Skip to the text

Quæstio 4

Insuper quæritur, An Christus fuit decimatus in Abraham.

Ad cujus quæstionis utramque partem argui posset; sed potius confert in primis exponi, quid sit decimari, et cur Christus dicatur non decimatus in Abraham ut ceteri posteri Abrahæ.

Itaque de hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, tertio libro: Dicendum est, an Christus fuit decimatus in lumbis Abrahæ, et an sacerdotium Christi fuit dignius Levitico sacerdotio. Quod Apostolus ad Hebræos sic probat: Levi decimatus fuit in lumbis Abrahæ. Nam sicut omnes peccaverunt in Adam, quia fuerunt in lumbis ejus quando peccavit; sic Levi decimatus fuit in lumbis Abrahæ, quoniam fuit in Abrahæ lumbis dum decimatus est Abra-

Hebr. vii, 9, 10.

Rom. v, 12. ham, hoc est, quando ipse Abraham dedit decimas Melchisedech sacerdoti. Atque ut ait Apostolus, dignior est qui accipit decimas, quam qui dat eas. Melchisedech ergo fuit dignior ipso Levi. Præterea, dignior est qui benedicit, quam qui benedicitur. Quumque ipse Melchisedech benedixerit Abrahæ, fuit dignior eo: ergo et posteris ejus.

Gen. xiv, 20.

Hebr. vii, 4 et seq.

Ibid. 7.

Verum huic argumentationi objicitur, quia non sequitur, Dominus Papa fuit in lumbis patris sui dum pater suus solvit decimas alicui simplici sacerdoti: ideo Papa indignior fuit ac inferior hujusmodi sacerdote. — Respondemus, quod probatio Apostoli simpliciter intellecta, non tenet; sed valet cum circumstantia ista, Abraham dignior fuit sua posteritate: quod præsupponit Apostolus, ex hoc syllogizans sicut quis syllogizat ex concessis sibi a respondente. Communis namque apud Judæos fuit opinio, quod Abraham cuncta sua posteritate esset præstantior. Unde Judæi dixerunt ad Christum: Numquid tu major es patre nostro Abraham? Dicit quoque Apostolus, quod non Christus, sed Levi decimatus fuit in Abraham: quia ut Augustinus testatur, massa humani generis vulnus habuit ac medelam: vulnus, quia tota corrupta exstitit per peccatum primi parentis; medicinam autem habuit carnem Christi, quæ materialiter fuit in Adam. Dicit ergo Glossa, quod illud decimabatur quod curabatur, non id a quo curabatur: quoniam caro Christi est medicina qua curabatur, non quæ curabatur. — De his plura scribit hic doctor, quæ infra ponentur.

Joann. viii, 53.

Hebr. vii, 9.

Albertus quoque hic loquitur: Decimari aliud est quam decimare, quoniam decimare est decimas dare: quod fit duabus de causis. Una exstat moralis; et quoad hanc manserunt decimæ in nova lege: scilicet ut sit cibus in domo Dei, ut dicit Malachias, ut scilicet ministri Ecclesiæ habeant sustentaculum vitæ. Alia causa est, ut ostendatur oblatio perfectionis esse pro se facta apud Deum. Qui enim decimas

Malach. iii, 10. dat, decimum quod occurrit ad numerum, porrigit superiori, et retinet novem sibi. Denarius quippe primus est limes numerorum, et perfectionem significat; sicque pretium significat nostræ redemptionis, quod a nobis removetur ut pretium a redemptis: quia ex parte nostra nequivimus pretium hoc habere. Retentio vero novem, qui numerus imperfectionem designat per hoc quod a denario cadit ac deficit, nostram designat imperfectionem. Sic ergo oblatio decimæ, est significare imperfectum se esse redemptioneque indigere. Decimum vero quod porrigit, perfectionis est signum. Et ita exponit Hugo de S. Victore. Decimari autem, est significare liberatione se taliter indigere. Ideo Christus decimatus non est, quia liberatione non eguit, imo omnium exstitit liberator. Ceteri vero posteri Abrahæ liberatione egebant, propter quod in ipso decimati fuerunt. Porro Levitæ decimas acceperunt, ut erant stipendium vitæ ministrorum templi, non prout decimatio indigentiam liberationis designat. — Hæc Albertus, qui plura hic sciscitatur, de quibus pertranseundum videtur, quum super secundum inducta sint. His concordat Udalricus.

