Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum gloriosissima Virgo fuit sanctificata antequam concepta, ita quod nunquam subjacuit culpæ originali.

A Respondeo quod sic, quia id Matrem veri Dei decuisse videtur. — Secundo, quoniam non videtur quod tam præelectissima Virgo unquam fuerit filia iræ, seu in odio Dei: quod tamen sequeretur, si in originali fuisset concepta.

In oppositum videtur doctrina Apostoli, potissime ad Romanos, qua docet propter Rom. v. 12. primi peccatum parentis, infectam esse totam ejus posteritatem, et Christum esse totius humani generis redemptorem.

Ad hoc Alexander respondet; et ordinate procedens, quid sit sanctificatio sciscitur. Ad quod respondens: Sanctificatio, inquit, nil aliud est quam motus ad sanctitatem, sicut albatio ad albedinem. Sanctitas autem quadrupliciter dicitur. Est enim sanctitas per dedicationem ad cultum Dei, sicut materialis ecclesia dicitur sanctificari et sancta. Est quoque sanctitas per emundationem a culpa. Tertio, in Scriptura sanctitas dicitur abstractio ab actu carnali. Quarto, sanctitas dicitur per confirmationem in bono. Sanctitas primo modo sumpta, communissime dicitur, convenitque rationalibus et irrationalibus creaturis, atque ab ea Nazaræi et sacerdotes dicti sunt sancti.1 De sanctitate tertio modo dicta, Dominus in Exodo loquitur Moysi :

Exod. xix, 10. Vade ad populum, et sanctifica eos hodie et cras.

Secundo quærit, utrum sanctificari conveniat Christo. Respondet: Sanctificatio est motus ad sanctitatem. Quod contingit dupliciter: quoniam omnis motus est ab aliquo in aliquid. Hinc sanctitas est terminus ad quem sanctificationis. Motus vero in sanctitatem aliquando dicitur de sancto in sanctum; quandoque de non sancto in sanctum, et hoc dupliciter, quia non sanctum dicitur privative et negative. Et negative convenit etiam ei quod non est; privative autem ei quod est et habet contrariam dispositionem ad sanctitatem, utpote culpam. Itaque sanctificatio de non sancto, negative fuit in Christo homine in incarnatione, quia tunc anima simul creata est, et omni gratia ac virtute et sanctitate repleta; sanctificatione de non sancto privative dicta, sanctificatus fuit Joannes Baptista in utero. Sanctificatio quoque de sancto in sanctum, est duplex: una de sanctitate minori in majorem, quæ convenit proficientibus in hac vita. Alia est continuatio sanctitatis, quæ inest Beatis, et fuit in Christo in vita præsenti: quæ non est proprie motus, quum sit tota simul, sed est quasi motus, ob suam continuationem et extensionem, sicut lucere dicit continuationem lucendi.

Tertio investigat de sanctificatione sacratissimæ Virginis. Primo, an fuit sanctificata ante suam conceptionem. Et arguit quod non, dicendo: Bernardus in epistola contra Lugdunenses canonicos, movet quæstionem de sanctificatione dignissimæ Virginis, dicens: Diciturne sanctificata, quatenus jam sancta conciperetur, ac per hoc ejus conceptus vocaretur sanctus? Et objicit contra hoc: Non valuit prius esse sancta quam esset; sed non erat antequam conciperetur: ergo non poterat sanctificari antequam conciperetur. — Ad istud Alexander respondet: Duplex est sanctificatio, puta naturæ et personæ. Sanctificatio personæ est per gratiam viæ. Sanctificatio naturæ erit per gloriam patriæ. Sanctificatio quippe per Baptismum et gratiam non est sanctificatio naturæ, sed solum personæ. Nam fomes remanet post Baptismum in natura, et per generationem transfunditur in posteritatem. Hinc ratio non est sine peccato, quia natura non est sanctificata; ipsa per generationem transfunditur: idcirco necesse est ut quod generatur, in generatione contrahat peccatum. Ob hoc benedicta virgo Maria non potuit in suis sanctificari parentibus, imo necesse fuit quod in sua generatione peccatum contraheret a suis parentibus. Erat quoque in ipsis ante conceptionem suam quantum ad rationem naturæ et non personæ, propterea in ipsis sanctificari non potuit. — Hæc Alexander.

