Skip to the text

Quæstio 5

Quæritur adhuc, An caro Christi in patribus fuit peccato obnoxia.

Videtur quod sic. Primo, quia secundum Augustinum, tota massa fuit in Adam corrupta et egens curatione; sed caro Christi fuit de humani generis massa: ergo fuit in Adam ac patribus corrupta et peccato obnoxia. — Secundo, caro suæ matris, de qua sua caro sumpta est et formata, fuit corrupta in Adam. Idem habetur in littera.

In oppositum est, quod hoc ipsum videtur male sonare, atque blasphemiam sapere.

Ad hoc, secundum Alexandrum, colligitur responsio ex tribus quæstionibus ejus, puta ex ea qua quærit, an sanctificatio convenit Christo; et ex præcedenti, qua quæritur, an caro Christi fuit decimata in Abraham; atque ex eo quo quærit de perfectione dominici corporis.

Itaque (secundum Alexandrum) dicendum, quod caro Christi dicitur sanctificata, prout sanctificari dicitur de non sancto negative accepto fieri sanctum; non de non sancto privative:1 prout supra expressum est. Nunquam enim in carne quam Christus assumpsit, secundum quod caro ipsius fuit aut ab exordio quo eam assumpsit, exstitit culpa. Siquidem in Virgine fuit sanctificata, antequam eam assumpsit. — Porro de perfectione dominici corporis, introducit Alexander id Augustini super illud Joannis, Solvite templum hoc; et post pauca, Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc:2 Hic (inquit) numerus dierum perfectioni dominici corporis congruebat; tot namque diebus formatio corporis humani perficitur. Quod non est intelligendum quasi corpus Christi non sit in utero Virginis in instanti formatum, sed quia membrorum distinctio in ipso conceptionis momento fuit tam parva, ut humano visu vix percipi posset; sed infra memoratum numerum dierum notabilis est facta. Hæc Alexander, quæ ex subsequentibus clarius elucescent.

Bonaventura ergo circa textus expositionem, super hoc breviter scribit: Quum peccatum non sit nisi in anima sive intellectuali creatura, et caro Christi non fuit prius concepta quam Verbo unita, non videtur unquam fuisse peccato obnoxia. Rursus, gloriosissima Virgo ante conceptionem Filii Dei fuit sanctificata, ergo ejus caro non fuit obnoxia culpæ. — Dicendum, quod peccatum vocatur aliquando ipsa pœna, aut sequela seu causa peccati. Itaque caro Christi non fuit peccato obnoxia ratione culpæ, sed ratione fœditatis, quæ est culpæ causa, et ratione passibilitatis, quæ est pœna et effectus sequelaque culpæ.

Atque utroque modo fuit peccato obnoxia in Maria ante ejus sanctificationem, et ultimo modo, videlicet quoad passibilitatem et pœnas, post sanctificationem. Sic quoque, sicut in Matre, ita in patribus fuit obnoxia culpæ. Hæc Bonaventura. — Hæc autem et consimilia, dicuntur secundum positionem dicentium beatissimam Virginem in originali conceptam; cujus contrarium si dicatur, constat quod caro Christi in Virgine matre non fuit peccato obnoxia modo præfato, tamen in patribus sic fuit obnoxia.

Denique Thomas: Circa hoc, asserit, duplex exstitit error et hæresis. Unus, quod Christus cœleste corpus detulit secum, et non ex Virgine corpus assumpsit humanum: quod supra est reprobatum.3 Alius, quod caro Christi secundum quod in patribus erat, infecta non fuit, ita quod Adam peccante, Deus conservavit in ipso aliquid materiæ incorruptum, per quod humana sanari posset natura, atque quod illud transfusum sit sine peccato usque ad Virginem sanctam, et ex eo corpus Christi formatum sit. Quod reputatur erroneum propter duo. Primo, nam sequeretur quod Christus non esset vere filius Virginis, neque ex aliquo patrum progenitus, nisi solum ex Adam. Illa etenim pars quæ incorrupta mansit in natura humana, in omnibus aliis ab Adam fuisset quasi extraneum quid ab eis, solique Adæ connaturale quantum ad innocentiæ statum. Secundo, quia per hoc tollitur satisfactionis congruus ordo. Quemadmodum enim non decuit ut pro Adam et ejus successione corrupta satisfaceret aliquis qui ex genere illo non esset; ita nec congruebat ut naturam infectam satisfaciendo salvaret Filius Dei, nisi hoc ipsum quod prius infectum fuerat, assumpsisset. Hinc dicendum, quod caro Christi secundum quod fuit in patribus et in Virgine gratiosa, erat ante assumptionem infecta; in ipsa vero assumptione, ab omni infectione peccati purgata est, ut secundum quod actu est caro Christi, nihil in ea maculæ inveniatur. Hæc

A Thomas in Scripto. — Verumtamen ad minus fateri oportet, quod caro Christi in Virgine post ipsius sacratissimæ Virginis sanctificationem etiam primam, omni caruit fœditate et macula: quod fuit ante assumptionem carnis a Verbo per aliquot annos.