At vero Thomas hæc planius exprimens: Hi (ait) qui ex Abraham per concubitum descenderunt, decimati sunt; Christus vero in eo decimatus non est. Decimatio namque non solum erat actus moralis, sed etiam figuralis (ut supra in Alberto). Hinc quoque decimatio fuit quodammodo actus sacramentalis, prout confessio qua decimas dans fatebatur se imperfectum, processit ex fide mediatoris, per cujus perfectionem curata est imperfectio ceterorum.

Denique Bonaventura: Decimatio, inquit, præfiguravit curationem futuram. Quumque Christus in lumbis Abrahæ non fuerit ut curandus curationeve indigens, sed potius ut medicina: hinc decimatio non pertinebat ad ipsum, etc., ut supra.

Idem Alexander, et addit: Secundum opinionem quorumdam, quam ponit Hugo in libro de Sacramentis, quidam putant carnem a Verbo assumptam, in primo parente a contagione corruptionis peccati immunem custoditam fuisse, dicentes quod illa pars materiæ seu naturæ sub peccato esse non debuit, per quam ipsa natura humana a peccato exstitit liberanda. Ad quod probandum adducunt rationem Apostoli, qui quum evangelicæ legis sacerdotium veteri præferendum assereret, ipsum Melchisedech, qui typum Christi ac novi sacerdotii vicem gerebat, ab Abraham decimas accepisse ostendit.1 Quomodo autem B Levi, qui secundum carnem in lumbis patris tunc erat, sit decimatus; et Christus, qui secundum carnem tunc ibi fuit, non sit decimatus: nullam causam inveniri posse putant, nisi quoniam caro Levi cum culpa ibi fuit, caroque Christi sine culpa. Sic etenim Levi in lumbis Abrahæ est decimatus, quia naturam et culpam habuit ibi, et quia naturam et culpam inde fuerat accepturus. Christus vero ibi decimatus non est, quia naturam inde erat accepturus, non culpam, quam nec habuit ibi. C Sed quoniam caro Levi et caro Christi non fuit in Abraham actu, sed in potentia, non videtur ratio ut caro Christi dicatur a principio custodita a culpa.

Hinc dicendum, secundum Glossam in epistola ad Hebræos: Duo sunt in carne, videlicet: corpulenta substantia, et invisibilis seminalisve ratio. Idcirco in lumbis Abrahæ exstitisse, dupliciter dicitur, puta: secundum corpulentam substantiam, et secundum seminalem rationem, quæ est ratio propagandi cum libidine. Omnes itaque præter Christum fuerunt in lumbis Abrahæ modo utroque; Christus vero materialiter tantum, quoniam corpulentam substantiam de carne Virginis sumpsit. Ratio autem conceptionis non a virili semine, sed desuper venit. Ideo omnes præter Christum decimati fuerunt, quia fuerunt peccato obligati, imperfecti et redemptione egentes. Et nec caro Christi nec aliorum fuit in lumbis Abrahæ actu, sed tantum potentia, diversimode tamen. Nam caro Christi fuit ibi potentia qua fieri posset, non qua fieret; aliorum vero caro fuit ibi utroque modo. Quemadmodum etiam Augustinus fatetur, quod in costa Adæ erat ut ex ea mulier fieri posset, non ut fieret: nam, unde fieri posset, dicit causam materialem; sed, unde fieret, dicit causam activam seu seminalem. Sicque aliorum posterorum Abrahæ caro fuit in Abrahæ lumbis secundum potentiam utroque modo, videlicet secundum corpulentam substantiam, et secundum rationem seminalem; Christi autem caro fuit ibi in potentia solum uno modo, puta secundum corpulentam substantiam. — Postremo, ut ait Hugo libro de Sacramentis, in lege naturali primo data sunt sacramenta, utpote decimationes, sacrificia, oblationes: quatenus in decimatione significaretur peccatorum remissio; in sacrificiis, vitiorum mortificatio; in oblatione autem, boni operis exhibitio. Sed obscura fuit significatio in sacramento decimationis, in qua homo de his quæ possedit, partem obtulit et partem sibi retinuit: offerendo decimam partem, quæ designat perfectionem, ad insinuandum quod Deo attribuit quidquid bonitatis perfectionisque est; et novem partes sibi reservando, ad innuendum quod imperfectionem, quæ per novenarium figuratur, sibi ipsi adscripsit. — Hæc Alexander.

Footnotes

  1. Hebr. vii, 1 et seq. ↩

Chapter 64 of 201