Skip to the text

Quæstio 4

Amplius quæritur, Utrum Christiani teneantur sæcularibus potestatibus obedire, etiam tyrannis.

Videtur quod non. Primo, quia tyranni et infideles ac vitiosi sunt indigni præesse. — Secundo, Salvator loquitur : Ergo liberi sunt filii.1 Et ut recitatur ibidem, hoc dixit ad probandum quod non esset obligatus tributum persolvere. Quum ergo Christiani sint filii adoptivi Regis altissimi, liberi esse videntur a dominio principum terrenorum. — Tertio, Tullius laudat eos qui Julium imperatorem occiderunt, quoniam usurpavit sibi imperium : ergo subditis licet tyrannum occidere, ergo non tenentur ei obedire.

In oppositum est, quod Petrus apostolus jubet : Servi, obedite dominis vestris, non solum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.2

Circa hæc disseruit Alexander : B. Ambrosius ait : Julianus imperator, quamvis esset apostata, habuit tamen sub se milites christianos ; quibus quum dixit, Producite aciem pro defensione reipublicæ, obediebant. Similiter legitur de aliis sanctis viris qui sub infidelibus principibus militabant. Verum his obviare videtur, quod de infidelibus principibus scribit Gregorius VII : Nos sanctorum prædecessorum nostrorum statuta servantes, eos qui excommunicatis sacramento aut fidelitate adstricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne illis fidelitatem observent, modis omnibus prohibemus, quousque ad satisfactionem veniant. Verum ad hæc dici potest, quod quam cito princeps excommunicatus est nominatim propter apostasiam, subditus absolvitur ab exsecutione obnoxietatis sacramenti. Quod autem de Juliano inductum est, intelligi potest, quod tunc non fuit excommunicatus et adhuc tolerabatur, distulitque Ecclesia ab eo removere obedientiam subditorum, propter scandalum evitandum. Ubi enim princeps delinquit, vel multitudo est in causa, aliquando detrahendum est juris rigori, ne major fiat ruina. Aliter tamen videtur esse dicendum, dum aliqui Christiani subsunt principibus qui nunquam fuerunt fideles : tunc enim eum possunt juvare in bello justo. — Hæc Alexander. Qui alibi diffuse declarat, qualiter in Ecclesia sit duplex potestas, videlicet sæcularis et spiritualis, et qualiter sæcularis spirituali debeat esse subjecta, non econverso.

At vero Thomas : Obedientia, ait, respicit in præcepto quod servat, debitum observandi. Quod debitum causatur ex ordine prælationis, quæ coactivam habet virtutem, non temporaliter tantum, sed spiritualiter etiam propter conscientiam, ut ad Romanos scribit Apostolus.3 Ideo secundum hoc quod a Deo est illa prælatio, obediendum est ei a Christianis; non autem secundum id quod a Deo non est. Et juxta jam dicta, potest a Deo non esse dupliciter: utpote, quantum ad modum adipiscendi prælationem, et quantum ad ejus abusum. Quoad primum, contingit dupliciter: primo, propter defectum personæ, quia indigna est; secundo, propter defectum in ipso modo acquirendi, ut quia per violentiam aut simoniam, aut simili modo illicito obtinet eam. Ex primo defectu non impeditur quin jus prælationis ei acquiratur. Quumque prælatio secundum suam formam semper a Deo sit (quod debitum obedientiæ causat), ideo talibus prælatis, quamvis indignis, obedire tenentur subjecti. Secundus vero defectus impedit jus prælationis. Qui enim per violentiam dominium subripit, non efficitur vere prælatus aut dominus: ideo data facultate, potest quis dominum talem repellere, nisi ille sit postea dominus verus effectus per subditorum consensum, aut per superioris auctoritatem. Abusus quoque prælationis potest consistere duplex. Primo ex hoc quod præceptum prælati contrarium est ei ad quod ordinatur prælatio, ut si jubeat peccare; tuncque subditus non solum non tenetur obedire, imo etiam tenetur non obedire, quemadmodum sancti martyres maluerunt occidi quam jussis tyrannorum contra Deum parere. Vel quia cogunt ad hoc ad quod non extendit se ordo seu auctoritas prælationis, ut si princeps requirat tributa ad quæ servus non obligatur; et tunc quoque subditus non tenetur obedire, nec tamen tenetur non obedire.