Qui insuper quærit, utrum præelectissima Virgo potuit sanctificari in sua conceptione. Et ostendit Bernardus quod non, dicens: Forte inter maritales amplexus sanctitas ipsi se conceptioni immiscuit, ut simul sanctificata fuerit et concepta. Sed hoc, inquit, ratio non admittit. Quomodo namque aut sanctitas sine Spiritu sanctificante, aut Spiritui Sancto cum peccato societas fuit? Aut quomodo peccatum non fuit, ubi libido non defuit? Rursus Bernardus: Ante conceptionem sanctificari non potuit, quia non erat; nec in conceptu, propter peccatum quod inerat. Restat ergo ut post conceptionem in matris utero jam exsistens, sanctificationem accepisse credatur, quæ excluso peccato sanctam fecit nativitatem, non conceptionem. Item Bernardus, per comparationem ad Christum: Paucis filiorum hominum est cum sanctitate nasci, non tamen concipi, ut uni sane, videlicet Christo, servaretur prærogativa sancti conceptus, vel sanctificationis in conceptu. Iterum dicit Bernardus: Solus Dominus Jesus Christus conceptus de Spiritu Sancto, quoniam solus et ante conceptum sanctus; quo excepto, respicit universos quod unus humiliter confitetur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Sicque solus Christus conceptus est sine peccato. Amplius, si excellentissima Virgo non fuit in peccato concepta, non fuisset peccato obnoxia : ergo non eguit redemptore nec redemptione, quia redemptio est propter obligationem ad culpam ac ejus reatum seu pœnam : non ergo indiguisset redemptione per Christum; quod non est secundum catholicam fidem tenendum. Unde Leo Papa : Salvator noster sicut pro liberandis hominibus venit, ita nullum a reatu liberum reperit.

In oppositum est, quod coitus conjugalis potest esse sine peccato, imo et meritorius, secundum Augustinum, ut fuit in Abraham, quando Sara concepit, quia ex obedientia fecit hoc : et ubi est meritum, est gratia movens ac Spiritus Sancti præsentia; et ubicumque est præsentia Spiritus Sancti, potest esse sanctificatio : ergo in coitu conjugali potest sanctificatio esse. Præterea secundum theologos, coitus conjugalis quandoque est licitus, virtuosus ac meritorius. — Hoc igitur supponendo, dicendum quod coitus conjugalis meritorius, consideratur dupliciter, utpote ut est actus personæ, et ut actus naturæ. Atque ut est actus personæ, movet ad eum voluntas; sed ut est actus naturæ, movet ad eum natura. Et ut est actus voluntatis, movet et caritas; sed ut est actus naturæ, movet libido et fomes, estque in actu illo peccatum. Conceptio autem sequitur coitum, prout respicit naturam moventem, non voluntatem. Conceptio namque dicit commixtionem quæ est in principiis seminalibus viri ac mulieris : quæ commixtio fit per naturam. Quamvis ergo coitus ex una parte hominis possit esse meritorius, nunquam tamen conceptio poterit meritoria esse, et ita nec sanctificatio in conceptione. Hinc præclarissima Virgo in sua conceptione sanctificari non potuit. — Hæc idem.

Adhuc doctor hic investigat, an divinissima Virgo post suam conceptionem fuit sanctificata ante animæ suæ infusionem, ita quod anima ejus fuerit sanctificata antequam caro ei conjungeretur. Respondet: Caro ante animæ infusionem nullo modo potest sanctificari, quoniam corpus nostrum de se corruptibile est, nec habet de se naturam perpetuationis ad esse, sed conditio perpetuationis ad esse inest ei ex unione ad animam rationalem immortalem; unde inest corpori necessitas resurgendi, possibilitasque ad gloriam. Quumque gratia ordinetur ad gloriam, simili modo sortietur caro possibilitatem suscipiendi gratiam per unionem sui ad animam. Ideo sicut corpus ante animationem non habet conditionem qua ordinetur ad gloriam, similiter non habebit conditionem qua ordinetur ad gratiam : sicque ante animationem non potest suscipere gratiam, ergo nec sanctificationem.

Deinceps quærit, an præstantissima et incomparabilis Virgo post infusionem animæ fuit sanctificata in utero matris. Respondet quod imo. Quod probat ex dictis S. Bernardi in epistola ad canonicos Lugdunenses : Imo sanctificata est, ait, ante nativitatem suam ex utero, etiam modo eminentiori quam Joannes et Jeremias, præsertim quia Ecclesia non fallitur, quæ nativitatem purissimæ Virginis celebrat. Denique sanctificata est a culpa originali.

