Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum Confirmatio sit sacramentum, et ab omnibus suscipiendum, ac ipso Baptismo sublimius.

Videtur quod non sit sacramentum. Confirmatio enim ab actu confirmandi nomen sortitur, sed unumquodque sacramentum confirmat, gratiam largiendo. Gratia namque confirmat, dicente Apostolo :1 Optimum est gratia stabiliri cor. — Secundo, quia non videtur institutum a Christo, nec præfiguratum in veteri Testamento.

Videtur quoque quod ad omnes fideles non spectet, ita quod non est sacramentum salutis, quia sine eo salvantur baptizati infantuli, imo et multi adulti. — Rursus, fides et caritas, ac gratia gratum faciens, sufficiunt ad salutem, quæ omnia in Baptismate infunduntur.

Insuper Baptismus est spiritualis regeneratio, et ita ordinatur ad spirituale esse, et confert esse ac vivere spirituale. Confirmatio autem ordinatur ad quoddam complementum illius esse. Ergo sicut esse est dignius sua completiva et accidentali perfectione, ita Baptismus est dignior Confirmatione.

Circa hæc scribit Antisiodorensis : Confirmatio est sacramentum proficientium atque pugnantium contra mundum, carnem et dæmones. Circa essentiam sacramenti istius quinque exiguntur. Primum est forma verborum. Secundum, intentio confirmantis. Tertium, dignitas conficiens, quem oportet esse episcopum. Quartum, materia, utpote chrisma. Quintum, locus in quo chrisma confertur, scilicet frons. Forma hæc est : Confirmo te signo crucis, consigno te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Datur autem sacramentum hoc ad robur, ut idonei simus spiritualiter præliari, et nomen Christi portare coram regibus et principibus : ad quod significandum, datur in fronte, ne erubescamus nomen Christi confiteri coram hominibus, quia non sufficit corde tantummodo credere, sed oportet quandoque etiam ore confiteri. Hinc materia hujus sacramenti est chrisma. Nam et pugiles inunguntur, propter quod difficilius ab adversariis capiuntur. Conficitur quippe chrisma ex oleo et balsamo. Oleum autem significat nitorem conscientiæ bonæ et spiritualem lætitiam, per quæ in spiritualibus præliis prævaletur. Balsamum autem significat bonæ vitæ odorem, per quem interficiuntur serpentes, id est dæmones, qui fugantur odore cedri, quo odore occiduntur serpentes. — Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto, ubi de his plura conscribit, quæ infra ex doctoribus aliis plenius inducentur.

