Quæstio 2
Secundo quæritur, An sacramenta evangelicæ legis sint immediate instituta a Christo, tempore magis apto.
Videtur quod non, quoniam Matrimonium, Ordo et Pœnitentia fuerunt ante Salvatoris adventum. De institutione etiam Unctionis Extremæ in Evangelio non habetur, nec in Scriptura recitatur canonica quod ipsemet Christus instituit eam. — Præterea, quum Christi sacramenta sint ceteris gratiosiora et salubriora, utilissimum humano generi exstitisset, quod a principio mundi fuissent imposita. Facilius quoque curatur morbus a principio quam in fine. Ergo sapientissimus medicus non debuit saluberrimas has medelas usque in ritas, per amotionem omnium impedientium gloriam animæ et corporis. Pœnitentiam etiam non habuerunt in toto, quia vim clavium non habebant, per quam fit sacramentalis absolutio in confessione homini facta. Dixi quoque plenissimæ gratiæ quoad statum : nam quædam sunt sacramenta plenæ gratiæ quoad statum; quædam quoad effectum, sicut Baptismus; quædam quantum ad dignitatem rei contentæ et significatæ, ut Eucharistia; quædam quoad gradum prælationis, ut Ordo. Hæc Albertus.
At vero Thomas super his plenius scribens, et primo de hoc, an omnia sacramenta novæ legis sint immediate a Christo instituta : Circa hoc, inquit, est duplex opinio. Una, quod non : ita quod quædam per se ipsum instituit, quædam Apostolis instituenda commisit, videlicet Confirmationem et Extremam Unctionem : quia in Confirmatione Spiritus Sanctus datur ad robur, ideo ante plenam Spiritus Sancti missionem institui non debebat; Extrema quoque Unctio est immediatum et proximum præparatorium ad gloriam resurrectionis, propter quod ante Christi resurrectionem eam institui non decebat. — Sed quoniam sacramentorum institutio pertinere videtur ad plenitudinem potestatis in sacramentis (quam sibi Christus reservavit in eis), quum sacramenta ex institutione habeant quod significant ; ideo alii probabilius dicunt, quod sicut puri hominis non est sacramenta mutare, nec ab eis absolvere, ita nec instituere ea. Et juxta hoc dicendum, quod sacramentum Confirmationis instituit, dum pueris sibi præsentatis imposuit manus; similiter Extremam Unctionem, quando Apostolos ad prædicandum mittens, jussit ut oleo infirmos inungerent quatenus curarentur.
Insuper decuit in novo Testamento nova institui sacramenta, quoniam sacramenta sunt signa remedii ad quod ordinantur; suntque signa repræsentantia spirituales effectus ex similitudine sensibilium rerum quarum usus est in sacramentis.
A Quumque in nova lege propter ejus perfectionem oportuerit esse majoris efficaciæ sacramenta, debuerunt etiam esse alia sensibilia signa quæ expressius figurarent. — Non tamen debuerunt a principio mundi institui, quum sint plena fecundaque gratiis. Unde non nisi in tempore plenitudinis gratiæ fuerunt instituenda, dum homo propriam infirmitatem multipliciter fuit expertus, neque de suis potuit viribus meritisve præsumere. — Si autem quæratur, an debuerunt institui Christo mox nato; dicendum, quod sacramenta hæc dupliciter sunt instituta. Primo, ad documentum et exercitium quoddam : sicque potuerunt ante passionem Christi institui. Secundo, quantum ad necessitatem et obligationem: et ita eorum institutio non fuit ante dominicam passionem, quia legalia nondum fuerant mortua; imo a tempore prædicationis Christi usque ad ejus passionem, legalia simul currebant cum sacramentis Ecclesiæ, et utraque operabantur salutem. Sic igitur quantum ad secundum institutionis modum, omnia simul in passione Christi sunt instituta; sed quantum ad primum modum, oportuit primo institui illa quæ majoris sunt necessitatis, propter quod Christus statim in suæ evangelizationis exordio pœnitentiam prædicavit, et Baptismum edocuit. Alia vero sacramenta deinde opportuno tempore docuit atque instituit. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quæstione sexagesima prima : Quemadmodum (ait) antiqui patres salvati sunt per fidem Christi venduri, sic nos salvamur per fidem Christi jam nati et passi. Sacramenta vero sunt signa protestantia fidem qua homo justificatur. Quumque diversis signis significari oporteat præterita, præsentia et futura, oportuit alia esse sacramenta novæ legis, quibus significetur Christus venisse et humanam salutem implesse; alia veteris Testamenti, designantia hoc futurum. Nec ex hoc aliqua mutabilitas probatur esse in Deo, nec instabilitas in Christo : sicut paterfamilias non ex hoc monstratur muta-
Matth. IV, 17.
Joann. III, 3, 5.1 bilis neque instabilis, quod diversa præcepta proponit suæ familiæ pro temporum varietate, alia hieme, alia jubens æstate; sic et alia congruerunt gratiæ figurandæ, alia gratiæ jam exhibitæ. Hæc idem.
Consonat Petrus : Omnia (dicens) sacramenta sunt remedia contra defectum. Remedii vero tempus incepit a lapsu, profecit in lege, consummatum est in Evangelio. Ideo tria tempora illa apta institutioni sacramentorum fuerunt. Nempe secundum statum morbi et dispositionem infirmi debent remedia coaptari. Nam in initio morbi adhibenda sunt leviora et imperfectiora remedia, et in incremento morbi perfectiora, atque in excessu ejus perfectissima. Conformiter, infirmo incipienti et quasi infanti conveniunt remedia debiliora, proficienti et quasi adolescenti perfectiora, perfecto perfecta. Quumque tam morbus quam infirmus initium habuerint circa principium legis naturæ, profectum circa principium legis scriptæ, perfectionem circa principium Evangelii (morbus, inquam, per dilatationem in vitiis et personis, infirmus vero per agnitionem necessariæ medicinæ atque infirmitatis); ideo primo instituta sunt sacramenta debiliora, medio tempore sacramenta perfectiora, tertio perfectissima. Hæc Petrus.
Concordat Richardus, allegans Hugonem, primo libro de Sacramentis dicentem : Ex quo lapsus est homo a primo statu immortalitatis, per mortalitatem in corpore et per iniquitatem in anima cœpit ægrotare, et continuo Deus reparando sacramentis suis præparavit medicinam : quæ prout ratio postulabat et causa, diversis temporibus et locis ad curationem illius exhibuit, alia ante legem, alia sub lege, alia sub gratia. Quumque sacramenta legis gratiæ sint perfecta, institui non debebant nisi evangelicæ legis gratia coruscante, et manuducendus fuit homo per imperfectiora ad perfectiora, ut cognita sua defectuositate, omnino ad Deitatis confugeret gratiam. Hæc Richardus.
Argentinensis demum his consonans :
A Omnia (asserit) novæ legis sacramenta a Christo et in tempore Christi sunt instituta aliquo modo, utpote simpliciter et absolute, aut approbative ut patet de Matrimonio, quando dixit : Quod Deus conjunxit, Marc. x, 9. homo non separet. Hæc Argentinensis.
Footnotes
-
art. 4. ↩
Chapter 63 of 283