Quæstio 1
Hic quæritur primo, An tantum sint septem sacramenta Ecclesiæ, et utrum omnia illa ordinentur et instituta ac data sint contra defectum culpabilem.
Videtur quod non sint septem. Sacramenta enim evangelicæ legis sunt perfectiora ceteris sacramentis; quæ autem perfectiora sunt in rebus, minus multiplicantur, et magis unitati propinquant. Quum ergo in lege naturæ non fuerint nisi tria sacramenta, ut præcedenti patuit quæstione, erunt nunc pauciora quam tria. — Secundo, solum sacramentum in quo totius fons gratiæ, Christus Dominus, continetur, videtur sufficere. — Tertio, divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia tractans de sacramentis, non loquitur nisi de quinque sacramentis, Matrimonium Pœnitentiamque omittens. — Præterea, quum sacramenta novæ legis sint medicinalia vasa, apparet quod omnia sint in remedium contra culpam : unde nec in statu innocentiæ exstitissent, ut patuit.
Ad hæc Thomas respondet : Sacramenta ex hoc quod sunt sacramenta, habent quod sunt in remedium contra defectum; ex hoc autem quod sunt Ecclesiæ sacramenta, habent per ministros Ecclesiæ ministrari et in membra ejus transfundi. Hinc dupliciter sumitur numerus sacramentorum. Primo, ex parte defectuum contra quos ordinantur. Ordinantur autem ad tollendum contrarium sanctitati, et ad supplendum defectum. Porro contrarium sanctitati est culpa : quæ dupliciter tollitur. Primo, præveniendo, ne fiat : sicque Matrimonium est in culpæ remedium. Secundo, auferendo defectum jam exsistentem : et sic contra originalem culpam est Baptismus, contra actualem Pœnitentia. Secundum remedium præbent supplendo defectum, videlicet ea quæ perfectionis sunt effectiva. Est autem duplex perfectio. Una formæ ad actum : quam perfectionem facit Ordo, quantum ad exsecutionem bonorum, quoniam hominem reddit idoneum ad dispensationem sacramentorum; sed quantum ad perpessionem difficilium, facit perfectionem hanc Confirmatio, quæ hominem reddit fortem, ita quod Christum propter adversa et tribulationes non refugit confiteri. Alia perfectio est in ordine ad finem, ad quem per actus pervenitur : quam perfectionem quantum ad finem intra, Unctio facit Extrema, quæ est quædam delibutio ad resurrectionis præparans gloriam; quantum vero ad finem extra, est Eucharistia, quæ capiti membra sua conjungit. Quumque hic sit ultimus nostræ sanctificationis terminus, S. Dionysius dicit, quod omnis alia sanctificatio in Eucharistia terminatur, propter quod ordinati et baptizati Eucharistiam sumunt.1
Insuper, si considerentur sacramenta ut sunt sacramenta Ecclesiæ, utpote per ejus ministros exhibenda, sic eorum sufficiencia juxta B. Dionysium ita accipitur.2 In qualibet namque hierarchia oportet esse actionem hierarchicam, et exercentes eam, ac recipientes eamdem. Recipientes autem, per ipsas actiones superiorum in suis gradibus perficiuntur : idcirco ex parte ipsorum non debet esse aliquod speciale sacramentum per quod fiant sacramentorum capaces. Actio vero hierarchica triplex est, puta : purgatio, illuminatio, perfectio. Quumque nullum sacramentum evangelicæ legis purget sine gratiæ infusione, quæ illuminatio appellatur, B. Dionysius in sacramentis illuminationi conjungit purgationem. Potest quoque in sacramentis esse purgatio vel a culpa : sicque vim purgativam et illuminativam habet Baptismus quantum ad originale, et quantum ad actuale peccatum Pœnitentia; vel a reliquiis culpæ, et ita Extrema Unctio habet purgare; vel a causa culpæ, quæ est concupiscentia, et sic Matrimonium purgativam vim habet. Perfectio demum est duplex, utpote formæ, ad quam Confirmatio ordinatur, quæ hominem in se ipso consistere facit constanter, ne a contrariis facile dissolvatur. Alia est perfectio finis, ad quam Eucharistia exhibetur, quæ nos fini conjungit. Ex parte autem exercentium actiones hierarchicas, accipitur unum sacramentum, scilicet Ordo, per quem ministri Ecclesiæ ponuntur in statu exercendi hierarchicas actiones.
