Distinctio 4
A. Quod alii suscipiunt sacramentum et rem, alii sacramentum et non rem, alii rem et non sacramentum.
Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 5.
Cf. Aug. de Peccat. meritis, lib. II, c. 27.
Id. Enchirid. c. 43.
HIC dicendum est, aliquos suscipere sacramentum et rem sacramenti, aliquos sacramentum et non rem, aliquos rem et non sacramentum. Sacramentum et rem simul suscipiunt omnes parvuli, qui in Baptismo ab originali mundantur peccato; quamvis quidam diffiteantur, illis qui perituri sunt parvulis in Baptismo dimitti peccata, innitentes illi verbo Augustini, Sacramenta in solis electis efficiunt quod figurant: non intelligentes illud ita esse accipiendum, quia quum in aliis efficiant sacramenta remissionem, non hoc eis faciunt ad salutem, sed solis electis. Nam quod omnibus parvulis in Baptismo remittatur peccatum per Baptismum, Augustinus evidenter dicit: parvulo, inquit, recenter nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus prohibetur a Baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in Baptismo; sed parvuli tantum originali, majores vero etiam omnibus quæ male vivendo addiderunt ad illud, nisi enormitas vitæ impediat, id est fictio. Adulti quoque qui cum fide baptizantur, sacramentum et rem suscipiunt.
B. De ficte accedentibus.
Qui vero sine fide vel ficte accedunt, sacramentum, non rem suscipiunt. Unde Hieronymus : Sunt lavacra gentilium, hæreticorum, sed non lavant ad salutem. In Ecclesia etiam qui non plena fide accipiunt Baptisma, non Spiritum, sed aquam suscipiunt. Augustinus etiam ait : Judæis omnibus communia erant sacramenta, sed non communis omnibus erat gratia, quæ est virtus sacramentorum; ita et nunc communis est Baptismus omnibus baptizatis, sed non virtus Baptismi, id est ipsa gratia. Item : Omnis qui jam suæ voluntatis arbiter constitutus est, quum accedit ad sacramentum fidelium, nisi pœniteat eum veteris vitæ, novam non potest inchoare. Ab hac pœnitentia, quum baptizantur, soli parvuli immunes sunt. His aliisque testimonii aperte ostenditur, adultis sine fide et pœnitentia vera in Baptismo non conferri gratiam remissionis : quia nec parvulis sine fide aliena, qui propriam habere nequeunt, datur in Baptismo remissio. Si quis ergo ficte accedit, non habens veram cordis contritionem, sacramentum sine re accipit. — Videtur tamen Augustinus dicere, quod etiam ficte accedenti, qui etiam habet odium fraternum, in ipso momento quo baptizatur omnia condonentur peccata, et post Baptismum mox redeant; sed non hoc asserendo dicit, imo hanc opinionem et præmissam sententiam conferendo.
Ait enim sic : His qui ficto corde baptizantur, aut peccata nullatenus dimittuntur, quia Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum; aut in ipso temporis puncto per vim sacramenti dimissa, iterum per fictionem replicantur, ut etiam illud verum sit, Quotquot in Christo baptizati estis, etc., et illud, Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum :12 ut induat eum Christum sanctitas Baptismi, et exuat eum Christum pernicies fictionis. Nam redire dimissa peccata, ubi fraterna caritas non est, aperte Dominus docet etiam in illo servo a quo dominus dimissum debitum petiit, quia ille conservo dimittere noluit.3 Sic non impeditur Baptismi gratia quominus omnia peccata dimittantur, etiam si fraternum odium in ejus cui dimittuntur animo perseverat. Solvitur enim hesternus dies et quidquid superest; et solvitur etiam ipsa hora momentumque ante Baptismum et in Baptismo. Deinceps autem continuo reus incipit esse, non solum consequentium, sed etiam præteritorum dierum, horarum, momentorum, redeuntibus omnibus quæ dimissa sunt. — Hoc autem, ut prædiximus, non sub assertione dixit. Quod ostenditur ex eo quod ait in eodem libro sic : Si ad Baptismum fictus accedit, dimissa sunt ei peccata, aut non sunt dimissa? Eligant quod voluerint. Ecce aperte cernis, si tamen attendis, id dixisse Augustinum non asserendo, sed quærendo et aliorum opinionem referendo. Idem enim ait : Tunc valere incipit ad salutem Baptismus, quum illa fictio veraci confessione recesserit, quæ corde in malitia perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri. Non ergo ficte accedenti peccata dimittuntur.
