjici homini nisi in his quæ exterius per corpus agenda sunt, ita quod mens sui permanet juris, et pars melior seu superior a subjectione et servitute humana excepta est: objici potest, quod requigiosi per votum obedientiæ propriam voluntatem subjiciunt non solum Creatori, sed et vicario ejus prælato, etiam quantum ad motum voluntatis interiorem, quia prælato suo obedire tenentur ex animo, prout obedire est actus virtutis quæ obedientia nuncupatur. Unde et sancti patres Benedictus, Bernardus, Eusebius Emisenus, Climacus, Cassianus, sanctus quoque Basilius et gloriosus Hieronymus, in regulis suis fatentur, non sufficere forinsecus obtemperare, nisi ex prompto corde hoc fiat. Insuper dictum est, quod religiosus ex voto obedientiæ suæ teneatur judicium sui superioris proprio præferre judicio, magisque stare commissioni sui superioris, quam conscientiæ suæ dictamini. Hinc juxta præallegatorum Patrum doctrinam, religiosi rebelles censentur sacrilegi ac rei spiritualis pessimi fures, quoniam voluntatem suam Deo et ejus vicario solenni voto oblatam injuste sibi resumunt, usurpant ac retrahunt. — At vero in præinducta responsione Thomæ in Scripto, concordant omnino Alexander, Bonaventura, Petrus et Richardus.

Insuper, contra id quod Magister ait in textu, magis esse obediendum potestati superiori quam inferiori, sic objicit Thomas: In quibusdam magis obeditur superiori potestati, et in quibusdam minus; quemadmodum in quibusdam plus obeditur patri carnali quam duci exercitus, et in quibusdam econtra, ut nono Ethicorum habetur. — Secundo, potestas archiepiscopi major est potestate episcopi, sed subditi in quibusdam magis tenentur obedire episcopo suo quam archiepiscopo. — Tertio, monachus tenetur magis obedire suo abbati quam præsuli, quo tamen abbas inferior est. — Quarto, potestas spiritualis est altior sæculari. Si ergo majori potestati magis est obediendum, spiritualis prælatus semper absolvere posset subditum suum a sæcularis potestatis præcepto, quod falsum est.

Ad hæc respondet Thomas: Potestas superior atque inferior dupliciter se habent ad invicem. Primo sic, quod inferior potestas in toto oriatur ex superiori, tuncque tota virtus inferioris fundatur super virtutem superioris. Idcirco in omnibus magis obediendum est potestati illi superiori quam inferiori: sicut etiam in naturalibus causa prima plus influit super causatum causæ secundæ, quam ipsa causa secunda, ut in libro de Causis asseritur. Et ita se habet potestas Dei ad omnem potestatem creatam, potestas quoque imperatoris ad potestatem proconsulis. Sic item se habet potestas Papæ ad omnem spiritualem in Ecclesia potestatem, quia a Papa gradus dignitatum diversi in Ecclesia disponuntur ac ordinantur, propter quod ejus potestas est quasi quoddam Ecclesiæ fundamentum, prout in Matthæo patet. Idcirco in omnibus magis tenemur obedire Papæ quam episcopis aut archiepiscopis, vel etiam monachus abbati, absque ulla distinctione.9 — Secundo, potestas superior et inferior ita comparantur ad invicem, quod ambæ oriuntur ex una quadam superiori potestate, quæ unam alteri subdit secundum quod vult, et tunc una non est superior alia nisi in illis in quibus una supponitur alteri a potestate illa superiori; atque in illis tantum, magis est obediendum superiori quam inferiori: et ita se habent potestates episcopi et archiepiscopi, descendentes a potestate Papæ.

Ad primum dicendum, quod non est inconveniens patrem carnalem esse superiorem in rebus familiaribus, et ducem in bellicis rebus; sed ei qui in omnibus superior est, utpote Deo, est in omnibus magis obediendum, et ei qui vices ejus in terra plenarie gerit, scilicet Papæ. — Ad secundum, quod in illis in quibus magis obediendum est episcopo quam archiepiscopo, archiepiscopus non est superior episcopo, sed tantum in casibus determinatis a jure, in quibus ab episcopo ad archiepiscopum habetur recursus. — Ad tertium, quod monachus magis tenetur obedire abbati quam episcopo, in pertinentibus ad statuta regulæ; in his vero quæ ad ecclesiasticam pertinent disciplinam, magis tenetur obedire episcopo, quia in his abbas est episcopo subditus. — Ad quartum, quod potestas spiritualis et sæcularis utraque a divina deducitur potestate. Hinc in tantum sæcularis est sub potestate spirituali, in quantum ei a Deo supposita est, scilicet in his quæ ad salutem animæ pertinent. Unde in his magis est obediendum potestati spirituali quam sæculari; in his autem quæ ad civile pertinent bonum, magis obediendum est potestati sæculari quam spirituali, juxta illud, Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo:10 nisi forte potestati spirituali sæcularis quoque potestas jungatur, sicut in Papa, qui utrusque potestatis apicem tenet, videlicet spiritualis et sæcularis. — Hæc Thomas in Scripto. Quibus per omnia concordant Alexander, Bonaventura, Petrus, Richardus, aliique communiter.

