Quæstio 3
Insuper quæritur hic, Utrum in statu innocentiæ fuisset principatus atque prælatio unius hominis super alium.
Videtur quod non. Primo, quoniam omnes fuissent confirmati in gratia, et ita unus non indiguisset directione alterius. — Secundo, Augustinus nonodecimo de Civitate Dei testatur: Hominem ad Dei imaginem factum, voluit Dominus dominari non nisi irrationabilibus creaturis. Gregorius quoque: Natura, inquit, homines fecit æquales; sed pro varietate meritorum, dispensatio Dei occulta, sed justa, alios aliis subdidit.
In oppositum est, quod unus alio sapientior perfectiorque fuisset, et ita fuisset idoneus regere illum. — Rursus, prælatio est proprietas dignitatis, et participatio quædam divinitatis: ergo eminentiori modo tunc in hominibus exstitisset quam postea, præsertim quum et in angelica hierarchia et triumphanti Ecclesia habeat locum, imo et naturale est parentes præesse pueris suis.
Ad istud Bonaventura respondens: Potestas (inquit) dominandi seu præsidendi, tripliciter dicitur, puta largissime, et communiter, ac proprie. Largissime, dominandi potestas dicitur respectu omnis rei qua homo potest uti ad votum ac libitum suum: sicque est homo dominus possessionum suarum. Communiter autem, potestas dominandi dicitur excellentia potestatis in imperando ei qui capax est rationis atque præcepti. Proprie vero, dicitur potestas coercendi subjectos, estque quædam arctatio libertatis in subdito, et proprie appellatur dominium, cui servitus correspondet. Primo modo, potestas dominandi omni statui est communis, videlicet statui naturæ institutæ, naturæ lapsæ, et naturæ glorificatæ; excellentiorique modo fuit in statu naturæ institutæ, quam lapsæ. Secundo modo, competit statui viæ pro statu ejus utroque: nam et in statu innocentiæ vir potuisset imperare uxori, paterque filio. Quod et in angelis reperitur, quamdiu sunt administratorii spiritus:1 nam quantum ad hoc, sunt quasi in via. Hæc tamen præsidentia non manebit in gloria. Tertio modo, potestas dominandi convenit homini solum secundum statum naturæ lapsæ in punitionem, et servitus ei correspondens, est pœna peccati. (Et per hanc distinctionem est facile solvere argumenta.) Hæc Bonaventura. — Consonat Alexander.
Concordat et Thomas: Duplex est, inquiens, modus prælationis: unus ordinatus ad regimen, alius ad dominandum. Domini autem ad servum exstat prælatio sicut tyranni ad subditum, ut octavo dicitur Ethicorum. Atque ut ibi ait Philosophus, differt rex a tyranno, quoniam suam prælationem ordinat ad gentis sibi subjectæ bonum commune, tyrannus vero ad propriam utilitatem. Itaque secundus ille motus prælationis in statu naturæ integræ non fuisset, nisi respectu irrationabilium creaturarum, quarum finis est homo, quia ad ejus commodum ordinantur. Una vero rationalis creatura, quantum de se est, non ordinatur ad aliam sicut ad finem; et si hoc fiat, hoc non erit nisi in quantum per peccatum assimilata est irrationabilibus creaturis.2 Unde et Philosophus servum vocat animatum organum domini sui. Porro prima prælatio, quantum ad aliquem usum fuisset in innocentiæ statu. Est enim prælatio ad dirigendum subditos in his quæ agenda sunt, ad supplendum eorum defectus, ut quod populi a regibus defendantur; et rursus ad corrigendum mores, dum mali puniuntur atque coacte ad actus inducuntur virtutum. Sed quoniam ante peccatum nihil fuisset quod nocere homini potuisset, nec voluntas alicujus contradiceret bono: ideo quantum ad istos usus seu actus, prælatio in statu innocentiæ non fuisset; sed solum quantum ad primum usum, qui est dirigere in agendis seu cognoscendis, secundum quod unus alio majori munere sapientiæ majorique lumine intellectus naturalis præditus fuisse. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in prima parte Summæ, quæstione nonagesima sexta :3 Dominium, inquit, dupliciter sumitur. Primo, ut opponitur servituti. Secundo, prout communiter refertur ad alium qualitercumque subjectum : sicque dominus appellatur etiam qui officium habet gubernandi ac dirigendi filios suos seu liberos. Et sic, non primo modo, fuisset dominium in innocentiæ statu. Homo namque naturaliter est animal sociale : ideo homines socialiter in paradiso vixissent. Socialis vero vita esse non posset, nisi aliquis præsideret, commune bonum intendens. Præterea, quum unus homo habuisset tunc super alium eminentiam scientiæ ac virtutis, inconveniens exstitisset si eas aliis non communicaret, juxta illud B. Petri :4 Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Hæc Thomas in Summa.
— Petrus autem positionem Bonaventuræ compendio narrat ac sequitur.
Footnotes
Chapter 269 of 271