Hier. in Ezech. xvi, 4.
Aug. in ps. 77, n. 2.
Id. Sermo 351, n. 2.
Id. de Bapt. contra Donat. lib. I, n. 19.
Aug. op. cit. n. 20.
Aug. op. cit. n. 18.
Ibidem.
C. Quomodo intelligatur illud, Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.
Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 5. Galat. III, 27.
Aug. de Bapt. contra Donat. lib. v, n. 34.
Quæritur ergo, quomodo illud accipiatur: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Potest dici, quod qui in Christo, id est in Christi conformitate, baptizantur, scilicet ut moriantur vetustati peccati, sicut Christus vetustati pœnæ, induunt Christum, quem per gratiam inhabitantem habent. Potest et aliter solvi. Duobus enim modis Christum induere dicimur, vel assumptione sacramenti, vel rei perceptione. Unde Augustinus: Induunt homines Christum aliquando usque ad sacramenti perceptionem, aliquando usque ad vitæ sanctificationem; atque illud primum bonis et malis potest esse commune, hoc autem est proprium bonorum et piorum. Omnes ergo qui in Christi nomine baptizantur, Christum induunt vel secundum sacramenti perceptionem, vel secundum vitæ sanctificationem.
D. De illis qui suscipiunt rem, et non sacramentum.
Hugo, ubi supra.
Aug. de Cit. Dei, lib. XIII, c. 7.
Id. de Bapt. contra Donat. lib. IV, n. 29. Luc. XXIII, 43. alias visibili Rom. x, 10.
Aug. op. cit. n. 32.
Id. Retract. lib. II, c. 18.
Sunt et alii, ut supra posuimus, qui suscipiunt rem, et non sacramentum. Qui enim effundunt sanguinem pro nomine Jesu, etsi non sacramentum, rem tamen accipiunt. Unde Augustinus: Quicumque non percepto regenerationis lavacro, pro confessione Christi moriuntur, tantum eis valet ad dimittenda peccata, quantum si abluerentur sacro fonte Baptismi. Audistis, quod passio pro Christi nomine suscepta, supplet vicem Baptismi. — Nec tantum passio vicem Baptismi implet, sed etiam fides et contritio, ubi necessitas excludit sacramentum, sicut aperte docet Augustinus dicens: Baptismi vicem aliquando implere passionem, de latrone illo cui non baptizato dictum est, Hodie mecum eris in paradiso, B. Cyprianus in libro quarto de Baptismo non leve documentum assumit. Quod etiam atque etiam ego considerans, invenio non tantum passionem pro nomine Christi, id quod Baptismo deerat, posse supplere, sed etiam fidem conversionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium Baptismi, in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim ille latro pro nomine Christi crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum; nec quia credidit, passus est, sed dum patitur, credit. Quantum ergo fides valeat sine visibilis Baptismi sacramento (quod Apostolus ait, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem), in illo latrone declaratum est. Sed tunc impletur invisibiliter, quum mysterium Baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Et Baptismus quidem potest esse, ubi conversio cordis defuerit; conversio autem cordis potest quidem inesse non percepto Baptismo, sed contempto Baptismo non potest. Nec ullo modo dicenda est conversio cordis ad Deum, quum Dei sacramentum contemnitur. Ecce hic habes non solum passionem, sed etiam fidem et contritionem conferre remissionem, ubi non contemnitur sacramentum, ut in latrone illo ostenditur, qui non per passionem, sed per fidem salvatus est sine Baptismo. — Sed dicunt quidam hoc retractasse Augustinum. Retractavit quidem exemplum, sed non sententiam. Ait enim : In quarto libro de Baptismo, quum dicerem vicem Baptismi posse habere passionem, non satis idoneum posui illius latronis exemplum, quia utrum non fuerit baptizatus, incertum est. Constat ergo, sine Baptismo aliquos justificari et salvari. Unde Ambrosius de Valentiniano : Ventrem meum doleo, ut prophetico utar eloquio, quia quem regeneraturus eram, amisi; verumtamen gratiam quam ille poposcit, non amisit.