Potest et accipi numerus sacramentorum penes conditionem eorum quibus per sacramenta subvenitur. Sunt etenim sacramenta in remedium data. Aut igitur in remedium unius personæ, aut in remedium totius Ecclesiæ. Si primo modo, hoc est vel quantum ad ingressum, et ita est Baptismus; aut quantum ad egressum, et sic est Unctio Extrema; aut quantum ad progressum, et hoc dupliciter. Primo, quantum ad exsecutionem virtutis: vel ut a malis non superemur, et ita est Confirmatio; vel ut bonis adhæreamus, sicque est Eucharistia. Secundo, quantum ad reparationem virtutis, si in pugna spirituali fuerit læsa, et ita est Pœnitentia. Porro, si sacramentum ordinetur in bonum totius Ecclesiæ, hoc est vel ad gubernationem et multiplicationem ejus spiritualem, et ita est Ordo; aut quantum ad multiplicationem materialem, et ita est Matrimonium. — Postremo, quidam accipiunt numerum sacramentorum penes adaptationem ad virtutes, ut fidei correspondeat Baptismus, qui sacramentum fidei nuncupatur; spei Extrema Unctio, per quam homo specialiter ad ingressum gloriæ præparatur; caritati Eucharistia, in qua Christi ad nos caritas demonstratur; prudentiæ Ordo, qui illuminat, docet et perficit; justitiæ Pœnitentia, quæ justitiam reparat; temperantiæ Matrimonium; fortitudini Confirmatio. — Quidam vero adaptant hæc sacramenta diversis culparum atque pœnarum generibus, ut Baptismus sit contra culpam originalem, Pœnitentia contra actualem mortalem, Extrema Unctio contra venialem, Ordo contra ignorantiam, Matrimonium contra concupiscentiam, Confirmatio contra infirmitatem, Eucharistia contra malitiam, quum sit sacramentum caritatis, quæ directe oppositur malitiæ. Nempe hæc quatuor vulnera animæ, secundum Bedam, ex peccato originali sunt consecuta.
Quod autem divinus Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia Matrimonium et Pœnitentiam transilit, hinc contingit quoniam non intendit ibi principaliter de sacramentis tractare, sed de actionibus hierarchicis quæ consistunt in consecratione per ministros Ecclesiæ: sine qua consecratione Matrimonium et Pœnitentia possunt suum habere effectum. — Sciendum quoque, quod in lege naturæ multa signa gratiæ præcesserunt, sicut diluvium, occisio Abel, etc.;3 quæ tamen non dicuntur sacramenta, sed illa tantum quæ ad aliquod remedium exhibebantur, quia illa significabant rem sacram ut actu sacramtem, quod de ratione est sacramenti.4 Et quamvis fuit tunc tempus figurarum magis quam modo, non tamen oportebat illa esse signa determinata ad determinatos effectus gratiæ, sicut sunt modo: ideo in quadam generalitate sacramenta illa significabant nostra sacramenta, et causam eorum, Christi videlicet passionem: sic quod per sacrificia significabatur passio, per oblationes dispositio patientis ad passionem, quoniam ipse se voluntarie obtulit ad patiendum; per decimas, comparatio patientis ad illos pro quibus patiebatur, qui fuerant imperfecti, ipsam suam perfectionem exspectantes ab ipso, quemadmodum novem complentur per decem. Horum duo ad Eucharistiam referuntur, utpote: sacrificium, quantum ad significatum; oblatio, quantum ad usum atque materiam. Decima vero præfiguravit Baptismum, in quantum aliquid auferebatur. Matrimonium autem, Ordo et Pœnitentia erant tunc, non tamen computantur inter illius temporis sacramenta, quoniam non fiebant cum aliqua consecratione. Nam quilibet primogenitus, secundum Hieronymum, erat sacerdos. — Hæc Thomas in Scripto. Et eadem ponit partim sub aliis verbis in tertia parte, quæstione sexagesima quinta.
