Skip to the text

Quæstio 2

S Ecundo quæritur, An beatissima Virgo ad Christi conceptionem ac generationem aliquo modo concurrerit et cooperata sit causaliter seu active.

Videtur quod non: quia conceptio ac generatio Christi ex Virgine est maxime supernaturalis. In his autem quæ sunt super naturam, tota causa seu ratio operis est potentia facientis, secundum Augustinum ad Volusianum. — Secundo, in generatione prolis mater non operatur nisi ministrando materiam, et se habet passive, atque ab alio fecundatur, ut asserunt naturales. — Tertio, Anselmus libro de Conceptu virginali, testatur: Illud subjectum non natura creata, non creaturæ voluntas, non ulli data potestas producit aut seminat. Ergo in Virgine non fuit naturaliter neque ex dono divino potentia active corpus Christi producens.

In oppositum est quod loquitur Damascenus tertio libro: Dedit Spiritus Sanctus Virgini potentiam, non tantum Verbi receptivam, sed et generativam. Quum ergo potentia receptiva sit passiva, oportet ut generativa potentia dicatur aliquo modo activa. — Idem insinuari videtur per hoc quod angelus dixit ad eam:1 Virtus Altissimi obumbrabit tibi.

Ad hoc respondet Albertus: Totum quod est simplex operatio ad formam et speciem et ad unionem, fecit Spiritus Sanctus; sed quoad materiam et fomentum loci convenientis ac fomentum caloris extrinsecus, operabatur generativa potentia Virginis, sicut in aliis feminis. Hinc non est sola materia in matre accepta, sed etiam operatio per modum fomenti extrinsecus adjuvantis: sicut operatur natura matricis sicca et frigida, figuram coagulando per frigidum et retinendo per siccum, et sicut operatur calor naturalis per fomentum ad esse, atque ad qualitates meliores complexioni inducendas; sed ista non operantur sicut natura intrinseca conversionem, formationem et figurationem. — Præterea si quæratur, quid sit dare Virgini generativam potentiam; dico, quod nil aliud quam præparare generativam vim Virginis ad actum qui debetur matri secundum matris naturam: qui actus non est convertere, formare et figurare, nisi coadjuvando extrinsecus, ac ministrare materiam in qua fiant conversio, formatio et figuratio, locum quoque convenientem. Mater namque ad actum formationis non habet principalitatem, sed potius id quod in generatione se habet per modum efficientis. — Hæc Albertus, qui et in libro de Laudibus beatissimæ Virginis tractat de his.

Concordat Udalricus libro Summæ suæ quinto, aliqua addens, et quorumdam opinionem redarguens, prout infra ex Thoma patebit.

Itaque Thomas: Circa hoc, inquit, est diversimode opinatum. Nam aliqui dicunt, in conceptione Christi matrem ejus dignissimam esse aliquid active operatam; et quidam asserunt hoc factum per naturale donum. Quum enim ipsa sit mater vera Dei, oportet attribuere ei totum quod matris est. Ad cujus officium æstimant pertinere, ut aliquod activum principium ad generationem ministret, non materiale dumtaxat. Hoc tamen diversimode ponitur. Quidam namque in materia quam mater ministrat, ponunt esse virtutem principaliter activam: tum quoniam ex commixtione seminum conceptionem fieri dicunt, sicque semen mulieris esset activum in prolis procreatione, sicut et viri semen, quamvis non ita intense; tum quia affirmant conceptam prolem sensificari ac vegetari per animam matris, ut sic etiam principalior inveniatur mater in generatione prolis quam pater. — Quod quintodecimo de Animalibus Philosophus reprobat: quia in his quæ vitam sortiuntur perfectam, distinguuntur agens et patiens in generatione, propter perfectam generationem in eis. In plantis autem propter imperfectam vitam in eis, utraque virtus est in eodem, quamvis forsan in una planta dominetur virtus activa, et in alia vis passiva: propter quod etiam una planta vocatur masculina, alia feminina. Quum ergo impossibile sit, id quod determinatum est ut patiens, habere virtutem activam respectu ejusdem, oportet quod femina non sit agens in conceptione, sed patiens tantum.

