Skip to the text

Distinctio 3

A. De carne quam Verbum assumpsit, qualis ante fuerit, et qualis assumpta sit.

QUÆRITUR etiam de carne Verbi, an priusquam conciperetur, obligata fuerit peccato, et an talis assumpta fuerit a Verbo. Sane dici potest et credi oportet, juxta Sanctorum attestationis convenientiam, ipsam prius peccato fuisse obnoxiam, sicut reliqua Virginis caro, sed Spiritus Sancti operatione ita mundatam, ut ab omni peccati contagione immunis uniretur Verbo, pœna tantum, non necessitate sed voluntate assumentis, remanente.1 Mariam quoque totam, Spiritus Sanctus in eam præveniens, a peccato prorsus purgavit et a fomite peccati etiam liberavit, vel fomitem ipsum penitus evacuando, ut quibusdam placet, vel sic debilitando et extenuando, ut ei postmodum peccandi occasio nullatenus exstiterit. Potentiam quoque generandi absque viri semine, Virgini præparavit. Ita enim verba Evangelii docent, ubi angelus Virginem alloquens, ait: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Cui sacra Virgo respondit: Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.2 Quod exponens Joannes Damascenus, ait: Post consensum autem sanctæ Virginis, Spiritus Sanctus supervenit in ipsam, secundum verbum Domini quod dixit angelus, purgans ipsam, et potentiam deitatis Verbi receptivam præparans, simul autem et generativam.3 Et tunc obumbravit ipsam Dei altissimi per se sapientia et virtus exsistens, id est Filius Dei Patris ὁμοούσιος, id est consubstantialis, sicut divinum semen. Et copulavit sibi ipsi, ex sanctissimis et purissimis ipsius Virginis sanguinibus, nostræ antiquæ conspersionis carnem animatam anima rationali et intellectiva, non seminans, sed per Spiritum Sanctum creans. Quare simul caro, simul Dei caro, simul Dei Verbi caro, animata anima rationali et intellectiva. — Ex his perspicuum fit quod ante diximus, carnem scilicet Verbi simul conceptam et assumptam, eamdemque, imo totam Virginem, Spiritu Sancto præveniente, ab omni labe peccati castificatam. Cui collata est potentia novo more generandi, ut sine coitu viri, sine libidine concipientis, in utero Virginis celebraretur conceptus Dei et hominis. Illa enim caro, quam Deus de Virgine sibi unire dignatus est, sine vitio concepta, sine peccato nata est. Hanc tamen carnem, non cœlestis, non aeriæ, non alterius cujusquam putes esse naturæ, sed ejus cujus est omnium hominum caro.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 17.

Ibid. n. 15.

B. Auctoritate firmat, ex tunc fuisse Virginem immunem a peccato.

Quod autem sacra Virgo ex tunc ab omni peccato immunis exstiterit, Augustinus evidenter ostendit in libro de Natura et gratia, inquiens: Excepta sancta virgine Maria, de qua propter honorem Domini, nullam prorsus, quum de peccatis agitur, haberi volo quæstionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiæ sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo Virgine excepta, si omnes Sancti ac Sanctæ congregari possent, et quæreretur ab eis an peccatum haberent, quid responderetur nisi quod Joannes ait, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus? Illa autem Virgo singulari gratia præventa est atque repleta, ut ipsum haberet ventris sui fructum quem ex initio habuit universitas Dominum;4 ut illud quod nascebatur ex propagine primi hominis, tantummodo generis, non criminis originem duceret.

Aug. de Natura et grat. n. 42.

Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 17.

Aug. de Trinitate, lib. XIII, n. 23.

C. Quare non fuit Christus decimatus in Abraham sicut Levi, quum caro quam accepit, in eo fuerit peccato obnoxia.5

Quum autem illa caro, cujus excellentia singularis verbis explicari non valet, antequam esset Verbo unita, obnoxia fuerit peccato in Maria et in aliis a quibus propagatione traducta est, non immerito videri potest in Abraham peccato subjacuisse, cujus universa caro peccato subjacebat. Unde quæri solet, quare Levi decimatus dicatur in Abraham, et non Christus, quum in lumbis Abrahæ uterque fuerit secundum materialem rationem, quando Abraham decimatus est et decimas dedit Melchisedech.6 Tunc enim Apostolus Levi decimatum dicit in Abraham tanquam in materiali causa, quia ea decimatione sicut Abraham minor Melchisedech ostenditur, cui personaliter decimas solvit, ita et Leviticus ordo, qui in Abraham secundum rationem seminalem erat et ex eo per concupiscentiam carnis descendit. Christus autem non est decimatus, quia licet ibi fuerit secundum carnem, non tamen inde descendit secundum legem communem, scilicet per carnis libidinem:7 sicut etiam in Adam omnes peccaverunt, sed non Christus. Unde Augustinus super Genesim: Sicut Adam peccante, qui in lumbis ejus erant peccaverunt; sic Abraham dante

Hugo, de Sacram. lib. II, p. 1, c. 5.