Denique in tertia parte, quæstione tricesima prima: Quum dicimus, inquit, Christum aut carnem ejus fuisse in Adam et patribus, comparamus Christum et carnem ipsius ad Adam ac ceteros patres.4 Alia autem fuit conditio patrum, alia Christi: quoniam patres fuerunt peccato subjecti, non Christus. Hinc in comparatione hac dupliciter contingit errare. Primo, attribuendo Christo seu carni ejus conditionem quæ fuit in patribus: ut si dicamus Christum in Adam peccasse quoniam aliquo modo fuit in eo; quia in Adam ita non fuit ut ceteri. Non enim descendit ab Adam secundum legem communem seminalemve rationem. Secundo erratur, si conditio Christi attribuatur ei quod actu fuit in patribus: ut quia caro Christi secundum quod actu fuit in ipso, non erat peccato obnoxia seu infecta, ita in Adam et patribus fuerit aliqua pars corporis ejus, quæ peccato non fuit obnoxia, ex qua corpus Christi postea sit formatum, ut aliqui posuerunt. Quod stare non valet. Primo, quoniam caro Christi non fuit in Adam et patribus secundum aliquod signatum quod posset distingui a reliqua ejus carne, sicut purum ab impuro. Secundo, quia quum caro humana inficiatur ex hoc quod per concupiscentiam est concepta; prout tota caro alicujus hominis per concupiscentiam concipitur, sic tota peccato inquinatur. Sicque tota patrum caro fuit peccato infecta, nec fuit in eis aliquid a peccato immune de quo corpus Christi postmodum formaretur. Hæc idem in Summa. — Concordant Petrus et Richardus per omnia.

Scotus quoque: Aliqua (inquit) portio, secundum Magistrum, fuit in Adam, de qua omnes filii ejus sunt propagati; et aliqui ponunt aliquid illius non fuisse infectum, sed mundum fuisse servatum usque ad Christi generationem. Sed quum quantum per quanti ablationem aliquoties factam possit consumi, præsertim tam modicum sicut fuit in Adam et ab eo decisum est in procreatione filiorum, jam videretur illud esse consumptum. Et si dicatur in se ipso multiplicatum, objicitur quod hoc non fieret sine miraculo. Itaque qui in isto non tenent Magistrum, diversimode respondent, secundum diversum modum loquendi de peccato originali. Nam aliqui dicunt illud contrahi propter carnem infectam concupiscibiliter seminatam; carnem quoque gloriosæ Virginis totam esse sanctificatam, sicque id quod assumebatur ex ea, fuisse sanctificatum, ut non esset infectio aliqua in primo instanti infusionis animæ. Quibus objicitur, quod sanguines Mariæ, de quibus (secundum Damascenum) formabatur corpus Christi, nunquam fuerunt animati anima hominis alicujus, et per consequens nec ab anima peccatrice maculati; nec per consequens ex parte ipsorum potest ratio assignari maculæ corporis geniti ex eis. Quod si dicas, Virtus formans corpus Christi, fuit infecta, idcirco et corpus: hoc non videtur, quoniam Spiritus Sanctus immediate formavit corpus hoc de sanguinibus illis. — Unde secundum viam Anselmi, qui ostendit peccatum originale esse carentiam justitiæ originalis debitæ inesse, diceretur quod Christus non contraxit originale, quia non fuit filius naturalis Adæ, idcirco nec debitor justitiæ. Acperunt enim illi soli in Adam justitiam, qui erant descensuri ab eo secundum rationem seminalem, hoc est, respectu quorum Adam habuit rationem patris naturalis secundum propagationem communem. Unde sicut illis tantum potuit servare justitiam, ita illis solis potuit perdere eam. Hinc si Christus fuisset purus homo et non Deus, tamen miraculose de Virgine natus, non contraxisset (secundum eum) originale, ut patet in libro ejus de Virginali conceptu, ubi vult, quod innocentiæ Christi posset poni ratio duplex, videlicet sanctificatio Virginis matris, et miraculosa formatio, non secundum propagationem communem.5 Utraque namque per se sufficeret, ut Christus innocens nasceretur. Hæc Scotus.

Circa hæc quæri posset, an caro Christi fuit in Adam et patribus secundum aliquid signatum, seu secundum aliquid demonstrabile determinatum. Quæ quæstio præhabitis condependet, quia si tota substantia corpulenta posterorum, hoc est, quidquid ad veritatem pertinet naturæ corporalis omnium hominum, fuit in Adam, vel si aliquid determinatum materiæ aut seminis fuit in Adam et patribus ab infectione præservatum, de qua corpus Christi formatum est, consequenter esset dicendum, quod caro Christi fuit in Adam et patribus secundum aliquid demonstrabile determinatum. Hæc autem materia super secundum est discussa, ubi ostensum est, quod doctores communiter in hac parte recedunt ab opinione Magistri.6 Nunc quoque probatum est, quod non fuit aliquid tale in Adam et patribus præservatum ab infectione. Ex quibus concluditur, quod caro Christi non fuit in Adam ac patribus secundum aliquid signatum. Et hoc Albertus, Thomas, Udalricus et alii quidam hic prosequuntur: de quibus pertranseo, quoniam supra secundum, distinctione tricetima, hinc diffuse tractatum est.

Postremo hic quæritur de annuntiatione dominica et salutatione angelica, an decuit Verbi incarnationem ex Virgine eidem Virgini ab angelo nuntiari, et de quo choro fuit angelus ille: de quibus, quia communia sunt et super secundum prætacta, transilio.

Footnotes

  1. p. 91 B. ↩

  2. Joann. II, 19, 20. ↩

  3. dist. II, q. 5, p. 78 B'. ↩

  4. art. 7. ↩

  5. Cf. lib. II, dist. xxx, q. 4. ↩

  6. dist. xxx, q. 5. ↩

Chapter 65 of 201