Porro Guillelmus in suo Sacramentali : Sanctificatis in Baptismo et ad sanctam et spiritualem militiam adscriptis, restant certamina ac bella acerrima contra dæmones et peccata. Hinc post suscepta ornamenta virtutum et vestes charismatum in primæ sanctificationis, id est Baptismi, sacramento, quis dubitet militantibus atque pugnantibus necessaria esse robur et refectionem? Robur, quo hostes viriliter præfocent, et eos graviter fortiterque referiant; deinde cibus et refectio, quo non solum non deficiant vita, sed in spirituali quoque pinguedine ac interiori augmento proficiant. Sicque post Baptismum sequuntur ac necessaria exsistunt duo hæc sacramenta, Confirmatio et Eucharistia. Quod si quis dixerit, quia in Baptismo præstatur gratiæ robur, spiritualisque fortitudo, virtutes et dona : quale ergo robur datur in Confirmationis sacramento, aut ad quid necessarium est hujusmodi sacramentum? Respondemus, quod alia est fortitudo membrorum, alia nervorum et cutis, alia quoque armorum. Quumque omnia arma virtutum quas plenitudo sanctificationis seu Baptismi requirit, quisquam acceperit, adhuc manet in eo membrorum debilitas, propter quam arma ei interdum sunt oneri : quemadmodum naturaliter iracundis clypeus patientiæ frequenter est onerosus, unde et facile eum abjiciunt. Econtra se habet in mansuetis, qui in magnis ictibus adversitatum ac tunsionibus persecutionum, clypeum patientiæ tam fortiter tenent, ut ab eis nec excuti facile queat nec erui. Potest igitur dici, quod robur sacramenti Confirmationis non est sicut robur armorum, sed ut robur membrorum, quo roborantur sacramento illo ad portandum pondus armorum ac cetera dura quæ imminent. Rursus, per gratiam ac virtutes in Baptismo susceptas, bene se habent in se ipsis; per robur vero gratiæ quod in Confirmatione suscipiunt, bene et constanter, amicabiliter ac strenue se habent ad alios. Denique virtuti irascibili duo imminent bella, unum opprobriorum, aliud injuriarum ab aliis adversantibus: propter quod adjuvanda et roboranda exstitit contra illa, et hoc factum est per sacramentum Confirmationis. Adjutorium vero et robur est impudentia sancta, et sancta procacitas: quarum altera, confirmatus non reputat nec veretur opprobrium, sed esse ac fieri cupit Dei cultor et consors Sanctorum; per alteram vero paratus est confiteri Christum in quocumque discrimine. Idcirco in fronte tanquam in sede pudoris, fit insignitio atque impressio sacramenti istius. Præterea intentio Confirmationis dicitur comparatione juris, sicut jus quodcumque seu hereditas alicui dicitur confirmari; soletque confirmatio talis litteris aut verbis principis fieri, ut dum Papa aliusve prælatus dicit: Electionem de tali persona factam, auctoritate nostra confirmamus. Et ita de sacramento Confirmationis est intelligendum. Jus namque cœlestis hereditatis, ad quod baptizatus assumptus est divina vocatione ac baptismali sanctificatione, confirmatur eidem sacramento Confirmationis; ac roboratur quatenus firmius illud obtineat, immobiliusque possideat. Hæc Guillelmus Parisiensis episcopus.

Præterea, in quæstione proposita tria tanguntur. Primum, an Confirmatio sit sacramentum. Secundum, an sit omnibus necessarium ad salutem. Tertium, an sacramentum hoc dignius sit Baptismo.

Ad quorum primum Thomas respondet: Actiones ordinatæ ad effectus aliquos proprios et determinatos, recipiunt distinctionem secundum proportionem ad suos effectus. Unde si ad duos distinctos ordinentur effectus, erunt diversæ duæ actiones; si autem ordinentur ad unum effectum, ita quod una disponat vel impedimentum removeat, alia vero perficiat, et alia ornet perfectum, tunc totum computatur pro una integra actione, ut in operibus patet artificum. Quumque sacramenta, secundum Dionysium divinum, sint quædam hierarchicæ actiones ordinatæ ad quosdam salutis effectus:2 hinc dum plures sacramentales actiones ordinantur ad unum, una ut disponens impedimentumve tollens, alia ut perficiens, aut aliquo modo ornans; tunc in illa quæ causat principalem effectum, essentialiter consistit ratio sacramenti; aliæ autem non dicuntur per se sacramenta, sed sacramentalia, ut exorcismus et catechismus. Quando vero sunt plures actiones ordinatæ ad effectus omnino distinctos, tunc sunt sacramenta diversa. Quumque Confirmatio habeat effectum per se distinctum ab effectu Baptismi, non est ipsi Baptismati sacramentale, sed sacramentum proprium, speciale. — De institutione autem sacramenti Confirmationis dictum est supra, in quæstione de sacramentorum institutione.3 — Quamvis etiam ministri Ecclesiæ utantur materia sacramenti istius, videlicet chrismate, in aliis sacramentis quibusdam; tamen hoc sacramentum non consistit in materia tantum, sed et in forma verborum et actu (sicut et sacramentum Baptismi) quibus non utuntur in aliis sacramentis: ideo est speciale sacramentum. At vero, quia hoc sacramentum institutum est ad gratiæ perfectionem, et status legis erat status imperfectionis, juxta illud Apostoli, Nihil ad perfectum adduxit lex;4 idcirco hoc sacramentum non habuit aliquid sibi correspondens in lege, quamvis aliquo modo sit figuratum in unctione pontificum, qua significata est unctio Christi, a quo hæc unctio derivatur.

