Quæstio 3
Quæritur quoque, An Christi generatio ex Virgine exstitit naturalis, an potius miraculosa.
Ad quod Thomas respondet: Præter unionem duarum naturarum in unam hypostasim in Christi conceptione completam, quæ unio est omnium miraculorum miraculum, fuit aliud miraculum, quod virgo concepit hominem permanens virgo: nec solum hominem, sed hominem Deum. Nempe, ad hoc quod generatio aliqua naturalis dicatur, oportet ut fiat a naturali agente, et ex materia ad hoc naturaliter proportionata; et quodcumque horum defuerit, non potest generatio dici naturalis, sed miraculosa. Agens autem naturale, quum sit finitæ virtutis, nequit ex materia non naturaliter proportionata effectum producere. Agens vero supernaturale, quum sit infinitæ virtutis, operari potest ex utraque materia, utpote naturali et supernaturali. Hinc duobus modis contingit miraculum. Primo, dum nec agens est naturale, neque materia naturaliter proportionata ad talem formam, ut in formatione hominis de limo terræ. Secundo, Gen. n, 7. quando materia est naturalis, sed agens supernaturale: ut dum quis repente curatur a febribus. Sicque fuit in Christi conceptione, in qua Virgo materiam præbuit naturalem, sed virtus formans fuit divina. Ideo conceptio illa fuit simpliciter loquendo miraculosa, et secundum quid naturalis. Propter quod Christus vocatur naturalis filius Virginis, quoniam Virgo naturalem materiam ad illius conceptionem exhibuit. Hæc Thomas in Scripto.
In tertia quoque parte, quæstione tricesima tertia: Quemadmodum, inquit, Ambrosius scribit in libro de Incarnatione, art. 4. multa in hoc mysterio secundum naturam inveniuntur, et multa ultra seu super naturam. Nam quantum ad conceptus materiam, totum est naturale; sed quoad virtutem activam divinam, totum est supernaturale. Quumque unumquodque plus judicetur secundum formam quam secundum materiam, et secundum agens quam secundum patiens, conceptio Christi est simpliciter miraculosa dicenda, et naturalis secundum quid. Hæc idem ibidem. — In his continentur responsiones Alberti, Udalrici, Petri et Richardi de quæstione hac ipsa.
Porro Bonaventura dicit gloriosam Virginem active cooperatam ad Christi conceptionem, et quoad hoc, ei collatam supernaturalem potentiam: sicque conceptionem illam etiam ex parte matris fuisse supernaturalem, et cooperationem illam supernaturalem fuisse. Quod enim materiam præbuit, fuit naturale; quod autem materiam præbuit ad tam nobilem ac divinam conceptionem, fuit ex elevatione ejus supra naturam. Hæc Bonaventura.
Chapter 63 of 201