Aug. de Genesi ad litt. lib. X, n. 34. decimas, qui in lumbis ejus erant decimati sunt. Sed hoc non sequitur in Christo, licet in lumbis Adæ et Abrahæ fuerit, quia non secundum concupiscentiam carnis inde descendit. Quum ergo Levi et Christus secundum carnem essent in lumbis Abrahæ quando decimatus est, ideo pariter decimati non sunt, quia secundum aliquem modum non erat ibi Christus, quo erat ibi Levi. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non erat ibi Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariæ caro. Ille ergo decimatus est in Abraham, qui sic fuit in lumbis Abrahæ sicut ille fuit in lumbis patris sui, id est, qui sic est natus de patre Abraham sicut ille de patre suo natus est, scilicet per legem carnis et invisibilem concupiscentiam.

Aug. de Genesi ad litt. lib. x, n. 35.

Ibid. n. 36.

D. Qua ratione caro Christi dicta est in Scriptura non fuisse peccatrix, sed similis : quo aperitur quare obligata peccato non fuit in Christo.

Quocirca primitias nostræ massæ recte assumpsisse dicitur Christus, quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati accepit. Misit enim Deus Filium suum (ut ait Apostolus) in similitudinem carnis peccati. Assumpsit enim Verbum carnem peccatrici similem in pœna et non in culpa, et ideo non peccatricem. Cetera vero hominum omnis caro peccati est. Sola illius non est caro peccati, quia non eum mater concupiscentia, sed gratia concepit. Habet tamen similitudinem carnis peccati per passibilitatem et mortalitatem : quia esuriit, sitiit, et hujusmodi. Licet ergo eadem caro sit ejus quæ et nostra, non tamen ita facta est in utero sicut nostra. Est enim sanctificata in utero, et nata sine peccato, et nec ipse in illa unquam peccavit. In pœna ergo similis est nostræ, non in qualitate peccati : quia pollutionem quæ ex concupiscentiæ motu concepta est, omnino non habuit, nec ex carnali delectatione nata est. Venit ergo ad corpus immaculatum, quod præter libidinis concupiscentiam fuit conceptum; nec illud in se habuit vitium quod in aliis est causa peccati, nec in eo peccavit. Ideoque vere dicitur Verbi caro non fuisse in Christo obligata peccato.

Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 2. Rom. VIII, 3.

Cf. Matth. IV, 2.

Cf. Sap. VIII, 20.

E. Quidam videntur adversari illi sententiæ qua dictum est, carnem Christi non prius conceptam quam assumptam.

Illi autem sententiæ qua supra diximus, carnem Verbi non ante fuisse conceptam quam assumptam, videtur obviare quod Augustinus ait super Joannem, ubi legitur: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est hoc templum, et in tribus diebus excitabis illud? Hic, inquit, numerus perfectioni dominici corporis convenit, quia (ut dicunt physici) tot diebus forma humani corporis perficitur. Horum occasione verborum quidam dicere præsumpserunt, dominici corporis formam tot diebus ad modum

Joann. II, 19, 20. Aug. de Trinitate, lib. IV, n. 9. aliorum corporum perfectam et membrorum lineamentis distinctam, et mox Verbum Dei sibi unisse carnem et animam; et hoc modo dicunt illum numerum perfectioni dominici corporis convenire. Sed alia ratio illius dicti exstitit, ex qua sana oritur intelligentia verbi.8 Non enim ideo illud dixit Augustinus, quia mox ut caro illa opere Spiritus Sancti sanctificata et a reliqua separata fuit, Verbo Dei cum anima uniretur, ut perfectus et verus Deus esset perfectus et verus homo; sed quia membrorum illius dominici corporis distinctio in ipso momento conceptionis et unionis Dei et hominis adeo tenuis erat et parva, ut humano visui vix posset subjici. Diebus autem illis quos Augustinus memorat, perfecta est et notabilis facta. Incarnatum est ergo Verbum, ut ait Joannes Damascenus, et a propria incorporalitate non recessit, et totum incarnatum est, et totum est incircumscriptum.9 Minoratur corporaliter et contrahitur, et divine est incircumscriptum, non coextensa carne ejus cum incircumscripta divinitate. In omnibus igitur qui super omnia erat, et in utero sanctæ Genitricis exsistebat, sed in ipso actu incarnationis.10

SUMMA

DISTINCTIONIS TERTIÆ

DETERMINATO in præcedenti distinctione, quid Filius Dei de nostra natura assumpserit, et quo modo seu ordine, nunc declarat quale sit illud assumptum. Primo ergo inquirit, an caro a Verbo assumpta, fuit peccato originali obnoxia ante unionem cum Verbo. Quocirca ostendit, quod ante assumptionem et unionem purgata sit: nec solum ipsa, sed et beatissima B Virgo materno in utero. Secundo sciscitur, an Christus fuerit decimatus in Abraham; et dato quod non, cur potius Levi dicatur in Abraham decimatus quam Christus. Tertio pandit, cur caro Christi dicatur similis carni peccati. Quarto inducit objectionem contra id quod dixit, carnem Christi simul fuisse conceptam, organizatam, animatam atque assumptam, et solvit eamdem.

Footnotes

  1. Hugo, de Sacram.lib. II, p. 1, c. 7. ↩

  2. Luc. I, 35, 38. ↩

  3. Damasc. de Fide orthod. lib. III, c. 2. ↩

  4. I Joann. 1, 8. ↩

  5. Hebr. VII, 9. ↩

  6. Gen. XIV, 20. ↩

  7. Rom. V, 12. ↩

  8. Aug. de 83 Quæst. q. 56. ↩

  9. Damasc. de Fide or- thod. lib. ut, c. 7. ↩

  10. * alias et ↩

Chapter 60 of 201