Denique ista prælatio quæ ad utilitatem subditorum ordinatur, libertati eorum spirituali non derogat. Vel dicendum, quod Christus loquitur de se ipso ac suis discipulis, qui nec servilis erant conditionis, nec res temporales habebant propter quæ obligarentur principibus dare tributa. Idcirco non sequitur quod omnis Christianus hujus libertatis sit particeps, sed solum qui apostolicam vitam sequuntur, nihil in mundo hoc possidentes, et a conditione servili immunes. Per quod patet ad secundum solutio. — Ad tertium dicendum, quod Tullius loquitur in casu illo dum quis per violentiam subripit sibi dominium, nolentibus subditis vel ad consensum coactis, et quando non est recursus ad superiorem, per quem de invasione judicium fieri valeat: tunc enim qui ad liberationem patriæ occidit tyrannum, laudatur et præmium accipit. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in secunda secundæ, quæstione centesima quarta, idem affirmat:4 Fides (inquit) Christi est justitiæ principium et causa, juxta illud Apostoli ad Romanos: Justitia Dei per fidem Jesu Christi.5 Idcirco per fidem Christi non tollitur ordo justitiæ, sed magis firmatur. Ordo autem justitiæ exigit ut inferiores superioribus suis obediant: aliter non posset humanarum rerum status pacifice observari. Hinc per fidem Christi non excusantur fideles quin principibus sæcularibus teneantur obedire, in quantum ordo requirit justitiæ. Ideo si non habeant justum principatum, sed usurpatum, vel si injusta præcipiant, non tenentur eis subditi obedire, nisi forte per accidens, propter scandalum periculumve vitandum. Hæc Thomas in Summa.

Verum de hoc quod ait in Scripto in solutione auctoritatis sumptæ ex Tullio, commendante eos qui Julium occiderunt, aliter et forsan consultius scribit in libro de Regimine regum, dicendo: Curandum est, si rex in tyrannidem diverteret, qualiter possit occurri. Et quidem si non fuerit magnus excessus tyrannidis, utilius est remissam tyrannidem tolerare ad tempus, quam contra tyrannum agendo, multis implicari periculis gravioribus ipsa tyrannide. Porro si intolerabilis sit excessus, quibusdam visum fuit, ad fortiorum virorum pertinere virtutem, tyrannum perimere, seque pro multitudinis liberatione exponere mortis periculis, quemadmodum Aod in libro Judicum fecisse describitur, qui Eglon regem Moab occidit.6 Sed hoc apostolicæ doctrinæ non congruit, non solum dominis bonis atque modestis, sed etiam dyscolis obedire docenti. Unde quum multi Romanorum imperatorum, Christianos persequerentur tyrannice, magna quoque multitudo tam nobilium quam populi esset ad fidem conversa, non resistendo, sed mortem pro Christo patienter ferendo, sunt coronati a Christo. Hinc contra tyranni sævitiam procedendum videtur non privata quorumdam præsumptione, sed publica auctoritate. — Hæc ibi, ubi de hoc tractat diffuse. Concordat Petrus, et Richardus.

Bonaventura quoque, et addit: Quia servitus opponitur libertati, ideo sicut est triplex libertas, videlicet a coactione, a culpa, a miseria; sic triplex est servitus, quæ consistit in libertatis arctatione. Secundum enim arctationem libertatis a culpa, attenditur servitus peccati, de qua in Joanne habetur:7 Qui facit peccatum, servus est peccati. Secundum vero arctationem libertatis a miseria, attenditur servitus pœnæ et mortis, de qua ad Romanos dicitur: Christus resurgens a mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.8 Secundum autem arctationem libertatis a coactione, attenditur servitus conditionis, de qua ad Corinthios dicitur:

Servus vocatus es? non sit tibi curæ. Quumque triplex sit servitus, una ortum habet ab alia.9 Non enim esset servitus pœnæ, nisi præcessisset servitus culpæ; nec servitus conditionis sequeretur, nisi utraque illa præcessisset. Quum autem quis regeneratur in Christo, liberatur a servitute peccati, non tamen a pronitate peccandi et recidivo. Hinc Christiani, sicut et aliæ gentes, indigent rege et principe gubernari terreno; suntque servi in eis. Propter quod Christus præcepit: Reddite Cæsari quæ sunt Cæsaris. Hoc ipsum docet, et aliter dogmatizantes reprehendit Apostolus, ad Timotheum dicendo: Quicumque sub jugo sunt servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. Si quis autem aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, superbus est, nihil sciens. Hoc idem docet in pluribus locis in suis Epistolis. Hæc Bonaventura.

Footnotes

  1. Matth. XVII, 25. ↩

  2. I Petr. II, 18. ↩

  3. Rom. XIII, 5. ↩

  4. art. 6. ↩

  5. Rom. III, 22. ↩

  6. Judic. III, 15 et seq. ↩

  7. Joann. viii, 34. ↩

  8. Rom. vi, 9. ↩

  9. I Cor. vii, 21. ↩

Chapter 270 of 271