Nihilo minus Durandus circa hæc cavillationem inducit: Non videtur (inquiens) verum, quod monachus tenetur plus obedire Papæ quam suo abbati, etiam in his quæ ad regulam et statuta suæ spectant religionis. Quamvis enim omnis potestas ecclesiasticæ jurisdictionis derivetur a potestate Papæ quoad illa ad quæ Christiani tenentur, etiam si propria sponte non obligarent se, quia intentio hæc est ex ordine ecclesiasticæ prælationis; tamen ubi tota potestas prælati super subditum est ex spontanea obligatione subditi, quoad illa in quibus est subditus ita liber quod contra præceptum Papæ potest ea facere licite, non videtur quod talis potestas aliquo modo ex potestate dependeat Papæ. Ex quo enim adeo liber sum, quod contra præceptum Papæ possum hoc licite facere sive omittere, possum me licite obligare prout volo uni ita quod non alteri. Potestas autem religiosi prælati super subditum suum, quoad vota religionis et observantias regulæ ac statuta, oritur ex spontanea obligatione subditi, quoad illa in quibus subditus est ita liber quod contra præceptum Papæ potest ea facere vel omittere, ut sunt paupertas, castitas: ergo talis potestas in nullo dependet a potestate Papæ. Idcirco in talibus si abbas aliquid præcipiat monacho, puta quod non comedat carnes, et Papa contrarium jubeat, videtur quod regulariter loquendo esset abbati obediendum. Attamen in casu contingere posset contrarium, ut si Papa propter communem utilitatem Ecclesiæ indigeat pro aliqua legatione discreto monacho, et præcipiat ei ut vadat, tenetur ire, non obstante abbatis præcepto quod in claustro resideat: quia spontanea obligatione qua erat prius obligatus Ecclesiæ. Sed si Papa volens solum ostendere potestatem suam, dicat monacho, Volo quod eas ad forum et possis ire per villam sine licentia quotiescumque volueris, et similia quæ contra statuta sunt ordinis, et abbas dicat contrarium, videtur probabiliter quod abbati esset obediendum. Hæc Durandus. — Qui in his non videtur considerasse, quod summi Pontificis est omnem religionem monasticam approbare, ratificare, authenticare, ita quod tota auctoritas religiosorum prælatorum super subditos suos, ex hujusmodi confirmatione, ratificatione ac auctoritate domini Papæ oritur ac dependet. Idcirco potestas talis prælati super monachum suum non est ex sola obligatione spontanea subditi, quamvis monachus sponte se tradiderit atque adstrinxerit regulæ. Rursus, præfati doctores loquuntur de actu obedientiæ qui proprie potest cadere sub præcepto, et super debitam fertur materiam, non de quocumque actu irrationabiliter jusso. Et tamen quantum ad substantiam facti, etiam in talibus plus esset obediendum Papæ quam abbati, in his quæ non sunt per se mala.

Præhabitis consonat responsio Henrici ad quæstionem hanc, quam quarto Quodlibeto proponit, utrum religiosus institutus in cura, plus debeat obedire episcopo remanendo in cura, quam abbati recedendo ab ea:11 Unicuique, inquit, superiori obediendum est quantum ad ejus jurisdictionem et obedientiam pertinet. Quum ergo quantum ad regimen animarum exercendum, quilibet curatus, sive religiosus sive sæcularis, ad jurisdictionem obedientiamque episcopi spectet, ita quod de jure communi nullus curatus potest curam suam sine episcopi licentia dimittere (ut extra de Renuntiatione, Admonet); abbate monachum revocante a cura, atque episcopo præcipiente ut in cura permaneat, obedire debet episcopo. Hæc Henricus.

Ad primum ergo in principio quæstionis objectum dicendum, quod verba S. Bernardi accipiuntur de verbis et factis superiorum non exsistentibus evidenter contra divinum præceptum; loquiturque Bernardus hujusmodi verba, hortando ad obedientiam plenam, et eorum pusillanimitatem ac negligentiam increpando qui ad perfectiora ac viciniora saluti non extenduntur. — Ad secundum, quod sancti Patres non videntur laudasse obedientiam quæ dicitur indiscreta per veræ discretionis exclusionem, quum omnium virtutum directrix et auriga exsistat discretio, sed eam quæ humanam discretionem transcendit, et unctionem ac motionem Spiritus Sancti assequitur. Verumtamen talis obedientia viris heroicis est exhibenda, quos constat in omnibus moveri a Spiritu Sancto, quorum gesta sunt frequenter admiranda magis quam imitanda. Talium quoque obedientias omnipotens Deus interdum per miracula commendat, in signum quod inspiratione sua moti fuerunt præcipiendo aut obediendo, atque pro nostra ædificatione, ut in minoribus obedire discamus, et ad declarandum quanta sit obedientiæ virtus. — Denique de lege communi talia non licerent quæ expresse prima fronte sunt contra jus divinum ac naturale, sed ex speciali Dei dispensatione et inspiratione licita exstiterunt. Ex his patet solutio tertii. — Ad quartum, quod castitas et pauertas habent determinata objecta, et satis arctatam materiam, ideo in omnibus sunt tenendæ. Obedientia vero latissimam habet materiam, ideo nec observari potest in omnibus quemadmodum illæ. — Ad quintum, quod Apostolus loquitur de omnibus non absolute, sed quæ auctoritatem cathedramque respiciunt patris et disciplinam domesticam, sicut inductum est, quatenus sic omnia ordinate agantur ad laudem et gloriam Omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

Footnotes

  1. Cf. p. 526 B'. ↩

  2. I Tim. vi, 1, 3, 4. ↩

  3. I Tim. vi, 1, 3, 4. ↩

  4. Matth. xxii, 21. ↩

  5. Coloss. m, 20. ↩

  6. I Cor. xii, 31. ↩

  7. art. 5. ↩

  8. Rom.xiii,2. ↩

  9. Matth.xvi, 18. ↩

  10. Matth.xxu, 21. ↩

  11. q. 35. ↩

Chapter 271 of 271