Quæstio 4
Quarto hic quæritur De coordinatio sacramentorum quantum ad prioritatem et dignitatem.
Ad quod sine argumentis breviter respondetur. Etenim in quæstionibus circa litteram ait Bonaventura: Magister in textu bene ordinat, id est, ordinate exprimit sacramenta. Quædam enim sacramenta communiter respiciunt omnes, et illa sunt quinque; et duo sequentia, utpote Ordo et Conjugium, respiciunt specialiter quosdam: et sicut commune est ante speciale, sic quinque illa ante hæc duo. Et inter quinque illa primum est Baptismus, qui est spiritualis regeneratio, vulnerumque curatio; secundum Confirmatio, quæ est ad curationis concessæ conservationem; tertium Eucharistia, ad curationis promotionem; quartum Extrema Unctio, præparans ad evolationem. Sed quia contingit concessa charismata amitti, ideo quintum est Pœnitentia, ad amissorum reparationem. Inter alia duo præeminet Ordo, qui concernit perfectiores, Matrimonium autem imperfectiores. Hæc Bonaventura.
At vero Thomas: Prius (inquit) et posterius multipliciter dicitur. Sed in his quæ pertinent ad actiones, prius quoad nos, est illud quod est prius in via generationis. Ideo secundum hanc viam Magister ordinat sacramenta, quæ sanctificationes quædam exsistunt. Prius quippe in via generationis est bonum privatum quam bonum commune, quod ex bonis singulorum consurgit: sicut domus prior est civitate, et homo familia. Hinc sacramenta quæ ad unius personæ remedium ordinantur, prius ponuntur, inter quæ primo ponitur illud quod pertinet ad intrantes, id est Baptismus; ultimo, quod spectat ad exeuntes, ut Extrema Unctio; et in medio, illa quæ pertinent ad progredientes, quæ sic ordinantur. Nam perfici in bono, essentialius est virtuti, omnibusque commune qui ad virtutem ascendunt; resurgere autem post lapsum, accidit huic progressui ex parte subjecti quod deficit, nec commune est omnibus. Rursus, quantum ad perfectionem in bono, perfectio in forma præcedit in via generationis perfectionem in consecutione finis: ideo inter sacramenta quæ ad progressum hunc pertinent, primo ponitur Confirmatio, quæ est ad perfectionem similem perfectioni formæ; secundo Eucharistia, quæ est ad perfectionem in fine; tertio Pœnitentia, quæ est ad reparationem virtutis amissæ. Inter sacramenta autem quæ ad remedium totius Ecclesiæ deputantur, primum est Ordo, quoniam Matrimonium ut est sacramentum Ecclesiæ, per Ordinem dispensatur et exhibetur. Verumtamen S. Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia, post Baptismum immediate ordinat Eucharistiam, quia Eucharistia baptizatis adultis mox datur:1 sicque Sanctus ille in sacramentis magis consideravit ordinationem quantum ad dispositionem seu administrationem, quam quantum ad effectum. Hæc Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, quæstione sexagesima quinta, ubi de comparatione sacramentorum ad invicem addit:2 Loquendo simpliciter, Eucharistia est potissimum sacramentorum. Primo, quia in eo Christus substantialiter continetur, a quo cetera sacramenta suam efficaciam sortiuntur. Secundo, quia ad eam cetera sacramenta ordinantur tanquam ad summum in generre suo, ut B. Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia testatur.3 Tertio, patet hoc ex ritu sacramentorum. Nam fere omnia sacramenta in Eucharistia consummantur: nam et baptizati adulti et ordinati statim communicant. Porro aliorum sacramentorum comparatio mutua multipliciter sumitur. Nam secundum viam necessitatis Baptismus est sacramentum potissimum; in via vero perfectionis, Ordo. Sacramentum vero Confirmationis se habet medio modo. Sed sacramenta Pœnitentiæ et Extremæ Unctionis sunt inferioris gradus a prædictis, quoniam ordinantur ad vitam christianam per accidens, puta in remedium supervenientis defectus: inter quæ Extrema Unctio comparatur ad Pœnitentiam, sicut Confirmatio ad Baptismum; ita quod Pœnitentia est majoris necessitatis, Extrema Unctio majoris dignitatis. Matrimonium autem est maximum sacramentum significatione, quia designat unionem Christi et Ecclesiæ, et duarum naturarum in Christo. Hæc in Summa. sint de necessitate salutis.4 Respondet: Necessarium respectu finis, de quo nunc sermo, dupliciter dicitur. Primo, id sine quo finis esse seu haberi non valet, ut vita humana sine refectione: et hoc simpliciter necessarium est. Secundo, id sine quo finis convenienter non obtinetur seu adest, quemadmodum equus necessarius est ad iter agenti aut properanti: et hoc est necessarium secundum quid. Primo modo tria sacramenta necessaria sunt, duo quidem singularibus personis: primo Baptismus absolute, si adsit facultas; secundo, Pœnitentia post recidivationem; Ordo autem toti Ecclesiæ. Alia sacramenta necessaria exsistunt secundo modo: Confirmatio namque perficit Baptismum; Extrema Unctio, Pœnitentiam. Matrimonium vero conservat Ecclesiæ multitudinem per propagationem. Hæc idem. — In his doctores communiter satis concordant.
Footnotes
Chapter 65 of 283