Hinc alii dicunt, quod id quod mater exisset in actum. Rursus, secundum activam vel passivam generandi potentiam nemo dicitur pater aut mater, sed secundum quod potentia procedit in actum. Unde si in materia quam ministravit Virgo, fuit virtus activa quæ ad patrem aut matrem exigitur, sine hoc quod virtus illa sit aliquid operata, non dicetur ipsa Virgo pater aut mater, aut eadem ratione pater et mater. ministrat in generatione, se habet ut materia naturalis, in qua non est solum passiva potentia (alias generatio esset violenta, non naturalis); sed oportet inesse materiæ formam educendam in potentia et secundum esse incompletum: idcirco non habet virtutem agendi perfectam, sed imperfectam. Unde per se nequit operari, nisi quodammodo excitetur ab agente extrinseco, et sic ei cooperetur. — Sed hoc esse non valet, quum impossibile sit idem esse alterans et alteratum. Propterea esse non potest quod forma quæ est in aliqua materia, agat in ipsam, sive sit perfecta, sive imperfecta: quoniam forma quæ per se non exsistit, non agit, nec materia proprie patitur; sed compositum agit ratione formæ, et patitur ratione materiæ. Ideo non est possibile quod forma illa imperfecta, agendo cooperetur agenti exteriori. Præterea, si esset de ratione matris ad generationem active cooperari, non esset beata Virgo mater Dei. Quum enim conceptio illa sit tota simul facta, non potuit fieri quacumque creata virtute. Nec potest dici, quod cooperata sit ad introductionem formæ substantialis, quæ etiam inducta est in instanti. Inducens quoque formam, nobilius est quam præparans materiam per alterationem: sicque Spiritui Sancto attribueretur quod minus est, et Virgini quod dignius est.

Hinc alii dicunt, quod beata Virgo ex supernaturali virtute plus aliquid cooperata est quam ceteræ matres: quia materia quam illæ ministrant, non potest se ipsam complete in actum educere; materia vero corporis Christi, quam Virgo ministravit, ex divino habuit dono, quod potuit se ipsam formare per virtutem superadjunctam naturæ. Non tamen hoc potuit in instanti. Quumque decuerit Christi conceptionem fieri in instanti, prævenit Spiritus Sanctus, faciens in instanti eamdem. — Contra quod objicitur, quod virtus illa supernaturalis fuisset frustra collata materiæ corporis Christi, quoniam non exisset in actum. Rursus, secundum activam vel passivam generandi potentiam nemo dicitur pater aut mater, sed secundum quod potentia procedit in actum. Unde si in materia quam ministravit Virgo, fuit virtus activa quæ ad patrem aut matrem exigitur, sine hoc quod virtus illa sit aliquid operata, non dicetur ipsa Virgo pater aut mater, aut eadem ratione pater et mater.

Hinc dicendum videtur, quod in conceptione prolis est actio triplex. Una principalis, quæ est formatio et organizatio corporis; respectu cujus actionis, agens est tantum pater, mater vero solum ministrat materiam. Alia actio hanc præcedit, et præparatoria est ad eam. Quum enim naturalis generatio sit ex determinata materia, oportet ut formatio prolis sit ex convenienti materia: idcirco oportet esse aliquam virtutem agentem, per quam præparetur materia ad conceptum. Porro, ut ait Philosophus secundo Physicorum, ars quæ operatur et inducit formam, principatur ac imperat ei quæ parat materiam, ut ars compaginans navem arti quæ ligna complanat. Hinc virtus præparans materiam ad conceptum, est imperfecta respectu ejus quæ ex præparata materia prolem format. Hæcque virtus præparans est matris, quæ imperfecta est respectu virtutis activæ, quæ est in patre. Propter quod quintodecimo de Animalibus ait Philosophus, quod mulier est sicut puer qui nondum potens est generare. Tertia actio est principalem concomitans actionem. Quemadmodum enim locus confert ad bonitatem generationis, sic dispositio matricis ad bonam dispositionem prolis, tanquam præbens fomentum. Propter quod asserit Avicenna capitulo de Diluviis: Matrix non facit nisi ad meliorationem concepti. Itaque in principali actione seu formatione corporis Christi nihil activum ex parte Virginis exstitit: imo divina virtus totum fecit quod in conceptionibus aliis fit per virtutem seminis quod est a patre. In secunda vero actione et tertia, beata Virgo active est operata, sicut et aliæ mulieres : inducta, contineri videntur quædam obideo vere fuit mater Christi. — Hæc Thomas in Scripto.

At vero in tertia parte, tricesima secunda quæstione, disseruit :2 Quidam dicunt beatam Virginem active aliquid operatam esse in Christi conceptione, tam naturali quam supernaturali virtute. Naturali quidem virtute, quoniam ponunt quod in materia qualibet naturali est aliquod activum principium : alioqui credunt quod non esset transmutatio naturalis. In quo decipiuntur, quia transmutatio dicitur naturalis propter principium intrinsecum, non solum activum, sed etiam passivum. Expresse namque dicit Philosophus octavo Physicorum, quod in gravibus et levibus est passivum principium motus naturalis, non activum. Nec est possibile quod materia agat ad sui formationem, quoniam non est in actu. Supernaturali quoque virtute, quoniam dicunt ad matrem requiri non solum quod ministret materiam, quæ est menstruus sanguis, sed etiam semen, quod commixtum semini viri, habet virtutem in generatione activam. Quumque in beata Virgine nulla fuerit facta resolutio seminis ob ejus integerrimam virginitatem, dicunt quod Spiritus Sanctus supernaturaliter ei tribuit virtutem activam in conceptione corporis Christi, quam aliæ matres habent per semen resolutum. Sed hoc stare non valet, quia quum quælibet res sit propter suam operationem, ut dicitur libro de Cœlo, natura non distingueret ad opus generationis sexum maris ac feminæ, nisi esset distincta operatio maris ab operatione feminæ. In generatione autem distinguitur operatio agentis ac patientis. Unde relinquitur, quod tota virtus activa sit ex semine maris, et quod in Christi conceptione nil operata sit Virgo active, sed solum ministravit materiam. Attamen ante conceptionem est aliquid operata active, præparando materiam ut esset apta conceptui. Hæc Thomas in Summa.