Ambr. de Obitu Valent. n. 29, 30. Jer. IV, 19.
E. Quæ videntur obviare prædictis.
His autem videtur obviare quod Dominus dicit : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum cœlorum. Quod si generaliter verum est, non videntur esse vera superius posita. Sed illud intelligendum est de illis qui possunt et contemnunt baptizari; vel ita intelligendum est, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, id est ex ea regeneratione quæ fit per aquam et Spiritum Sanctum, non salvabitur. Illa autem regeneratio fit non tantum per Baptismum, sed etiam per pœnitentiam et sanguinem. Unde auctoritas dicit, ideo Apostolum pluraliter dixisse fundamentum baptismatum, quia est baptismus in aqua, in sanguine, in pœnitentia. Hoc autem non ideo dicit, quod sacramentum Baptismi fiat non nisi in aqua, sed quia ipsius virtus, id est sanctificatio, datur non modo per aquam, sed per sanguinem vel pœnitentiam interius. Ratio etiam id suadet. Si enim non valentibus credere parvulis sufficit Baptismus, multo magis sufficit fides adultis volentibus sed non valentibus baptizari. Unde Augustinus : Quæris, quid sit majus, fides an aqua; non dubito quin respondeam, Fides. Si ergo quod minus est, sanctificare potest, nonne quod majus est, id est fides, de qua Christus ait, Qui crediderit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet?4 — Sed dicunt aliqui, nullum adultum in Christum credere vel caritatem habere sine Baptismo, nisi sanguinem fundat pro Domino, subdita introducentes testimonia. Augustinus ait : Ex illo tempore quo Salvator dixit, Nisi quis renatus fuerit, etc., absque sacramento Baptismi, præter eos qui in Ecclesia sanguinem fundunt, aliquis vitam æternam accipere non potest. Item : Nullum catechumenum, quamvis in bonis operibus defunctum, vitam æternam habere credimus, excepto martyrio, ubi tota sacramenta Baptismi complentur. Item : Baptizatis tantum iter salutis esse credimus. Sed quod in his minus dixit, in aliis capitulis supra positis supplevit. Et ideo hæc sic intelligenda sunt, ut illi soli habentes tempus baptizandi, excipiantur. Si enim aliquis habens fidem et caritatem, voluerit baptizari, et non valet necessitate præventus, supplet Omnipotentis benignitas quod sacramento defuerat. Dum enim solvere potest, nisi solvat, tenetur; sed quum jam non potest, et tamen vult, non imputat ei Deus, qui suam potentiam sacramentis non alligavit. — Quod vero invisibilis sanctificatio sine visibili sacramento quibusdam insit, aperte Augustinus tradit super Leviticum, dicens invisibilem sanctificationem quibusdam adfuisse et profuisse sine visibilibus sacramentis; visibilem vero sanctificationem quæ fit sacramento visibili, sine invisibili posse adesse, non
Hugo, de Sacram. lib. II, p. I, c. 7. Joann. III, 5.
S. Bruno, in Hebr. VI, 2; Lyra, ibid. Hebr. VI, 1, 2.
Hugo, op. cit. lib. I, p. IX, c. 5.
Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 43.
Gennad. de Eccles. dogm. c. 41.
Ibidem.
Aug. Quæst. in Heptateuch. lib. III, q. 84.
Fulgent. de Fide ad Petrum, n. 70.