Ad secundam quæstionem respondens : Triplex est, inquit, necessitas. Una absoluta, ut Deum esse. Alia coactionis, quæ est ex causa efficiente. Tertia ex suppositione finis. Et ista est duplex : una sine qua non potest acquiri, sicut gloria non potest sine fide et gratia adipisci; alia sine qua finis non potest convenienter et expedite acquiri. Primis duobus modis nullum sacramentum est necessarium, sed tertio modo; et quædam secundum primum modum illius tertiæ necessitatis, ut Baptismus et Pœnitentia post ruinam; quædam vero penes secundum modum necessitatis illius, ut Confirmatio, quoniam sine ea non potest quis tam apte et bene adipisci salutem, sicut ea suscepta. In Baptismo autem dicitur aliqua plenitudo gratiæ, quantum ad sufficientiam; in Confirmatione vero, quantum ad copiam. Sciendum quoque, quod dupliciter expellitur morbus peccati. Primo, quoad culpam originalem in Baptismo, et actualem in Pœnitentia. Secundo, quoad pœnam inclinantem ad culpam : sicque expellitur in Confirmatione et aliis sacramentis.

Ad tertiam vero respondet : Quintupliciter unum sacramentum dicitur dignius alio. Primo, quoad rem sacramenti seu ejus effectum : sicque Baptismus, qui delet omnem culpam et omnem aufert pœnam, est maximum sacramentorum. Secundo, ratione contenti : et sic Eucharistia, in qua Christus realiter continetur, est sacramentorum dignissimum. Tertio, quantum ad gradum dignitatis in quo constituit hominem : et sic dignissimum sacramentum est Ordo. Quarto, quantum ad ministrum : et ita Confirmatio ac etiam Ordo sunt digniora, quia per solum episcopum conferuntur. Quinto, quoad significatum, et non contentum : et sic Matrimonium est maximum sacramentum, quia significat unionem naturarum in Christo, conjunctionem quoque Christi et Ecclesiæ. Si autem hæ dignitates comparentur ad invicem, illa est maxima, quam sacramentum habet ex contento, quia essentialior est : ideo sacramentum Eucharistiæ est absolute dignissimum, et ad ipsum cetera ordinantur. Dignitas quoque in efficiendo, prævalet dignitati in significando; et illa quæ est effectiva boni, simpliciter præeminet ei quæ est ablativa mali. Hinc loquendo simpliciter, post Eucharistiam nobilius sacramentum est Ordo, per quem homo in gratia et grapatum ponitur dignitatis; et post hoc Confirmatio, per quam gratiæ confertur perfectio; deinde Baptismus, per quem fit plena remissio culpæ ac pœnæ; deinceps Matrimonium, quod maximam habet significationem. Pœnitentia vero et Extrema Unctio ponuntur inter Baptismum et Matrimonium, quoniam ordinantur directe ad mali remotionem, quamvis in hoc Pœnitentia habeat minorem efficaciam quam Baptismus, quia ordinatur contra actualem culpam dumtaxat, nec delet pœnam totaliter; et adhuc minor est Extrema Unctio, quæ contra peccati reliquias ordinatur. Denique, quum Confirmatio præsupponat Baptismum, dupliciter comparantur ad invicem. Primo, ut accipiatur Confirmatio cum præsuppositione Baptismi : et sic Confirmatio nobilior est Baptismo simpliciter, quemadmodum esse substantiale perfectum per accidentalia, simpliciter nobilius est ipso esse substantiali nude accepto. Secundo, cum præcisione Baptismi : et ita Baptismus quodammodo exsistit nobilior, quantum ad majorem efficaciam in tollendo malum. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in tertia parte Summæ, quæstione septuagesima secunda, testatur : Quoniam sensibilia et corporalia gerunt spiritualium et intelligibilium similitudinem, idcirco ex his quæ in vita corporali specialiter aguntur, percipere possumus quid in vita spirituali gratiæ speciale exsistat. In corporali autem vita, specialis quædam manifesta perfectio est quod homo ad perfectam ætatem perveniat, et perfectas hominis actiones efficere possit :5 hinc post motum generationis est motus augmenti. Sic spiritualiter post sacramentum Baptismi, quod est regeneratio spiritualis, est Confirmatio tanquam spirituale augmentum et spiritualis vitæ corroboratio. Propter quod ait Melchiades Papa : Spiritus Sanctus qui super aquas Baptismi salutifero illapsu descendit, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in Confirmatione augmentum præstat ad gratiam; in Baptismo regeneramur ad vitam, post Baptismum confirmamur ad pugnam; in Baptismo abluiamur, post Baptismum roboramur. Hæc in Summa.

