Quæstio 5
Quinto quæritur, An baptismus Joannis fuit sacramentum sufficiens ad salutem.
In qua quæstione multa includuntur, et primo in ea supponitur, quod fuit sacramentum. Circa quod ait Magister in littera, quod vocatur et fuit sacramentum juxta modum quo olim in lege aliqua dicebantur sacramenta.1 Et quod non suffecit ad salutem, ostenditur, quoniam baptizati illo baptismate, erant rebaptizandi Baptismo Christi, ut patet in littera: ergo nec gratiam continebat.
Circa hæc scribit Antisiodorensis: Probatur quod baptismus Joannis sit sacramentum. Est enim sacræ rei signum, utpote purgationis interioris. Sed contra hoc argui potest, quoniam omne sacramentum est alicujus legis sacramentum: sacramentum vero Joannis nec sacramentum est novæ legis, quia gratiam non continebat nec tribuebat; nec veteris legis, quia in ea nulla mentio est de eo. Ad hoc dicunt magistri, quod baptismus Joannis est sacramentum, non tamen veteris legis nec novæ, sed medio modo se habens. Nempe in quantum non efficit quod figurat, convenit cum sacramentis veteris legis; in quantum autem cum manuum impositione fiebat, convenit cum sacramentis evangelicæ legis. Fuit etiam medium, in quantum Christi Baptismum præcessit, et ad illum homines præparavit: sicque ad sacramentum novæ legis pertinet reductive et tantquam præambulum.
Si autem quæratur, an gratiam conferebat, hoc est quærere, an baptizati baptismo Joannis erant rebaptizandi. Ad hoc per distinctionem respondet Magister, quod baptizati baptismo Joannis non habentes explicitam fidem de Spiritu Sancto seu tota Trinitate, erant rebaptizandi. Si autem habebant hujusmodi fidem, non oportuit eos rebaptizari Baptismo Christi; sed tantum imponebant Apostoli aliive discipuli manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum:23 sicque impositio manus et baptismus Joannis æquipollebant Baptismo Christi. Videtur quoque Magister istud sumpsisse ex auctoritate Hieronymi, asserentis quod baptizati baptismo Joannis, et fidem habentes de Patre et Filio ac Spiritu Sancto, non baptizabantur ab Apostolis; atque ex eo quod in Actibus legitur, quod Paulus dixit ad quosdam Joannis baptismate baptizatos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?4 et respondentibus ilalis, Neque si Spiritus Sanctus est audivimus, jussit eos baptizari. Ex quo videtur, quod baptizati baptismo Joannis, non credentes explicite in Spiritum Sanctum, sint rebaptizati. Legitur item in Actibus, quod Petrus et Joannes imposuerunt manus super baptizatos in nomine Domini Jesu, ubi loquitur Glossa: Tincti aqua, non inuncti Spiritu Sancto. Sicque baptizati videntur baptismo Joannis, et sic ille baptismus et impositio manus æquipollebant Christi Baptismo. Verum secundum ita dicentes, oportet distinguere duplicem manus impositionem: unam, quæ supplevit defectum baptismi Joannis; et aliam, qua dabatur Spiritus Sanctus ad robur. Quarum prima nunc cessat, sicut baptismus Joannis; secunda manet, qua utuntur episcopi confirmando. Sed huic opinioni Magistri objicitur, quoniam apud Marcum ait Joannes: Ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in Spiritu Sancto.5 Et in Actibus habetur: Joannes quidem baptizavit aqua, etc.6 Unde asserit Augustinus: Baptizavit
C Joannes, et non est baptizatum; baptizavit Judas, et est baptizatum, quia Christi Baptismate baptizavit, quo gratia conferebatur. Hinc magistri in isto non acquiescunt Magistro: imo omnes doctores et expositores affirmant, quod baptismus Joannis gratiam non donavit; propter quod baptizati ab ipso denuo baptizabantur. Ad auctoritatem ergo Hieronymi dicendum, quod baptizati a Joanne non indigebant Baptismo Christi, id est, non adeo indigebant sicut non baptizati, quoniam in necessitatis articulo fides supplet vicem Baptismi. Samaritani demum de quibus objectum est, baptizati fuerunt Christi Baptismate, quibus Apostoli imposuerunt manus ad robur. Hinc et ante jam acceperunt Spiritum Sanctum, quamvis non ita ad robur seu in signo visibili. Hæc Antisiodorensis in Summa sua, libro quarto.
