Quæstio 2
Denique, præhabitæ quæstioni similis est quæstio ista, Utrum omnis prælatio, omnisque potestas præsidendi a Deo sit.
Videtur quod non, quia si sic, Deus videtur inordinate egisse, quum tot indignissimi præsint, quibus non videtur data a Deo potestas præsidentialis sive prælatica, præsertim quum per Osee dicat:1 Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi.2 — Rursus, quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Sed in ordinationibus vitæ præsentis sunt multæ inordinationes et deformitates, ut quod insipientiores præsunt sapientioribus, juvenes senibus, vitiosi justis.
Ad hoc Thomas respondet: Quum Deus sit auctor omnium bonorum, nec auctor sit mali, oportet ut si in prælationibus aliquid boni et aliquid mali inveniatur, prælatio sit a Deo, quantum ad bonum quod in ipsa consistit; quantum vero ad malum adjunctum, non sit ab eo. In prælatione autem tria considerantur, puta prælationis principium, modus et usus. In quibusdam ergo quodlibet horum bonum est, ut in his qui ad prælationem ordinate perveniunt, debite quoque prælationis actum exercent. In quibusdam vero principium malum est, sed usus bonus, ut in his qui indebite et indigne ad prælationem perveniunt, sive ex insufficientia sua, aut propter modum perveniendi ad eam; attamen actum seu officium prælationis debito modo exercent. In quibusdam autem est econverso. In aliquibus autem utrumque est malum. Modus autem seu forma prælationis in omnibus bonus est: consistit namque in quodam ordine unius tanquam regentis, et alterius tanquam subjacentis. Quumque judicium de re simpliciter dandum sit secundum illud quod est formale in ea, idcirco simpliciter est dicendum, omnem prælationem esse a Deo; sed quasdam prælationes non esse a Deo secundum quid, utpote quantum ad abusum, seu quoad modum obtinendi indebitum. Sicque reges et principes Judæorum dicuntur non regnasse ex Deo, in quantum contra Samuelis consilium reges sibi præfici voluerunt, vel quantum ad illos qui impie præfuerunt. Sic quoque indigni dicuntur usurpatam potestatem habere, in quantum inordinate pervenerunt ad eam, quamvis subditi mereantur per eos opprimi et affligi; atque secundum hoc eorum prælatio est a Deo in pœnam subditorum, juxta illud in Job: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.3 Et quantum ad hoc, non est penitus inordinatum quod indigni præficiuntur;4 unde per Osee Dominus contestatur: Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Petrus et Richardus. usum, seu quoad modum obtinendi indebitum. Sicque reges et principes Judæorum dicuntur non regnasse ex Deo, in quantum contra Samuelis consilium reges sibi præfici voluerunt, vel quantum ad illos qui impie præfuerunt. Sic quoque indigni dicuntur usurpatam potestatem habere, in quantum inordinate pervenerunt ad eam, quamvis subditi mereantur per eos opprimi et affligi; atque secundum hoc eorum prælatio est a Deo in pœnam subditorum, juxta illud in Job: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Et quantum ad hoc, non est penitus inordinatum quod indigni præficiuntur; unde per Osee Dominus contestatur: Dabo tibi regem in furore meo, et principes in indignatione mea. Hæc Thomas in Scripto. — Idem Petrus et Richardus.
Footnotes
Chapter 268 of 271