Sed quæritur, an etiam tunc sit sanctificata a fomite. Responsio : Fomes respicit naturam atque personam. Et in prima Virginis sanctificatione, puta in utero suæ matris, non fuit purificata a fomite, nec fuit fomes omnino remotus ab ea, secundum quod concernit naturam; sed in secunda ejus sanctificatione, quando videlicet Filium Dei concepit : tunc quippe mundata est caro ejus, ut esset principium carnis Deo unitæ, sicque de carne Virginis summæ sumeretur caro sine peccato, quæ uniretur Verbo æterno. Fomes vero, prout respicit personam, duplicem habet effectum. Unus est pronitas ad malum, secundus difficultas ad bonum. Et ut aliqui dicunt, in prima sanctificatione fomes non exstinguebatur in Virgine tanta omnino, nisi quoad pronitatem peccandi; in secunda vero sanctificatione, etiam quoad difficultatem ad bonum. Sicque post primam sanctificationem peccare non potuit, eo quod tota pronitas ad malum fuit in ea exstincta. Verumtamen firmiter credo, quod felicissima Virgo, quantum ad suam personam, ita præservata fuit a peccato et fomite prout dicit pronitatem ad malum et difficultatem ad bonum, quod nihil in persona sua remansit purgandum. — Denique et hic idem doctor legitur post hæc divulgata scripta sua miraculose correptus, sententiam mutasse, et alteram opinionem magis piam, videlicet quod non sit concepta in originali, usque ad mortem tenuisse.

Porro præinductis per omnia consonant et pro maxima parte coincidunt scripta Bonaventuræ, dicentis: Caro beatissimæ Virginis ante animationem non fuit sanctificata, non quia Deus non potuit ejus carnem purificare priusquam animare, sed quoniam sanctificatio fieri habet per aliquod donum gratuitum superadditum, quod esse non valet in carne, sed in anima. Idcirco si caro dignissimæ Virginis dicatur sanctificata ante animæ susceptionem, aut hoc fuit mediante gratia exsistente in ejus anima: quod dici non potest, quoniam anima ejus tunc nondum fuit; aut mediante gratia exsistente in anima parentum ipsius: quod esse nequivit triplici ratione. Primo, quoniam sanctificatio non transfunditur a parentibus in prolem, quum proles ab illis non sit quantum ad animam. Secundo, quoniam dato quod hoc esset possibile, non tamen id fieri potuisset mediante coitu libidinoso, quia sic duo opposita simul in eodem fuissent. Propter quod ait Bernardus: Forte inter amplexus maritales, etc., ut supra. Tertio, quoniam esto quod virtute divina sanctificatio adfuisset et deesset libido, non tamen sic decuit, eo quod hæc solius Virginis gloriosæ sit prærogativa, quæ sola (ut dicunt Sancti) sine peccato concepit et sine dolore peperit:2 idcirco hoc alteri dare, non est Virginem honorare, sed ejus honori detrahere. Nihilo minus fateor probabile esse, quod concepta fuit ex sterili parente, et ex coitu conjugali absque culpa actua-

Ali; non tamen sequitur quod concepta sit absque causa peccati. Nam ita transfunditur originale peccatum ex illis qui legitime generant, sicut ex aliis. — Et si objiciatur, quod ibi non debuit esse causa originalis peccati, quoniam facta est mediante virtute Spiritus Sancti fecundante, et propter fecundationem sterilitatis maternæ quæ fuit a Deo; dicendum, quod hoc non valet, quia similiter objici posset de S. Joanne et Isaac, qui de sterilibus sunt concepti.34 Hinc scias quod Spiritus Sanctus interdum operatur ut Spiritus, interdum ut sanctus. Tunc quippe operatur ut Spiritus, dum opus efficit supra naturam; tunc vero ut sanctus, quando non solum tale opus facit, sed etiam istud sanctificat. Hinc dico, quod in conceptione solius Filii Dei operatus est non solum ut Spiritus, sed item ut Spiritus Sanctus. In conceptione vero Joannis ac sacratissimæ Virginis operatus est ut Spiritus. Unde sola hæc Virgo dicitur concepisse de Spiritu Sancto. Propterea nullius conceptionis solennitatem celebrat Ecclesia nisi Christi in Annuntiatione Virginis gloriosæ.