Præterea Thomas super his loquitur, et primo de isto, utrum baptismus Joannis exstitit sacramentum: Juxta Hugonem, secundum majorem temporis propinquitatem ad Christum, oportuit diversa sacramenta institui. Unde, quoniam in Joanne quodammodo incepit tempus gratiæ, quia lex et Prophetæ usque ad Joannem (non quod ab ipso sit gratia, sed quod viam præparavit ad gratiam);7 idcirco ejus baptismus fuit aliquod sacramentum, et quædam initiatio sacramentorum novæ legis, ac medium inter utriusque legis sacramenta: conveniens cum sacramentis veteris legis in hoc, quod fuit signum gratiæ tantummodo, et non causa; et cum Baptismo Christi in materia, et partim in forma, sicut patebit. Baptizavit namque in aqua sub hac forma: Ego te baptizo in nomine venturi, id est Christi confestim omnibus revelandi. Utilitas etenim rei præsertim ex sua oritur forma: ideo formæ sacramentorum ostendunt id ex quo sacramenta utilitatem et efficaciam habent. Quumque utilitas tota baptismi Joannis fuerit ad Christum disponere, præscripta forma suo competebat baptismo.
Præterea si quæratur, an baptismus Joannis fuit institutus a Deo: et si sic, cur vocetur baptismus Joannis, non Dei; dicendum, quod Joannes suum baptismum instituit ex revelatione et jussione divina, ideo fuit a Deo. Vocatur tamen baptismus Joannis: primo, quoniam ipse fuit aliquo modo sui institutor baptismi; secundo, quia in illo baptismo nil fiebat virtute ipsius baptismi, quod Joannes non fecit; tertio, quoniam sibi soli commissum et datum est ministerium illius baptismi.
Iterum, si quæratur, quando baptismus ille cessavit; dicendum, quod cessatio illius baptismi accipi potest dupliciter. Primo, quantum ad suam totalitatem: et ita cessavit ipso in carcerem misso. Secundo, quoad maximum suum posse: sicque cessavit Christo baptizato. Unde super Joannem loquitur Augustinus: Baptizatus est Dominus baptismo Joannis, et cessavit Joannis baptismus, quia ex tunc potior baptismus ei successit: sicut cessat officium legati, domino Papa superveniente, quamvis post hoc legatus exerceat aliqua. Sic et
A Joannes Christo a se baptizato, baptizavit adhuc.
Denique baptismus Joannis magis conveniebat cum Baptismo Christi quam circumcisio, quantum ad materiam, non quantum ad necessitatem et efficaciam, quia originale peccatum non abstulit, nec gratiam contulit. Voluit tamen Christus a Joanne baptizari, ut omnem impleret justitiam, id est perfectam humilitatem, et ut commendaret Joannis baptismum, atque ut tactu suæ mundissimæ carnis aquas contsecraret ad baptizandum, et vim regenerativam eis conferret mysterialiter.8
Postremo de hoc, an baptizati baptismate Joannis rebaptizari debebant Christi Baptismate, est duplex opinio. Una, quod baptismus Joannis præparatorius fuit ad Christum suscipiendum. Hinc si quis baptismum Joannis accepit, sistens in illo, nec referens illum ad Christum, baptismus Joannis frustrabatur fine suo, et baptizatum sic rebaptizari oportuit. Si vero non fixit spem et voluntatem suam in illo baptismo, sed retulit ultra ad Christum, sic ex gratia Christi et baptismo Joannis præaccepto, efficiebatur quasi quid unum: ideo non oportebat aqua denuo baptizari, sed solum per impositionem manuum accipere Spiritum Sanctum. Et ita videtur fuisse opinio Magistri in littera. Sed quoniam sacramenta novæ legis ex ipso opere operato efficaciam habent, videtur quod fides et spes suscipientis Baptismum, nil faciant ad sacramentum, quamvis facere possint ad rem sacramenti promovendam vel impediendam. Ideo quantumcumque quis spem suam ad Christum referret, suscipiendo Joannis baptismum, baptismum novæ legis non consequebatur: ideo si baptismus novæ legis est de necessitate salutis, oportuit illum accipere. Amplius, hoc in omnibus sacramentis est generale, quod si quid omittatur de essentia sacramenti, oportet id iterari. In baptismo autem Joannis non servabatur forma Baptismatis Christi. — Hinc communior tenet positio, quod omnes baptismo Joannis baptizati, erant rebaptizandi. Quod confirmatur auctoritate S. Augustini, qui quinta homilia super Joannem fatetur : Qui baptizati sunt baptismo Joannis, non hoc sufficit eis, quoniam baptizandi sunt Baptismate Christi. Unde quod ait Hieronymus super illud, Effundam de spiritu meo, Hæc est causa quare quidam baptizati a Joanne, baptizati sunt iterum a Paulo Christi Baptismo, quoniam fidem Trinitatis non habuerunt ;910 dixit non tangendo causam rebaptizationis, sed insufficientiam fidei ipsorum ad salutem. Et hoc patet ex præcedentibus ejus verbis, quia præmisit : Qui dicit se credere in Christum, et non credit in Spiritum Sanctum, nondum habet oculos claros. Si autem de Apostolis objiciatur, quod post baptismum Joannis solum baptismum Spiritus Sancti recepisse leguntur; dicendum, quod creduntur baptizati Baptismo Christi, quamvis non legatur, quia non omnia scripta sunt; et hoc habetur in Glossa super illud Joannis, Qui lotus est, non indiget, etc.11 — Hæc Thomas in Scripto.