Præterea ex his patet, qualiter sacramenta hæc diversimode ordinantur contra defectum. Et de hoc loquitur Doctor sanctus: Quandocumque ad perfectionem alicujus rei oportet apponere aliqua ultra id quod requirit seu includit ordo seu species illius naturæ secundum se consideratæ, hoc accidit ad supplendum rei illius defectum: sicut dum ad corporis sustentationem non sufficit ministratio alimenti, nisi addantur aliqua digestiva, signum est defectus in digerente potentia. Ex ordine autem humanæ naturæ nil aliud requiritur ad ejus perfectionem spiritualem, nisi Deus influens, et gratia, ac virtutes influxæ. Unde dum aliquæ res corporales adhibentur ad hominis sanctificationem, ex quibus secundum ordinem naturæ sanctificationio hominis non dependet, signum est quod hoc sit ad subveniendum alicui defectui ejus. Quumque hoc inveniatur in omnibus sacramentis, constat quod omnia sacramenta in remedium alicujus spiritualis defectus sint instituta. — Dicunt autem nonnulli, quod aliquod sacramentum sit solum in remedium, utpote contra concupiscentiam, ita quod in ipso gratia non confertur: cujus contrarium infra patebit, ubi de Matrimonio tractabitur. — Hinc alii dicunt, quod matrimonium consideratur in triplici statu. Primo, in statu innocentiæ ante peccatum, et tunc fuit solum in officium. Secundo, sub lege, ubi ex sua sanctificatione excusabilem reddidit matrimonii actum, qui alias fœdus fuisset. Tertio, sub statu gratiæ, ubi ulterius gratia in ipso confertur ad concupiscentiam reprimendam.
Quæritur quoque, utrum sacramenta sint in remedium contra pœnam. Dicendum, quod duplex est pœna peccati: quædam quæ pro peccato infligitur, ut pœna inferni et flagella quibus a Deo temporaliter castigamur; alia ex peccato consequens immediate, et per consequens ad peccatum disponens, ut debilitatio naturæ ad resistendum peccato. Contra primam pœnam non datur directe in remedium aliquod sacramentum, sed ex consequenti, ut scilicet peccato curato cesset pœna. Verum contra secundam pœnam datur directe aliquod sacramentum, videlicet illa sacramenta quæ sunt in remedium contra defectum qui contingit ex subtractione necessarii, non ex positione contrarii, ut Confirmatio. Quemadmodum enim in medicina corporali, morbo curato, remanent quædam reliquiæ morbi ex morbo causatæ, contra quas oportet specialia medicamina applicari, ita est in medicina spirituali: ideo contra pœnas has oportet esse aliqua sacramenta.
Præterea quæritur, utrum aliquod sacramentum ordinetur tantum contra veniale peccatum. Ad quod dicunt aliqui quod sic, ut Eucharistia et Extrema Unctio. Quod non videtur, quoniam Pœnitentia universaliter curativa est omnis peccati actualis, mortalis et venialis: ideo non oportet contra veniale esse speciale sacramentum, tanquam ad curationem ipsius principaliter institutum, quamvis ex consequenti multa sacramenta contra venialia valeant. Nam veniale peccatum est culpa et dispositio quædam ad culpam, imperfectam tamen rationem culpæ habens, quoniam gratiam non excludit. Itaque in quantum est culpa, potest tolli per sacramenta omnia quæ ordinantur ad culpam tollendam; et in quantum dispositio est ad culpam, potest tolli per sacramenta quæ ordinantur contra pœnam ex culpa relictam, inclinantem ad culpam. Porro sacramenta quæ gratiam in suscipiente præexigunt, non ordinantur nec dantur directe contra culpam: quia non sunt ad tollendum contrarium, sed ad supplendum defectum, ut Ordo et Eucharistia. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus dicta Petri et Richardi super his plenarie continentur.
