Quæstio 3
Tertio quæritur, An virtus sacramentorum sit immediate a Christi passione.
Videtur quod non, quoniam dictum est, p. 74 B et s. quod per fidem virtus sacramentorum operatur in nobis. Dictum est quoque, quod dist. 1, q. 4. virtus sacramentorum novæ legis sit proprius Dei effectus.
Sed quia de isto jam sæpius tactum est, dist. 1, q. 6. breviter respondendum, quod (ut asserit Thomas) instrumentum virtutem non recipit nisi secundum quod principali agenti continuatur, ut virtus ejus in instrumentum quodammodo transfundatur. Principale autem et per se agens ad justificationem, est Deus sicut causa efficiens, et passio Christi sicut meritoria causa. Cui sacramentum continuatur per fidem Ecclesiæ, quæ refert instrumentum ad causam principalem, et signum ad signatum. Hinc efficacia seu virtus sacramentorum consistit ex tribus : primo, ex institutione divina sicut ex causa principali; secundo, ex passione Christi sicut ex causa meritoria generali; tertio, ex fide Ecclesiæ sicut ex continuatione instrumenti cum principali agente. Hæc in Scripto. — Eadem scribit in tertia parte, quæstione sexagesima secunda : quæ et introducta sunt superius. dist. 1, q. 6, p. 65 D' et s.
Porro in Summa contra gentiles, libro quarto testatur, quod passio Christi est universalis causa meritoria virtutis et gratiæ omnium sanctorum novæ legis, quæ per septem sacramenta quasi per medicinalia vasa applicatur hominibus mediante fide, ad particulares ac diversos effectus. cap. 56.
Et addit Richardus : In instrumento duplex est virtus. Una, quæ consequitur materiam ejus et formam absolute, et hæc inest ei ex sua conditione: sicque virtus securis est etiam aliquo modo a fabro. Alia, quæ non inest ei nisi dum agens utitur eo, et hæc inest ei a movente: sicque virtus et efficacia securis est a carpentatore actualiter operante. Quumque sacramenta sint divinæ misericordiæ instrumenta, non tantum in eis est virtus quam habent ex sua natura, sicut virtus lavandi exsistit in aqua, sed et alia, quæ in eis tunc solum est quando in usu sunt, hoc est, quando pietas Dei utitur eis. Et hæc virtus in eis est efficienter principaliterque ab omnipotentia Creatoris, meritorie autem a virtute et merito passionis Salvatoris. Hæc Richardus.
Insuper Scotus circa hæc subtiliter ac devote affirmat: Legem evangelicam decuit sacramentis perfectissimis adornari, quia hæc est lex perfectissima quam Deus Trinitas disposuit homini dare, et est ultima lex, juxta illud Matthæi: Novi et æterni Testamenti, id est, post quod nullum aliud est futurum.1 In processu autem ab imperfecto ad perfectum, posteriora sunt perfectiora. Rursus, Testamentum hoc novum, est proximum perfectissimo, utpote statui beatitudinis futuræ: ergo competebat hominem in statu Testamenti et legis istius, perfectissimis adjutoriis ad gratiam et gloriam præparari, cujusmodi sunt perfectissima sacramenta. Præterea, perfectissima causa meritoria quam Trinitas summa dare disposuit humano generi, fuit Christus complens cursum suum in vita ista nobiscum. Causa autem meritoria juste inclinat Deum ad dandum bona illi pro quo causa ipsa promeruit. Talis quoque causa jam exhibita plus impetrat quam solum promissa. Ergo per passionem Christi exhibitam et impletam, confirmativamque novæ legis, congruum fuit maxima adjutoria gratiarum conferri hominibus pro tempore legis illius.
Hæc autem sacramenta sunt septem, quæ ipsemet Christus instituit inter homines conversando, quamvis aliqui dicunt quod sacramenta Pœnitentiæ et Extremæ Unctionis instituta sint a Jacobo, apud quem legitur: Confitemini alterutrum peccata vestra;2 et rursus, Infirmatur quis ex vobis, etc.3 Quod non videtur probabile ex processu litteræ, quoniam subditur ibi, Et orate pro invicem: per quod sequens non intendebat aliquod instituere sacramentum, nec fuit in eo auctoritas instituendi ecclesiastica sacramenta. Melius ergo dicitur, sacramentum Pœnitentiæ institutum apud Joannem ubi ait Salvator, Accipite Spiritum Sanctum;4 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; atque promissum apud Matthæum, Tibi dabo claves regni cœlorum, et quodcumque ligaveris, etc.5 Sacramentum etiam Unctionis Extremæ legitur Christus in Marco instituisse, quo recitatur quod Apostoli ungebant oleo multos infirmos, et sanabant.6 Denique, quod a solo Deo instituta sint sacramenta, probatur. Nulli enim competit instituere practicum signum nisi respectu proprii actus, vel respectu alterius qui subest sibi quantum ad illum actum. Sacramentum autem est signum respectu effectus proprii Deo, nec Deus potest in actu sibi proprio subesse alicui alteri, solus quoque determinat se ad causandum proprium sibi effectum.