In his scripta Alberti de ista materia plenarie continentur, et plene concordant; similiter scripta Petri.
Porro Richardus addit, respondendo ad istud, a quo baptismus Joannis fuit institutus : Institutio (inquiens) alicujus a Deo, est triplex. Prima expresse a Deo. Secunda occulte, ministro mediante, cui soli committitur potestas instituendi, quamvis alii valeat convenire potestas exsequendi. Tertia, quando eidem committitur potestas instituendi et exsequendi. Primo modo institutus est Baptismus Christi a Deo. Secundo modo, sacramenta legalia, quæ Deus per Moysen instituit ; exsecutionem vero eorum non ei solum, sed et sacerdotibus legis commisit. Tertio modo institutus est baptismus Joannis a Deo, qui concessit Joanni auctoritatem institutionis illius, eique soli commisit exsecutionem ejusdem : ideo non duravit nisi usque ad incarcerationem Joannis. — Insuper, quum baptismus beatissimi Joannis fuerit præparatio ad Christi Baptismum, qui est vera et salutaris medicina, non fuit baptismo Joannis virtus seu efficacia conferenda quæ Christi Baptismati est collata, videlicet gratiam continere et causare, characteremque imprimere : quia non est præparationi vis imprimenda quæ consistere debet in medicina. Adhuc autem, ex quo baptismus Joannis exstitit præparatio ad Christi Baptisma, sicut ad medicinam sanativam : hinc sicut præparatione accepta, nihilo minus ægro medicina est necessaria et sumenda, sic baptizatis Joannis baptismate necessarius fuit Christi Baptismus. Hæc Richardus. — In his concordant Bonaventura, Thomas de Argentina, aliique communiter.
Durandus tamen aliquid novitatis hic inserit, dicens probabiliter posse teneri, quod Joannes baptizavit sine forma verborum. Ad cujus dicti reprobationem sufficit, quod tot Sancti et solenniores doctores dicunt contrarium. Et probatur ex eo quod in Actibus loquitur Paulus : Joannes quidem baptizavit baptismo pœnitentiæ populum, dicens, in eum qui venturus esset post ipsum, ut crederent, hoc est in Jesum.12 Ex quibus verbis secundum expositores elicitur forma verborum baptismi Joannis. Et si objiciatur, quod Joannes baptizavit Christum, non tamen sub hac forma; dici potest, quod forma verborum baptismi Joannis non fuit tam immutabilis et præcisa, quin ex rationabili causa potuerit aliquantulum immutari, potissime circa Christum. Cui et ipse Joannes dixit : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?13 Quasi dicat : Tibi convenit auctoritas et potestas baptizandi. Ex quo conjici potest, quod baptizavit Christum sub ista aut simili forma : Ego te baptizo in nomine tui ipsius. Vel ut probabilius fertur, Joannes Christum baptizavit sine verborum expressione, quoniam in illo baptismo vox Patris audita est, dicens :14 Hic est Filius meus dilectus. Et recte tunc siluit Joannes, ut ait Petrus. — Verumtamen, sicut circumcisio Christi non fuit purgatio ejus ab originali, sic baptismus quem a Joanne di, baptizati ita ab ipso. Secundo intelligi suscepit, non fuit signum alicujus interioris lotionis aut purgationis suæ a culpa.
Postremo Scotus: Dupliciter, inquit, potest intelligi, Joannem baptizasse. Primo, in forma Baptismatis Christi, quam potuit scire a discipulis Christi aut aliis: et sic non diceretur proprie baptismus Joannis, sicut nunc non dicitur baptismus Petri aut Pauli. Talem namque errorem reprehendit ad Corinthios Paulus. Et si isto modo baptizasset Joannes, non fuissent rebaptizanpotest, Joannem baptizasse proprio baptismo (ut dictum est), et taliter baptizati ab eo, erant baptizandi Baptismate Christi.15 Hæc Scotus. — Verum non reor Joannem baptizasse Baptismo Christi, quia præcursoris habebat officium, et Scriptura apertissime protestatur eum usum baptismo distincto ac differenti a Baptismate Christi. Nec ulla auctoritas videtur hoc edocere, quod Joannes baptizaverit in forma baptismatis quam tradidit Christus.
Footnotes
Chapter 66 of 283