Insuper de numero sacramentorum hæc scribit in Summa contra gentiles, libro quarto: Quia remedia spiritualis salutis sub sensibilibus signis collata sunt hominibus, consequens fuit distingui remedia illa quibus providetur vitæ spirituali, juxta similitudinem naturalis corporalisque vitæ.5 In vita autem corporali duplicem ordinem invenimus. Quidam namque sunt propagatores et ordinatores corporalis vitæ in aliis, et alii propagantur et ordinantur secundum hujusmodi vitam. Vitæ quoque naturali et corporali tria per se necessaria sunt, et quartum per accidens. Primo quippe necessarium est ut res per generationem vitam accipiat; secundo, ut per augmentum ad debitam quantitatem ac fortitudinem perducatur; tertio, ad conservationem vitæ necessarium est nutrimentum. Et hæc tria per se necessaria sunt vitæ corporali, quoniam sine his subsistere nequit nec perfici. Unde et animæ vegetativæ vires tres assignantur: generativa, augmentativa et nutritiva. Sed quoniam vita naturalis corporea lædi potest et infirmari, ideo quarto et per accidens circa eam est necessaria sanatio ægrotantis. Conformiter in vita spirituali primum est generatio spiritualis per Baptismum. Secundum est spirituale augmentum perducens ad robur perfectum per sacramentum Confirmationis. Tertium est spirituale nutrimentum per Eucharistiæ sacramentum. Restatque quartum, quod est spiritualis sanatio, quæ vel fit in anima tantum per Pœnitentiæ sacramentum, vel ex anima derivatur ad corpus, quum fuerit opportunum, et hoc per Unctionem Extremam. Hæc ergo pertinent ad eos qui in spirituali vita propagantur et conservantur. Porro propagatores et ordinatores vitæ corporalis attenduntur secundum duo, utpote: secundum originem naturalem, quod pertinet ad parentes; et secundum regimen politicum, per quod vita hominis pacifice conservatur, quod spectat ad reges et principes. Sic quoque est in vita spirituali. Sunt enim quidam propagatores et conservatores spiritualis vitæ secundum spirituale ministerium tantum, ad quod pertinet Ordinis sacramentum; et quidam secundum corporalem vitam et spiritualem simul, quod fit per sacramentum Matrimonii, quo vir et mulier conveniunt ad prolem generandam et educandam ad cultum divinum. Hæc in Summa præfata. — Consonat Petrus.
Albertus vero addit: Quidam ordinant septem sacramenta contra septem capitalia vitia, ut Baptismus sit contra superbiam, quia in eo humiliat se homo sub communiori elemento; Eucharistia contra invidiam, quum Eucharistia sacramentum sit caritatis; Confirmatio contra acediam, quoniam homo confirmatur ut sit fortis et alacer in actibus bonis, et spiritualibus præliis ac virtuosis laboribus, in quibus piger et acediosus tristatur; Extrema Unctio contra iram, quoniam ira provenit ex tumore, cujus mitigativum est oleum; Ordo contra avaritiam, quoniam sacerdotes et clerici solis spiritualibus debent esse intenti, necessariisque contenti; Pœnitentia contra gulam, quoniam pœnitentia per jejunium, abstinentiam et consimilia pœnitentialia opera gulam exstinguit; Matrimonium contra luxuriam, concupiscentiam restringendo per gratiam, carnalemque actum honestando. Hæc Albertus.