Verumtamen sunt quidam qui ex speciali devotione celebrant conceptionem Virginis sanctæ, quos nec omnino laudare nec simpliciter audeo reprehendere. Non eos audeo approbare, quoniam sancti Patres, qui alias solennitates Virginis sacræ Spiritu Sancto instigante instituerunt, qui et magni amatores et veneratores præstantissimæ Virginis exstiterunt, Conceptionem ejus solennizare non decreverunt. Beatus quoque Bernardus, præcipuus ejus amator ac ejus honoris zelator, illos reprehendit qui ejus conceptionem celebrant. Statuta etiam universalis Ecclesiæ de celebrationibus Sanctorum, omnia sunt fundata super sanctitatem, ut nullo die pro aliquo Sancto celebret, in quo vel pro quo non fuerit aliqua sancta persona cui ille honor defertur. Nec tamen audeo illos omnino reprehendere, quia ut aliqui dicunt, solennitas ista non cœpit inventione humana, sed revelatione divina. Quod si verum est, bonum est sine dubio solennizare in ejus conceptione. Sed quia hoc authenticum non est, non compellimur credere; et quoniam contra fidem non est, non compellimur id negare. Insuper esse potest, quod illa solennitas magis refertur ad diem suæ sanctificationis quam conceptionis. Et quoniam dies conceptionis ejus fuit certa, dies vero sanctificationis incerta; ideo non irrationabiliter solennitas diei sanctificationis statui potuit in die conceptionis. — Hæc Bonaventura, qui ista diffuse prosequitur, ut in ejus Scripto poteris invenire. Quæ consonant dictis Anselmi, qui in quadam epistola de festo Conceptione Virginis summæ, de ista tractans materia, persuadet ut saltem de spirituali conceptione, id est sanctificatione, celebretur.

Deinceps quærit Bonaventura, utrum anima Virginis benedictæ fuit sanctificata ante originalis contractionem peccati. Respondet: Quidam dicere voluerunt, in anima Virginis gratiam sanctificationis prævenisse maculam peccati originalis, quia (ut dicunt) decuit animam hanc excellentissime sanctificari præ ceterorum animabus Sanctorum, non solum quantum ad abundantiam sanctitatis, verum etiam quantum ad accelerantiam temporis: ideo in instanti creationis animæ hujus, gratia ei infusa est, et in eodem instanti carni est juncta. Sed quoniam omnium mobilium mobilior est sapientia, nescitque tarda molimina Spiritus Sancti gratia, ac multo potentior est gratia quam natura:5 hinc effectus gratiæ sanctificantis magis prævaluit in carne, quam effectus fœditatis in anima; ideoque culpam non contraxit. — Hæc positio videtur multiplici congruentia posse fulciri: tum propter Christi honorem præcipuum, quem decuit de sanctissima matre nasci; tum propter Virginis prærogativam singularem; tum propter ordinis decorem, quatenus sicut fuit persona immunis ab originali in carne et anima, sive in causa et effectu, utpote Christus, et persona utroque modo habens originale: sic esset persona medio modo se habens, quæ quodammodo haberet, et quodammodo non haberet. Et hæc est beatissima Virgo, quæ mediatrix est inter Christum et nos, quemadmodum Christus inter Deum et nos. Et hoc dicunt sonare verbum Anselmi, quod Virgo hæc tanta splenduit puritate, quod sub Deo nequit major intelligi; ita quod istud notat gradum puritatis inferiorem puritate Filii, et superiorem respectu aliorum Sanctorum. Et istud dicunt fidei non repugnare, quia hæc Virgo (secundum positionem istam) ab originali est liberata seu præservata per gratiam dependentem et ortum habentem a fide et capite Christo, sicut gratiæ aliorum Sanctorum. Et iterum: Quamvis gratia illa prævenerit animæ infectionem, non tamen carnis fœditatem. Propter quod ratione fœditatis illius, manserunt in Virgine pœnalitates: gratia namque sanctificationis non obviat pœnæ, sed culpæ. Ideo gloriosissima Virgo pœnis fuit obnoxia, atque per Christum ab originali est liberata, sed aliter quam alii: quia alii post casum erecti sunt, Virgo autem sanctissima quasi in ipso casu est sustentata ne rueret: sicut exemplum ponitur de duobus cadentibus, quorum unus cadit in lutum, alter in casu sustentatur ne ruat.