Aug. Epist. 98, n. 10. posse prodesse. Nec tamen visibile sacramentum ideo contemnendum est, quia contemptor ejus invisibiliter sanctificari non potest. Hinc Cornelius et qui cum eo erant, jam Spiritu sanctificati, baptizati sunt.5 Nec superflua judicanda est sanctificatio visibilis quia invisibilis præcessit. Sine visibili ergo invisibilis sanctificatio esse potest et prodesse; visibilis autem quæ fit sacramento tenus, sine invisibili prodesse non potest, quum illa sit omnis illius utilitas.6 Simoni mago visibilis Baptismus non profuit, quia invisibilis non adfuit; sed quibus invisibilis adfuit, profuit. Nec tantum valet fides aliena parvulo, quantum propria adulto. Parvulis enim non sufficit fides Ecclesiæ sine sacramento, qui si absque Baptismo fuerint defuncti, etiam quum deferuntur ad Baptismum, damnabuntur, sicut multis Sanctorum auctoritatibus comprobatur. Ad quod hoc unum sufficiat Augustini: Firmissime tene, parvulos qui vel in uteris matrum vivere incipiunt et ibi moriuntur, vel de matribus nati, sine sacramento Baptismi de hoc sæculo transeunt, æterno supplicio puniendos, quia etsi propriæ actionis peccata non habuerunt, originale tamen peccatum traxerunt carnali concupiscentiæ conceptione. Et sicut parvuli qui sine Baptismo moriuntur, infidelium adscribuntur numero; ita qui baptizantur, fideles dicuntur, qui a fidelium consortio non separantur, quum orat Ecclesia pro fidelibus defunctis. Fideles ergo sunt non propter virtutem, sed fidei sacramentum. Unde ait Augustinus: Parvulum, etsi nondum fides illa quæ etiam in credentium voluntate consistit, jam tamen fidei ipsius sacramentum, id est Baptismus, fidelem facit. Nam sicut credere respondetur, ita etiam fidelis vocatur, non rem ipsam mente annuendo, sed ipsius rei percipiendo sacramentum.
F. Quid prosit Baptismus his qui cum fide accedunt.
Hugo, Summa Sent. tract. v, c. 7.
Ambrosiast. in Rom. XI, 29.
Solet etiam quæri de illis qui jam sanctificati Spiritu, cum fide et caritate ad Baptismum accedunt, quid eis conferat Baptismus. Nihil enim eis videtur præstare, quum per fidem et contritionem jam remissis peccatis, justificati sunt. Ad quod sane dici potest, eos quidem per fidem et contritionem justificatos, id est a macula peccati purgatos et a debito æternæ pœnæ absolutos, tamen adhuc teneri satisfactione temporali qua pœnitentes ligantur in Ecclesia. Quum autem Baptismum percipiunt, et a peccatis, si qua interim post conversionem contraxerunt, mundantur, et ab exteriori satisfactione absolvuntur, et adjutrix gratia omnisque virtus in eo augetur, ut vere novus homo tunc dici possit. Fomes quoque peccati in eo magis debilitatur. Ideo Hieronymus dicit, quod fides quæ fideles facit, in aquis Baptismi datur vel nutritur: quia non habenti aliquando ibi datur, et jam habenti, ut plenius habeat datur. Sic et de aliis intelligendum est. Qui ergo mundus accedit, ibi fit mundior, et omni habenti, ibi amplius datur. Quod vero omnis exterior satisfactio ibi relaxetur, Ambrosius ostendit super illum locum, Sine pœnitentia sunt dona Dei et vocatio, dicens: Gratia Dei in Baptismo non requirit gemitum vel planctum vel aliquod opus, sed et omnia gratis condonat. Quod quidem de exteriori gemitu vel planctu accipiendum est : nam sine interiori nemo adultus renovatur; sed exteriores satisfactiones et afflictiones, scilicet sordes pœnitentium, ibi dimittuntur. Multum ergo confert Baptismus, etiam jam per fidem justificato, quia accedens ad Baptismum quasi ramus a columba portatur in arcam : qui ante intus erat judicio Dei, sed Gen. VIII, 11. nunc etiam judicio Ecclesiæ intus est. Quum vero in Baptismo peccatum deleatur, et satisfactio exterior non imputetur; quæritur, cur pœnalitas cui pro peccato addicti sumus, non tollatur. Hoc ideo tradunt viri sancti, quia si a pœna homines per Baptismum liberarentur, ipsam putarent Baptismi pretium, non æternum regnum. Ideo soluto reatu peccati, temporalis pœna tamen manet, ut illa vita studiosius quæratur quæ erit a pœnis omnibus aliena. Ideo etiam manet, ut sit fideli et certandi materia et vincendi occasio : qui non vinceret, si non pugnaret; nec pugnaret, si in Baptismo fieret immortalis. Isid. Sent. lib. I, c. 22, n. 3.