Continentur etiam in præhabitis ea quæ Bonaventura ait in Scripto. In Breviloquio autem addit: Septem sunt sacramenta secundum correspondentiam ad gratiam septiformem, quæ per septenarium ætatis, id est per septem mundi ætates, nos reducit ad principium et quietem ac circulum æternitatis, sicut ad octavam universalis resurrectionis. Ratio ad intelligentiam prædictorum hæc est: quoniam Verbum incarnatum, quum sit virtus et sapientia Dei Patris, tam potenter, sapienter, clementer et decenter debuit evangelicæ legis instituere sacramenta, ut nil desit nostræ curationi, quantum competit statui vitæ præsentis. Ad perfectam autem ægritudinis curationem concurrunt hæc tria : expulsio ægritudinis, introductio sanitatis, et conservatio ejus. Quumque morbus sit septiformis, utpote triplex culpabilis, ut culpa originalis et mortalis ac venialis, quadruplex quoque pœnalis, videlicet ignorantia, malitia, infirmitas, concupiscentia : hinc contra hæc septem oportuit adhiberi medicamina septem, quæ sunt septem sacramenta, ut contra originale Baptismum, etc., ut supra. Rursus, quia perfecta curatio esse non valet sine restitutione integræ sanitatis, quæ consistit in usu seu actu septem virtutum, id est trium theologicarum et quatuor cardinalium :6 hinc ad restituendum sanum usum harum virtutum, instituta sunt septem sacramenta. Baptismus namque sanando disponit ad fidem, Confirmatio ad spem, Eucharistia ad caritatem, Pœnitentia ad justitiam, Extrema Unctio ad perseverantiam, Ordo ad prudentiam, Matrimonium ad temperantiam. — Hæc Bonaventura, cujus cetera dicta de his virtualiter sunt præhabita. finem seu ultimam mundi ætatem differre.
Ad hæc respondet Albertus : principio morbi fuit tempus medicinæ, vel designando vel causando. Aliter quippe est de morbo animæ et de morbo corporis, quia oportet hominem præcognoscere quod spiritualiter sit ægrotans, et destitutionem auxilii quo indiget et quod quærit habere, atque potentiam medici, modumque medicinæ : quoniam mentis nostræ curatio dependet a nostro consensu et cordis devotione. Non autem sic est de corporis morbo. Hinc curatio morbi mentis longam præexigit moram, quoniam ratione investigatur, auxiliante et elevante rationem illuminatione divina. Denique sacramenta Christi non habebant vim suam ante Christi passionem; sed passio Christi ab initio habuit vim in fide credentium : quæ non fuit vis sacramentorum istorum, quorum vis est in continendo quod signant, et exhibendo mox gratiam. — Sed quæri potest, cur patres olim in lege naturæ ac Moysis habuerunt quædam sacramenta ut nos, quædam autem secundum partem, non secundum totum, quædam vero in figura tantum, quædam nec in parte, nec in toto, neque in figura determinata. Verbi gratia, Matrimonium habuerunt in toto, Pœnitentiam in parte, quia conterebantur ut nos, sed non confitebantur ut nos; Ordinem et Eucharistiam habebant in figura; Confirmationem et Extremam Unctionem in nullo habuisse videntur. Dicendum, quod nec Matrimonium totum suum effectum habuit ante Christi passionem, nec plenam sacramenti rationem, quia tunc nondum contulit gratiam sicut modo. In aliis vero sacramentis operatur actus spiritualis gratiæ contra defectum, et sic vel est sacramentum plenissimæ gratiæ quoad statum, aut non : et si est, tunc nullo modo habuerunt illud, videlicet Confirmationem, in qua datur Spiritus Sanctus ad robur; similiter nec Extremam Unctionem, in qua significatur plena animæ ac corporis pu-
Footnotes
Chapter 62 of 283