Porro aliorum positio est, quod sanctificatio Virginis subsecuta est originalis peccati contractionem, et quod in hoc nullus immunis fuit a culpa originali nisi Filius Virginis. Et iste modus dicendi communior est, et rationabilior atque securior. Communior, quoniam fere omnes tenent, quod deificatissima Virgo habuit originale, quum hoc pateat ex multiplici ejus pœnalitate, quam non est dicere eam passam esse propter aliorum redemptionem; nec habuit eam per assumptionem ut Christus, sed per contractionem. Rationabilior quoque est, quoniam esse naturæ præcedit esse gratiæ aut tempore aut natura. Unde asserit Augustinus, quod prius est nasci quam renasci; sicut prius est esse quam bene esse. Prius ergo est animam corpori uniri, quam gratiam sibi infundi. Si ergo

II Cor. v, 14. caro illa infecta fuit, ex sua infectione nata erat animam culpa originali inficere : necessarium ergo est ponere, quod ante fuerit originalis culpæ infectio, quam sanctificatio. Est item securior, quia concordat magis Scripturæ, auctoritatibusque Sanctorum. Communiter etenim Sancti solum excipiunt Christum ab illa generalitate qua dicitur :6 Omnes peccaverunt in Adam. Nullus demum invenitur dixisse de his quos audivimus auribus nostris, virginem Mariam ab originali fuisse immunem. Concordat demum ista positio magis fidei pietati, quoniam etsi ad Matrem grandis reverentia et devotio sit habenda, major tamen ad Filium ejus, a quo omnis gratia et gloria ejus. Quumque id spectat ad excellentiam Filii ejus, quod ipse est redemptor et salvator totius generis humani, atque quod ipse universis aperuit januam regni cœlestis, et pro omnibus mortuus est; nullatenus ab hac generalitate gloriosissima Virgo est excludenda, ne dum Matris excellentia nimium ampliatur, Filii gloria minuatur, sicque mater indignetur, quæ magis vult Filium suum extolli et honorari quam se. Hinc propter honorem Filii huic opinioni adhæremus, quæ nequaquam derogat Matris honori. Postremo pro certo tenendum est, quod fuit sanctificata ante nativitatem ex utero, quum ejus nativitas ab Ecclesia celebretur; ignoratur tamen dies et hora in qua, quamvis videatur tenendum quod sanctificata sit cito post animæ suæ creationem et infusionem. — Hæc Bonaventura.

Cf. Ps. l, 7.

His omnino concordat Richardus, qui etiam ad probandum quod Virgo altissima fuit in originali concepta, allegat Anselmum in libro Cur Deus homo dicentem : Affirmatur de ea quod in iniquitate concepta est, et in peccatis concepit eam mater ejus, et cum peccato nata est; quod de nativitate in utero est intelligendum. Augustinus quoque decimo super Genesim protestatur, quod caro Virginis concepta est de propagine carnis peccati. Verum post primam sanctificationem dulcissima

A Virgo nullum penitus peccatum habuit, neque interius inclinationem aliquam ad peccandum : quia per abundantiam gratiæ repressus fuit in ea fomes vel ligatus, ne eam ad peccatum aliquod inclinaret vel ad bona difficilem redderet, quamvis per illam gratiam nondum esset confirmata in bono; quod totaliter excluderet flexibilitatem liberi arbitrii. Attamen quoniam fomes eam ad malum non inclinabat, nec a bono retrahebat, abundantia quoque gratiæ ipsam efficaciter ad bona excitabat, atque divina providentia ipsam modo speciali ac privilegiato custodiebat; ideo postquam purgata fuit ab originali in utero, quæ fuit prima sanctificatio ejus, nullum unquam peccatum habuit mortale aut veniale. — Sed objici potest, quia in libro Quæstionum novi ac veteris Testamenti, asserit Augustinus, tractans illud Simeonis, Tuam ipsius animam pertransibit gladius, quod Maria in Christi passione dubitavit, et quod dubitatio illa fuit gladius a Simeone prædictus.7 Dicendum, quod dubitatio illa fuit admiratio, non hæsitatio; nec mirandum, quum esset videns Deum et hominem tam ignominiose tractari. Hæc Richardus.