Concordat Petrus, et item Richardus. Qui addit, quod sacramentum Baptismi sit dignius Confirmatione, quoniam illud sacramentum est dignius, cujus major est virtus præstantiorque effectus. Major autem est virtus Baptismi, et gratiam largitur majorem. Per susceptionem namque Baptismi efficitur homo membrum Christi, et civis regni ejus, utpote militantis Ecclesiæ. Reges autem ampliorem gratiam exhibent eis super quos de novo regnare incipiunt. Baptismus quoque expressius repræsentat mortem Christi, ex qua sacramenta suas efficacias sortiuntur. Baptismus etiam auffert totam culpam et pœnam. Attamen sacramentum Confirmationis, secundum quid dignius est Baptismo, quia a digniori datur ministro, puta episcopo, et nobiliorem habet materiam, videlicet chrisma : et hoc, quoniam non est tantæ necessitatis sicut Baptismus. Hæc Richardus.

In præinductis autem responsis Thomæ, sententialiter continentur scripta Alberti, Bonaventuræ, Durandi, ac plurium aliorum de his.

Postremo ad clariorem intelligentiam prædictorum valent quæ Scotus hic scribit : Circa hanc (inquiens) distinctionem multa quæri possent proportionabiliter, quæ quæsita sunt de Baptismo; sed præmitto quamdam hujus sacramenti rationem, ex qua patet multarum solutio quæstionum, et suppono quod relationis quæ formaliter in isto est sacramento, fundamentum totale sit unctio determinata, concomitantibus multis aliis requisitis. Et potest assignari ratio talis. Sacramentum Confirmationis est unctio hominis viatoris aliqualiter consentientis, vel nondum ratione utentis, facta in fronte in figura crucis, cum chrismate sanctificato, a ministro idoneo cum intentione debita inungente certaque verba proferente, significans efficaciter ex institutione divina unctionem per gratiam roborantem ad confitendum cum fiducia fidem Christi. Ex quibus patet quæ sit sacramenti hujus materia, de qua tamen potest distingui, sicut supra de materia Baptismi :6 quia proxima Confirmationis materia est unctio facta in fronte, etc.; materia autem remota est chrisma compositum ex oleo olivæ ac balsamo, sanctificatum a præsule aut ab eo cui potest sanctificatio illa committi. Ex parte demum ministri requiritur facultas in faciendo actum utrumque, videlicet unctionis et prolationis, debita quoque intentio : quæ omnia intelligenda sunt sicut supra expositum est de ministro in baptizando.7 Exterior vero unctio frontis, interiorem unctionem significat mentis. — Hæc Scotus, qui de his plura scribit compendiose, quæ infra tangentur.

Footnotes

  1. Hebr. xiii, 9. ↩

  2. De Eccl. hier. c. v. ↩

  3. dist. II, q. 2 et 3. ↩

  4. Hebr. v. 19. ↩

  5. art. 1. ↩

  6. dist. III, q. 1 et 2. ↩

  7. dist. VI, q. 2. ↩

Chapter 88 of 283