Skip to the text

Distinctio 2

A. De sacramentis novæ legis.

JAM ad sacramenta novæ legis accedamus, quæ sunt: Baptismus, Confirmatio, Panis benedictio*, id est Eucharistia, Pœnitentia, Unctio Extrema, Ordo, Conjugium.1 Quorum alia remedium contra peccatum præbent, et gratiam adjutricem conferunt, ut Baptismus; alia in remedium tantum sunt, ut Conjugium; alia gratia et virtute nos fulciunt, ut Eucharistia et Ordo.*

B. Quare mox post hominis casum non fuerunt instituta.

Si vero quæritur, quare non fuerint hæc sacramenta instituta mox post hominis lapsum, quum in his sit justitia et salus; dicimus, non ante adventum Christi, qui gratiam attulit, gratiæ sacramenta fuisse danda, quæ ex ipsius morte et passione virtutem sortita sunt. Christus autem venire noluit, antequam homo de lege naturali et scripta convinceretur, quod neutra juvare posset.

C. Quod sacramentum Conjugii fuit ante peccatum.

Fuit tamen Conjugium ante peccatum institutum, non utique propter remedium, sed ad sacramentum et ad officium; post peccatum vero fuit ad remedium contra carnalis concupiscentiæ corruptelam:2 de quo suo loco tractabimus.

D. De Baptismo.

Nunc vero de Baptismi sacramento videamus, quod inter novæ gratiæ sacramenta primum est. Baptismum igitur Christi Joannes suo baptismo prænuntiavit, qui primus baptizasse legitur, sed in aqua, non in Spiritu, sicut ipse ait:3 Ego baptizo vos in aqua, id est in pœnitentiam. Sola enim corpora abluebat, a peccatis vero non mundabat. Baptismus Joannis erat in pœnitentiam, non in remissionem; Baptismus vero Christi, in remissionem: quia Joannes baptizans, homines ad pœnitentiam vocabat, et quos baptizabat pœnitere docebat, secundum illud, Veniebant ad Joannem in Jordanem, confitentes peccata sua.4 Sed in baptismo Joannis non dabatur peccatorum remissio, quæ data est in Christi Baptismo.

E. Quid utilitatis habebat baptismus Joannis.

Ad quid ergo utilis erat baptismus Joannis? Quia homines usu baptizandi præparabat ad Baptismum Christi. Sed quæritur, quare dictus est baptismus Joannis,

Matth. xxi, 25. sicut Veritas dicit: Baptismus Joannis unde est? Quia ibi Joannis operatio tantum visibilis erat exterius lavantis, non invisibilis gratia Dei interius operantis. Sed tamen et illa Joannis operatio a Deo erat, et baptismus ille a Deo erat, non ab homine tantum; sed hominis dictus est, quia nihil ibi gerebatur quod non ageret homo. Si vero quæritur, an sacramentum fuerit; satis potest concedi, ex eo sensu quo legalia signa dicuntur sacramenta. Significabat enim baptismus Joannis rem sacram, scilicet baptismum Christi, qui non tantum est pœnitentiæ, sed et remissionis peccatorum.

F. De forma baptismi Joannis, et de baptizatis ab eo.

Hugo, de Sacram. lib. II, p. VI, c. 2. Hic considerandum est, si baptizati a Joanne, iterum baptizati sunt Baptismo Christi, et qua forma verborum usus sit Joannes. Illi qui baptizati sunt a Joanne, nescientes Spiritum Sanctum esse, ac spem ponentes in illius baptismo, postea baptizati sunt Baptismo Christi. Baptismus autem Joannis in nomine venturi tradebatur. Unde Hieronymus super Joelem: Qui dicit se in Christum credere, et non credit in Spiritum Sanctum, nondum habet claros oculos. Unde baptizati a Joanne in nomine venturi, id est Domini Jesu, quia dixerunt, Sed neque si Spiritus Sanctus est audivimus, iterum baptizabantur:5 imo verum Baptisma accipiebant. Illi vero qui spem non posuerunt in baptismo Joannis, et Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credebant, non baptizati fuerunt; sed impositione manuum ab Apostolis super eos facta, Spiritum Sanctum receperunt. Alii vero qui non ita credebant, baptizati sunt Baptismo Christi, ut prædictum est. Unde Hieronymus: Qui Spiritum Sanctum nesciebant quum baptismum a Joanne acceperunt, iterum baptizati sunt Baptismo Christi, ut prædictum est, ne quis ex Judæis vel gentibus putaret aquam sine Spiritu Sancto ad salutem posse sufficere. De hoc etiam Ambrosius in primo libro de Spiritu Sancto: Quidam negaverunt se scire Spiritum Sanctum, quum baptizatos se dicerent baptismo Joannis, qui in advenientis Jesu, non in suo baptizavit nomine. Isti ergo, quia nec in Christi nomine neque cum fide Spiritus Sancti baptizati fuerant, non potuerunt accipere Baptismi sacramentum: baptizati sunt ergo in nomine Christi, nec iteratum est in his Baptisma, sed innovatum.

Hier. in Joel II, 28.

Hier. Epist. 69, n. 6.

Ambr. de Spiritu S. lib. I, n. 41.

Ibid. n. 42.

SUMMA

DISTINCTIONIS SECUNDÆ

POSTQUAM præcedenti distinctione tractavit Magister de sacramentis legis scriptæ et etiam legis naturæ, nunc tractare incipit de sacramentis evangelicæ legis, præfiguratis et designatis per illa.

A Et primo nominat septem hæc sacramenta. Secundo declarat, cur primum instituta sint post Christi adventum. Quocirca ostendit, qualiter Matrimonium seu Conjugium exstitit institutum ante Salvatoris adventum, et quomodo nunc. Quumque beatissimus Joannes suo baptismo Christi Baptismum præsignaverit, prænuntiaverit atque docuerit, primo ac breviter de Joannis baptismate tanquam de quodam præambulo facit mentionem, primo ostendens cur vocetur baptismus Joannis, et de inefficacia ac insufficientia ejus ad salutem; et item an exstitit sacramentum, atque de forma ipsius. Quocirca scrutatur, utrum et quando baptizati baptismo Joannis erant rebaptizandi Baptismate Christi.

Footnotes

  1. * benedictionis ↩

  2. Hugo, de Sacram. lib. I, p. VIII, c. 13. Gen. II, 24. ↩

  3. Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 1. Matth. III, 11. ↩

  4. Ibid. 6. ↩

  5. Act. xix, 2. ↩

Chapter 61 of 283