D Præterea, scripta S. Thomæ super dubiis istis, prorsus concordant dictis Alexandri et Bonaventuræ. Etenim ait : In prima sanctificatione, ut ab omnibus tenetur communiter, a peccato originali quantum ad maculam et reatum fuit purgata; sed de emundatione ejus a fomite diversi diversimode opinantur. Aliqui namque dicunt, quod per primam sanctificationem fomes ex toto ab ea ablatus est : quibus obviat quod ex Damasceno in littera allegatur, dicente quod in secunda sanctificatione Spiritus Sanctus supervenit in eam purgans : quod non potest intelligi nisi de purgatione a fomite. — Hinc alii dicunt, quod quantum ad aliquid purgata fuit a fomite in prima sanctificatione, et quantum ad aliquid fomes mansit in ea : quod etiam diversimode distinguitur, quibusdam dicentibus quod subtractus fuit in quantum inclinans ad malum, mansit vero ut difficultatem præbens ad bonum; quos duos fomitis effectus seu actus Apostolus exprimit, dicendo: Non quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago.8 Hoc autem non videtur posse stare, quoniam ex eodem ex quo est pronitas ad unum contrariorum, est difficultas ad alterum, sive sit habitus, seu aliqua forma, quemadmodum gravitas trahit deorsum et causat difficultatem ad ascensum; sive sit privatio seu defectus, sicut debilitas virtutis motivæ facit pronitatem ad casum et difficultatem ad progressum. Unde non potest esse, ut fomes tollatur secundum quod inclinat in malum, et maneat prout causat difficultatem ad bonum. — Hinc alii dicunt, quod fomes corruptio est personæ, in quantum impellit ad malum, atque in quantum facit difficultatem ad bonum: sicque penitus in prima sanctificatione subtractus est a Virgine gloriosa. Est quoque corruptio naturæ, ratione cujus originalis infectio per actum naturæ transit in prolem: et ita remansit post primam sanctificationem in Virgine; sic tamen ab eo purgata est in sanctificatione secunda, ut prolem sine omni peccato originali conciperet. Hoc autem non videtur conveniens, quia corruptio originalis, quantum ad id quod culpa est, transit in prolem a patre; quantum vero ad id quod tantum pœna est, sicut sunt corporis passibilitates, transit in prolem a matre, quæ ministrat materiam. Unde non videtur esse causa quare Christus sine originali conceptus sit, ipsa purgatio matris ejus a fomite secundum quod inficit naturam ipsius, sed magis quoniam sine virili natus est copula: quam causam Anselmus assignat in libro de Virginali conceptu. Porro defectus pœnales non necessitate sed voluntate Christus assumpsit. Præterea, quum per essentiam idem sit fomes qui est naturæ ac personæ corruptio, si manet in quantum corruptio est naturæ, non potest essentialiter tolli ut corruptio est personæ. — Relinquitur ergo, ut alii dicunt, quod fomes quantum ad essentiam post primam sanctificationem remanserit, sed impeditus per gratiam sanctificantem, ne inclinaret in culpam aut a bono retraheret. Contingit quippe habitum quandoque ligari, ne in actum queat exire, ut scientia per ebrietatem, ut septimo dicitur Ethicorum. In secunda vero sanctificatione, essentialiter fomes ille subtractus est.

B Hinc si B. Virgo ante Christi passionem fuisset defuncta, non fuisset ad beatificam visionem admissa, sicut nec alii patres antiqui. Quamvis enim in eis remotus esset fomes ad personam pertinens, remansit tamen in eis reatus naturæ, qui per Christi passionem sublatus est. Ex præhabitis etiam constat, quod caro Virginis gloriosæ ante Christi conceptionem peccato dicitur fuisse obnoxia, quoniam fomes mansit in ea, quamvis ligatus. Denique prima illa sanctificatio Virginis præelectæ, excellentior fuit sanctificationibus aliorum. In sanctificatione namque quæ fit per legem communem in sacramentis, tollitur culpa, sed manet fomes inclinans ad peccatum mortale ac veniale. In sanctificatis vero in utero, non manet fomes ut inclinans ad mortale, sed tantum ad veniale, ut in beato Joanne ac Jeremia, qui peccata venialia actualia, non mortalia habuerunt. In beatissima vero Virgine fomes omnino ablatus est, et quantum ad veniale et quantum ad mortale: imo quod plus est, gratia sanctificationis (ut dicitur) non tantum repressit in ea motus illicitos, sed in aliis quoque efficaciam habuit quoad eam, ita ut quamvis esset corpore pulcherrima, a nullo unquam potuerit concupisci.