Amplius, homini facto inimico Dei per culpam, disposuit Deus non remittere illam, nec aliquod adjutorium dare ad illam remissionem, vel ad beatitudinis consecutionem, nisi per aliquid sibi oblatum, quod gratius acceptaret quam offensa illa esset sibi displicens vel ingrata. Nil autem inveniri potest gratius Trinitati quam tota generis humani offensa sit displicens ei, nisi sit aliquod obsequium personæ magis dilectæ quam tota communitas illa quæ offenderat per universalem offensam, fuerat vel debebat esse cara si non offendisset. Talem vero personam Deo tam caram non potuit genus humanum habere ex se, quoniam totum fuit inimicum de una massa perditionis. Idcirco disposuit Trinitas personam tam dilectam sibi providere ac dare humano generi, ac ipsam ad hoc inclinare ut ipsa offerret Trinitati obsequium pro toto genere isto. Talis autem persona non est nisi Christus, cui non ad mensuram dedit Deus spiritum caritatis ac sapientiæ.7 Tale quoque obsequium est illud in quo relucet ac patet caritas maxima, quod est se ipsum pro justitia offerre usque in mortem. Recte ergo Trinitas nulsum adjutorium pertinens ad salutem contulit homini viatori, nisi in virtute ac merito oblationis Christi in cruce factæ, a persona illa dignissima et ex maxima caritate. Ac per hoc passio illa fuit meritoria causa respectu boni meritorii collati homini viatori. Ex quibus patescit, qualiter in collatione talium remediorum necessarium generi humano, concurrunt misericordia et veritas.8 Maximæ etenim misericordiæ fuit, homini inimico remedia tanta providere atque concedere. Maximæ quoque justitiæ fuit, propter tam gratum obsequium personæ tam gratæ ac dignæ, remedium tantum conferre illis pro quibus persona illa obtulit illud obsequium. Maxima etiam fuit misericordia in persona offerente, sic se offerre pro inimicis Trinitatis, quam summe dilexit. Sed et maximæ justitiæ fuit hoc, tam in comparatione quoad Deum, quam quoad hominem lapsum: non enim videretur maxime diligere Deum et proximum, nisi ita se offerret Deo pro ejus honore, ob tantam beatitudinem homini procurandam, quam aliter adipisci nequivit.
Si autem objiciatur, quod passio Christi modo non est, ergo nec taliter operatur; dicendum, quod est in acceptatione divina et in fide credentium. Nam et nos multa conferimus propter aliquod bonum præteritum, non præsens in se, sed in recordatione et acceptione, vel certe in opinione seu apprehensione, si sit futurum. — Et si rursus objicias, quia si sacramenta a Christi passione efficaciam sortiuntur, aut ergo ab illa tanquam prævisa futura, aut ut exhibita. Si primo modo, ergo sacramenta veteris Testamenti fuissent efficaciæ tantæ ut nostra. Si secundo modo, tunc Baptismus et Eucharistia non habererent a Christi passione efficaciam, quoniam ante passionem fuerunt instituta. Dicendum, quod omnia sacramenta novæ legis efficaciam habent a Christi passione ut exhibita, non actu exteriori, sed interiori. Sic enim ab instanti conceptionis Christus habuit meritum passionis, atque in illo actu interiori consistit principalior ratio meriti. Ideo quidquid instituit toto tempore vitæ suæ in hoc mundo, potuit efficaciam habere a passione Christi ut perfecte volita: in qua volitione fuit principalis oblatio ac principaliter grata Deo facta; nec ante Incarnationem fuit sic meritorie volita a tanta persona. Vel dici potest, quod sacramenta Christi minorem habuerunt efficaciam ipso in passibili carne vivente, quam post ejus passionem; non tamen fuit inconveniens ea ante passionem institui, quia instituebantur non ut tunc sed ut post passionem efficaciam plenariam habitura. — Sed quæri potest, cur ex latere Christi dicantur sacramenta fluxisse, quum Christus jam mortuus fuerit quando latus ejus perforabatur, nec caro mortua merebatur, nec Christus post mortem.9 Dicendum, quod sacramenta non fluxerunt a latere Christi tanquam a causa principaliter meritoria, sed dicuntur inde fluxisse, propter quamdam similitudinem expressiorum eorum quæ ibi fluxerunt, ad sensibilia quæ in quibusdam sunt sacramentis. Sanguis namque specialius assimilatur speciei sub qua est sanguis in Eucharistia, et aqua specialius assimilatur materiæ Baptismi, quæ sunt duo principalia sacramenta. Et iste intellectus potest haberi, extra de Celebratione Missarum in fine, ubi dicitur quod in illis duobus, videlicet aqua et sanguine, duo maxima sacramenta redemptionis et regenerationis relucent. — Hæc Scotus.