Verum in responsione ejus ex Scripto agat in ipsam. Nonne forma actuat, movet, perficit suam materiam, et imprimit ei sicut et anima corpori, quum et ex forti animæ imaginatione corpus multipliciter alteretur? — Tertio, quod ait, quod formæ non competit agere, neque materiæ proprie pati : quod videtur contra hoc dictum commune, Formæ est agere et movere, materiæ vero moveri ac pati. Si autem dicatur quod agere et pati, sicut et esse, est suppositorum; dicendum, quod formæ eo modo convenit agere, quo et esse. Et quamvis non competat formæ informanti esse et agere tam perfecte sicut supposito, ex hoc tamen non sequitur quin formæ etiam imperfectæ competat cooperari et aliquo modo causare. Nonne oculus videt? et sicut ait Scriptura : Nonne auris Job xii, 11. verba dijudicat, et fauces comedentis saporem? Nulla quoque res penitus expers est propria operatione. Qualitates demum in semine feminæ exsistentes, quamvis sint magis passivæ, nihilo minus aliquo modo activæ videntur. Nam et frigus agit in calidum, ut experimentaliter constat.

Petrus demum et Richardus responsis Thomæ concordant.

Porro Bonaventura aliter sentiens : Hæc (inquit) positio (puta ex Thoma narrata) nimis parum dicit. Primum, quoniam mater in generatione non solum habet passivam potentiam, sed activam. Unde proles interdum magis assimilatur matri quam patri. Idcirco quod dicunt physici, semen patris se habere in ratione activi, etc., intelligendum est per appropriationem. Hinc secundum Damascenum, Spiritus Sanctus vertit ad conclusionem eamdem; et addit, quod etiam in instantanea operatione potuit Virgo sacra cooperari Spiritui Sancto. dedit Virgini non solum potentiam receptivam, sed et generativam. Nec ob solam materiæ ministrationem appellanda est mater: alias Adam fuisset mater Evæ, quia de ejus costa est illa formata.3 — Hinc alii superaddunt, quod non solum cooperata est beatissima Virgo Spiritui Sancto ministrando materiam, sed item in ultimæ formæ inductione: quoniam ultima forma in instanti potest induci a natura et virtute creata. Quod stare non valet, quum rationalis anima a solo sit Deo per creationem. — Hinc alii mediam viam tenentes, melius dicunt, quod sacratissima Virgo habuit virtutem sibi divinitus datam, qua ministavit materiam illi conceptui: quæ materia non solum habuit rationem passivæ potentiæ, sed et sufficientiam ac virtutem ad prolis cooperativam productionem. Verumtamen virtus illa prodire non potuit ad actum perfectum nisi successive. Quumque indecens fuerit carnem Christi successive formari, Spiritus Sanctus sua virtute infinita perduxit materiam illam ad actum completum. Nec per hoc in aliquo Virgini derogatur, quia ob hoc non fuit potentia minor in Virgine quam in alia muliere: imo multo major, quia potentiam naturalem ac supernaturalem habuit, per quam ipsa sola subministrare materiam poterat, sicut mulier viro mixta. Unde tota substantia corporis Christi fuit de sua matre. Ideo si recte volumus sentire et loqui, dicemus quod Virgo hæc verius exstitit mater Christi, quam aliqua alia, mater suæ prolis: nam et per illam virtutem sancta Virgo Christum in utero suo novem mensibus fo vit. Denique, si non præbuisset nisi materiam, nec esset cooperata: ergo sicut nulla est affinitas hominis ad limum de quo formatus est, sic nec Mariæ ad Christum.4 Rursus, generare est actus, et generativæ potentiæ actio; sed Virgo sanctissima Christum veraciter generavit: ergo in hoc habuit se active. Hæc Bonaventura.

Consonat Alexander. Scotus quoque di-

Footnotes

  1. Luc. 1, 35. ↩

  2. art. 4. ↩

  3. Gen. n, 22. ↩

  4. Gen. , 7. ↩

Chapter 62 of 201