G. Cujus rei Baptismus qui datur jam justo, sit sacramentum.
Si quæritur, cujus rei Baptismus ille sit sacramentum qui datur jam justo; dicimus, sacramentum esse et rei quæ præcessit, id est remissionis ante per fidem datæ, et remissionis temporalis pœnæ, sive peccati (si habetur quod interim committitur), et novitatis ac omnis gratiæ ibi præstitæ. Omnis etenim rei signum est cujus causa est. Nec mireris rem aliquando præcedere sacramentum, quum aliquando etiam longe post sequatur, ut in illis qui ficte accedunt, quibus quum postea pœnituerint, incipiet Baptismus prodesse, in quibus fuit Baptismus sacramentum hujus sanctificationis quam pœnitendo habent. Sed si nunquam pœniterent nec a figmento recederent, cujus rei sacramentum esset Baptismus ab illis susceptus? Potest dici : rei quæ ibi fieret, si non eorum enormitas impediret.
H. Si parvulis datur in Baptismo gratia qua possunt in majori ætate proficere.
Solet etiam quæri, si parvulis in Baptismo datur gratia qua quum tempus habuerint utendi libero arbitrio, possint bene velle et currere. De adultis enim qui Rom. IX, 16. digne recipiunt sacramentum, non ambigitur quin gratiam operantem et cooperantem perceperint, quæ in vacuum eis cedit si per liberum arbitrium post mortaliter deliquerint, qui merito peccati gratiam appositam perdunt. Unde dicuntur contumeliam Spiritui Sancto facere, et ipsum a se fugare. — De parvulis vero qui II Cor. VI, 1. nondum ratione utuntur, quæstio est, an in Baptismo receperint gratiam qua ad majorem venientes ætatem, possint velle et operari bonum. Videtur quod non receperint, quia gratia illa caritas est, et fides, quæ voluntatem præparat et adjuvat. Sed quis dixerit eos accepisse fidem et caritatem? Si vero gratiam non receperint qua bene operari possunt quum fuerint adulti : non ergo sufficit eis in hoc statu gratia in Baptismo data, nec per illam possunt modo boni esse, nisi alia addatur; quæ si non additur, non est ex eorum culpa, quia justificati sunt a peccato. Quidam putant gratiam operantem et cooperantem cunctis parvulis in Baptismo dari in munere, non in usu, ut quum ad majorem venerint ætatem, ex munere sortiantur usum, nisi per liberum arbitrium usum muneris exstinguant peccando: et ita ex culpa eorum est, non ex defectu gratiæ, quod mali fiunt, qui ex Dei munere valentes habere usum bonum, per liberum arbitrium renuerunt, et usum pravum elegerunt.
SUMMA
DISTINCTIONIS QUARTÆ
JAM supra tractavit Magister de sacramento Baptismi secundum se, nunc tractat de eo per respectum ad suscipientes, et quoad ejus effectus. Et primo ponit divisionem trimembrem suscipientium Baptismum seu alia sacramenta, dicens quosdam recipere sacramentum et rem sacramenti, ut qui recta intentione Baptismum aliudve sacramentum accipiunt; quosdam vero accipere sacramentum tantum, ut qui in mortali peccato communicant; quosdam rem tantum, ut qui spiritualiter solum communionem suscipiunt. Et circa hæc exponit illud Apostoli ad Galatas: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis.7 Deinde prosequitur de his qui rem sacramenti sine sacramento percipiunt: quocirca excludit errorem. Consequenter inquirit, quid prosit Baptismus his qui ante realem suam baptismem sortiti sunt fidem, caritatem et gratiam; et item, cujus rei sit sacramentum talis Baptismus. Postremo sciscitatur, an infantis dentur in Baptismo dona gratiæ gratum facientis.
Footnotes
Chapter 72 of 283