C Insuper ad istud, utrum per primam sanctificationem sacratissima Virgo immunitatem consecuta sit a peccato, respondet conformiter ad prædicta. Consimiliter ad id, utrum per secundam sanctificationem sit confirmata in bono. Ad hoc vero quod in passione Christi dicitur dubitasse in fide, respondet: Dubitatio quæ sonat fidei infirmitatem, peccatum est, nec fuit in Virgine; sed fuit in ea dubitatio quædam admirationis, dum consideravit eum quem tam digne genuerat, tam ignominiose tractari. Item, quod super Lucam scribit Ambrosius, quod Spiritus Sanctus in Virginem superveniens, mentem ejus ab omni sorde vitiorum castificavit, dicit intelligendum de reliquiis originalis peccati, seu de evitazione futurorum malorum. — Hæc Thomas in Scripto. Quocirca dicendum, quod Thomas in Scripto secundi negavit ac reprobavit quod hoc loco affirmat, videlicet quod originalis corruptio, quantum ad id quod solum est pœna, ut sunt corporis passibilitates, transit in prolem a matre.

Cf. t. XXII, p. 437 B, et Thom. dist. xxxi, q. 1, a. 2 ad 4um.9

Præterea in tertia parte, quæstione vicesima septima : De sanctificatione (inquit) B. Mariæ, quod scilicet fuerit sanctificata in utero, in canonica Scriptura nil traditur, quæ etiam nec de ejus nativitate facit mentionem. Sed sicut Augustinus in sermone de Assumptione ejusdem rationabiliter argumentatur, quod cum corpore sit assumpta in cœlum (quod tamen Scriptura non exprimit), sic rationabiliter arguere possumus, quod ipsa quæ concepit ac peperit Unigenitum Dei, majori sit gratia, perfectione et sanctitate decorata, quam ceteri Sancti. Quumque Joannes et Jeremias fuerint sanctificati in utero, non est dubium quin multo plus Virgo gloriosa.1011 — De his plurima scribit ibidem, de quibus ex specialibus causis pertranseo, potissime quoniam huic contentioni opinionum dissentientium circa hæc, Ecclesia imposuit finem, non obstante quod Antisiodorensis, et dominus Stephanus episcopus Parisiensis, multique alii magni doctores, senserint sicut præallegati doctores, quemadmodum et Albertus, Udalricus, Durandus, etc. Siquidem Albertus in Scripto satis fortiter asserit : Dicimus, inquiens, quod beata Virgo non fuit sanctificata ante animationem, et oppositum dicere, est hæresis condemnata a S. Bernardo in epistola ad Lugdunenses, et ab universis magistris Parisiensibus.

Udalricus quoque in Summa sua, libro Ps. xx, 4. quinto, ait : Quia præventio ista in benedictionibus dulcedinis ad laudem pertinet præventoris, sequitur quod quanto quis majori gratia sanctificationis laudabilior efficitur, tanto plus in eo hæc gratia acceleratur. Quapropter Matrem Christi omni laude dignissimam, credimus subito post animationem, id est animæ suæ infusionem, esse sanctificatam. Joannes vero citius Jeremia, sed tardius Maria fuit sanctificatus, utpote sexto mense a sua conceptione, quando mater ejus a Matre Christi est visitata. Sustinetur tamen ab Ecclesia, quod aliqui celebrant conceptionem beatæ Virginis, non referendo hoc ad conceptionem seminum, sed naturarum : quod fuit in animæ infusione; nec illam celebrant secundum se, quoniam fuit in peccato, sed ratione sanctificationis sibi e vicino adjunctæ. Triplex autem sanctificatio data est Virgini gloriosæ. Prima in utero suæ matris. Secunda in conceptione Filii Dei, in qua fomes in ea exstinctus est penitus, et tota natura ejus in anima et corpore perfecte sanctificata est, ita ut ex ipsa acciperetur et formaretur corpus Christi. Tertia sanctificatio ejus fuit ex inhabitatione Filii Dei in utero ejus, qui tanquam ignis consumens, requievit in utero ejus novem mensibus, sicut ignis in rubo, consumens in ea omnem possibilitatem ad malum, ipsam confirmando in bono perfectionis, ut non solum a bono deflecti non posset, sed nec a bono perfectiori ad statum minus perfectum posset transire :1213 sicque tota ejus natura luce divinitatis exstitit perlustrata, ac mira resplenduit puritate. Hæc Udalricus.

Cf. Luc. 1, 36-44.

At vero Durandus circa hæc scribit diffuse, diversas opiniones recitans exquisite, atque præallegatos doctores sequens in finali conclusione, specialiter quoque inquirens quando fuit sanctificata. Quocirca refert opinionem dicentium, quod eodem instanti quo fuit in originali concepta, fuit ab eodem purgata. Quibus objicitur, quod in eodem instanti inesse non poterant culpa originalis et ejus carentia seu gratia illam tollens. Aliorum opinio est, quod immediate post primum instans fuit sanctificata, ita quod non nisi per unum instans fuit in originali, deinceps semper in gratia. De exstinctione vero fomitis, competenter concordat præhabitis. Refert item, quod Richardus de S. Victore fuit opinionis illius, quod divinissima Virgo non fuit in originali concepta.