Dictis demum de sacramentorum institutione facta immediate per Christum, concordat Durandus, aliique communiter.
De hoc et Bonaventura in Breviloquio habere a passione Christi ut perfecte volita: in qua volitione fuit principalis oblatio ac principaliter grata Deo facta; nec ante Incarnationem fuit sic meritorie volita a tanta persona. Vel dici potest, quod sacramenta Christi minorem habuerunt efficaciam ipso in passibili carne vivente, quam post ejus passionem; non tamen fuit inconveniens ea ante passionem institui, quia instituebantur non ut tunc sed ut post passionem efficaciam plenariam habitura. — Sed quæri potest, cur ex latere Christi dicantur sacramenta fluxisse, quum Christus jam mortuus fuerit quando latus ejus perforabatur, nec caro mortua merebatur, nec Christus post mortem. Dicendum, quod sacramenta non fluxerunt a latere Christi tanquam a causa principaliter meritoria, sed dicuntur inde fluxisse, propter quamdam similitudinem expressiorum eorum quæ ibi fluxerunt, ad sensibilia quæ in quibusdam sunt sacramentis. Sanguis namque specialius assimilatur speciei sub qua est sanguis in Eucharistia, et aqua specialius assimilatur materiæ Baptismi, quæ sunt duo principalia sacramenta. Et iste intellectus potest haberi, extra de Celebratione Missarum in fine, ubi dicitur quod in illis duobus, videlicet aqua et sanguine, duo maxima sacramenta redemptionis et regenerationis relucent. — Hæc Scotus. scribit: Christus diversimode sacramenta instituit, utpote, quædam confirmando et approbando, ut Matrimonium et Pœnitentiam; quædam insinuando et initiando, ut Confirmationem et Unctionem Extremam; quædam initiando, consummando et in se ipso recipiendo, ut Baptismum, Eucharistiam et Ordinem. Nam quamvis Verbum incarnatum sit fons omnis gratiæ sacramentalis, aliqua tamen gratia sacramentalis fuit ante Incarnationem, aliqua post Spiritus Sancti missionem, et quædam medio modo se habens. Hinc oportuit diversimode sacramenta institui. Nam ante Incarnationem necessaria fuit compunctio pœnitentialis, et generatio matrimonialis: ideo hæc duo sacramenta Christus non de novo instituit, sed a se jam instituta et naturali dictamini quodammodo impressa, consummavit et confirmavit, in evangelica lege pœnitentiam prædicando, et nuptiis interessendo.10 Porro ante missionem Spiritus Sancti non fuit plena Spiritus Sancti donatio ad confirmationem et publicam Christi confessionem, nec unctio mentis plenaria ad evolationem.11 Idcirco duo hæc sacramenta, puta Confirmationem et Unctionem Extremam, Christus solum initiatit et insinuavit: Confirmationem, manum parvulis imponendo, et prædicendo Apostolos baptizandos, id est replendos Spiritu Sancto;1213 Unctionem vero Extremam, mittendo discipulos ad curandum, qui ungebant infirmos oleo. Medio autem tempore fuit regeneratio, id est Baptismus atque Ecclesiæ ordinatio ac spiritualis cibatio. Idcirco hæc tria sacramenta, Baptismum, Eucharistiam, Ordinem, Christus complete et clare instituit. Hæc Bonaventura.
Quocirca sciendum, quod ante Incarnationem non fuit Pœnitentia neque confessio ut est sacramentum evangelicæ legis, nec Matrimonium ut est sacramentum gratiam conferens: ideo vere asseritur, quod omnia sacramenta evangelicæ legis secundum quod talia, a Christo sunt instituta. Istud tamen ad præcedentem pertinet quæstionem, et per suppletionem hic additur.
Footnotes
Chapter 64 of 283