Postremo Scotus ait: Deus potuit facere, ne beata Virgo unquam esset in originali peccato; potuit etiam facere, ut tantum in uno instanti esset in illo; potuit item efficere, ut per tempus esset in illo, et in ultimo illius temporis purgaretur. Quod autem trium istorum factum sit, Deus novit. Et si auctoritatibus Scripturæ et Ecclesiæ non repugnat, videtur probabile id quod excellentius est attribuere Mariæ, videlicet quod non sit in originali concepta. Excellentius etenim fuit beatam Virginem ab originali præservare, quam ab eo purgare. Ergo Christus hoc perfectissimo modo fuit mediator inter Deum et Virginem, quod eam ab illo peccato totaliter præservavit. — Hæc Scotus, qui in his sobrie loqui videtur, nec evidenter determinat se ad alteram partem. Verumtamen quod ait de perfectissimo illo mediandi modo per præservationem, non videretur consistere, quoniam Christo non convenit mediare inter Deum et hominem, nec promereri alicui præservationem hujusmodi, nisi secundum naturam assumptam (quam assumpsit ex Virgine jam adultæ ætatis, quæ ante ætatem illam contraxisset originalale aut præservata fuit ab illo): alioqui effectus meriti ipsum meritum præcessisset, et causam causatum, nisi diceretur quod passio Christi ut prævisa et acceptata, hoc egit, quia et in multis hoc egit futura quod et facta.

Verumtamen quid in hac re sit sentiendum, non disputationibus contentiosis, sed determinatione Ecclesiæ catholicæ, cui obedire tenemur, est inquirendum. Quæ in novissimo concilio universali finem (ut dixi) his dissensionibus imposuit, et dignissimam Dei Matrem in sua conceptione ab omni originali labe, per prævenientem gratiam a summo capite Christo ortum habentem, præservatam;14 atque ideo festum de ea sub nomine Conceptionis, et non sanctificationis, esse celebrandum, determinavit, sicut et hodie celebrat. Ita etiam Ordo noster Cartusiensis observare videtur. Hoc et mihi magis pium apparet et rationabile. Horremus enim, mulierem quæ caput serpentis erat contritura, quandoque ab eo contritam;15 atque diaboli filiam fuisse Matrem Domini fateri; insuper et dominam angelorum servam fuisse peccati; atque amantissimam Dei Patris filiam quandoque fuisse filiam iræ. Auctoritates et rationes in contrarium adductæ, faciliter possunt solvi. Nam constat purissimam Virginem a multis sacræ Scripturæ regulis, quæ universaliter promuntur, fuisse exemptam, ut est:16 In dolore paries filios; et, Multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos;17 item, Non est homo qui non peccet;18 et, Pulvis es et in pulverem reverteris;19 et similibus. Nec alicui hoc mirum videatur, quum piissimus Filius nihil omisisse credendus est, quod ad optimæ Matris suæ honorem spectabat, sicut ipse nobis jusserat honorare parentes.20 Contulit ergo Matri suæ quidquid potuit ac decuit: potuit autem eam præservare, et decuit eam præservari; et ideo eam præservavit. Nec in hoc Filii derogatur excellentiæ, quoniam ipse Dominus Jesus peccatum originalale incidere non potuit; Maria autem potuisset, nisi præservata fuisset. Et Matris honor refertur utique in Filium, a quo habet quidquid habet.

Footnotes

  1. Cf. Num. vi, Lev. viii. ↩

  2. p. 91 B'. ↩

  3. Gen. xviii, 11. ↩

  4. Luc. 1, 7. ↩

  5. Sap. vu, 24. ↩

  6. Rom. v, 12. ↩

  7. Luc. II, 35. ↩

  8. Rom. vii, 19. ↩

  9. art. 1. ↩

  10. Jer. 1, 5. ↩

  11. Luc. 1, 15. ↩

  12. Exod. III, 2, 3. ↩

  13. Deut. IV, 24. ↩

  14. an. 1439. ↩

  15. Gen. III, 15. ↩

  16. Ibid. 16. ↩

  17. Ibidem. ↩

  18. III Reg. VIII, 46. ↩

  19. Gen. III, 19. ↩

  20. Exod. XX, 12. ↩

Chapter 61 of 201