Quæstio 3
Tertio quæritur, Utrum forma sacramenti Confirmationis convenienter in textu ponatur, videlicet : Consigno te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Videtur quod non, quia hæc forma nulibi reperitur in Scriptura canonica. — Item, forma sacramentalis sacramentorum novæ legis non solum est significativa, sed etiam effectiva : ergo quum effectus sacramenti istius sit unus et simplex, non videtur in forma ejus utendum duobus his verbis, consigno et confirmo, sed uno dumtaxat.
Ad hoc Bonaventura respondet : Forma illa jam dicta, est de necessitate sacramenti istius. Datur enim in hoc sacramento gratia ad robur fidei, quantum ad confirmationem in corde et quantum ad liberam confessionem in ore. Quumque difficillimum et arduissimum fuerit Christum crucifixum confiteri, tum propter opprobrium, juxta illud Apostoli, Prædicamus Christum, Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam;1 tum propter periculum, quoniam a persecutoribus occidebantur qui Christum confitebantur : hinc decuit duplicem actum in forma confirmationis poni et exprimi : unum, qui respicit liberam Crucifixi confessionem, quasi eam semper ferret in fronte; alterum, qui respicit cordis stabilitionem. Ad primum actum pertinet illud, Consigno te signo crucis; ad secundum, Confirmo te, etc. Ex quibus constat, cur in forma Confirmationis specialiter mentio fit de cruce, quia hoc confiteri arduissimum est, et ignominiosum videtur. De materia quoque fit mentio in hac forma, quia est consecrata; vel ut alii dicunt, propter præcipuam hujus efficaciam sacramenti, et gratiam specialem ac singularem quæ datur in eo ad pugnam. Hæc Bonaventura in Scripto.
B Porro in Breviloquio : Quemadmodum, inquit, Verbum incarnatum in corde Patris æternaliter est conceptum, temporaliterque ac sensibiliter in carne apparuit; sic neminem salvat, nisi ipsum concipiat corde per fidem, et ore confiteatur tempore opportuno per confessionem veridicam, plenam, non solum speculativam, nudam, informem, sed etiam practicam, intrepidam, amorosam, constantem, ut nec pudore nec timore omittat dicere veritatem. Quumque timor ac pudor appareant præsertim in facie, idcirco ad omnem erubescentiam formidinemque hujusmodi propulsandam, imprimitur signatio et confirmatio ista in fronte. Hæc idem.
C Insuper, super his loquitur Thomas : Ministri sacramentorum operantur in sacramentis benedicendo et sanctificando ac administrando; quod sub certa forma verborum fieri oportet. Aliqui vero dicunt Christum confirmasse, quando parvulis manum imposuit. Sed illa impositio manus non fuit sacramentum Confirmationis, quam non decuit ante missionem Paracleti exhiberi; sed vel erat signum Confirmationis futuræ, vel talis qualis fit in catechismo et exorcismo, ut dictum est supra.2 Alii quoque dicunt, quod Apostoli propter eorum auctoritatem et dignitatem confirmabant sine forma atque materia, per solam manuum impositionem : quod non videtur, quoniam non habebant excellentiæ potestatem in sacramentis. Idcirco dicendum, quod aliqua forma utebantur, quamvis non sit scripta. Multa namque servabant Apostoli circa sacramenta, quæ non volebant divulgari propter gentilium irrisionem vitandam, ut patet per illud Apostoli ad Corinthios:3 Cetera, quum venero, disponam. Et loquitur de celebratione Sacramenti altaris. Et hoc est quod etiam divinus Dionysius in fine Ecclesisticæ recitat hierarchiæ: Consummativas invocationes, id est verba quibus perficiuntur sacramenta, non est justum scriptas ex occulto in commune adducere, sed ut nostra sacra habet traditio, occulte ea docere. Ex quibus verbis tria eliciuntur. Primo, quod Apostoli in sacramentis utebantur certa forma verborum, quum et ipse in eodem libro testetur, quod tradidit ritum sacramentorum sicut Apostoli docuerunt. Secundo, quod in occulto tradebantur sacramentalia in primitiva Ecclesia. Tertio, quod in verbis formarum sacramentorum est aliqua virtus: quod quidam negant. — In forma demum sacramenti istius non est apud omnes mera identitas, quum aliqui dicant, Chrismate sanctificationis. Sed hoc tolerabile est, dum sensus redit in idem et substantia formæ manet.
Prætacta autem forma conveniens est. Nam sicut definitio perfecta indicat totum esse rei, ita per formam sacramenti innotescere debet totum quod spectat ad sacramentum. Sacramentum autem ad finem aliquem ordinatur, et a quadam principali causa efficaciam sortitur. Hinc tria in forma hujus sacramenti ponuntur; quorum primum pertinet ad finem suæ institutionis, qui est confessio fidei christianæ, cujus summa in Christi passione consistit, cujus etiam fides præcipuam habet difficultatem: ad quod pertinet quod dicitur, Consigno te signo crucis, ne de cruce Christi erubescat, sed publice confiteatur. Secundo ponitur ipse actus sacramentalis cum sua materia et effectu: sicque tangitur in hac forma id quod est sacramentum tantum, quum dicitur, Chrismate; et id quod est res et sacramentum, quum dicitur, Confirmo, id est, sacramentum confirmans exhibeo; id quoque quod est res tantum, quum subditur, Salutis. Causa quoque principalis tangitur, quum additur, In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Consignatio autem quæ ponitur in hac forma, non refertur ad interiorem consignationem characteris, sed ad exteriorem signationem crucis in fronte, chrismatis linitione, propter confessionem fidei crucis. Et talis consignatio non fit in Baptismo, quoniam baptizatus in Baptismo non consecratur ad aliquid speciale, sed universaliter ad vitam spiritualem. Consignatio autem importat quamdam adscritionem ad aliquod speciale. — Hæc in Scripto. Eadem scribit in tertia parte, quæstione septuagesima secunda.
Concordant Petrus, Richardus, aliique communiter. Richardus tamen hic addit aliquid de forma sacramenti istius, quod proprie sit quid resultans ex intentionali unione, id est ex unione materiæ et præfatæ formæ hujus sacramenti, facta per intentionem ministri, qui connectit utrumque, et refert ad eumdem actum sacramentalem. Et videtur consideratio ista procedere ex similitudine in naturalibus, in quibus ponitur forma partis, et forma totius resultans ex essentialium partium unione.
Albertus item de his scribit diffuse, cujus scripta dictis ex Thoma concordant, et addit: Sacramentum hoc est et valet contra debilitatem ex fomite consurgentem, eo quod non totus purgatur in Baptismo, sed manet debilitatus ad exercitium pugnæ. Major vero difficultas est in confessione Christi et crucis ejus, eo modo quo confitendus est etiam in adversis et coram persecutore, ex cordis devotione, ore et opere. Idcirco ad hoc necessaria est Confirmatio ista. Et puto quod Apostoli sine prolatione formarum nunquam confirmaverunt. Et instituta est forma a Christo, atque Apostolis tradita. Oportet autem duplicem actum habere in confirmando: unum, qui sit initiativus et demonstrativus ejus ad quod confirmatio principaliter est et tendit; et alterum, qui exprimat operationem cap. vii.4 propriam sacramenti. Idcirco præmittitur per modum insinuationis, Consigno te signo crucis; et sequitur, Confirmo te. Et primum est propter interiorem difficultatem credendi; secundum, propter difficultatem exteriorem in confitendo modo prætacto. Hæc Albertus.
Concordat Antisiodorensis, qui addit : Primo fit quædam inunctio in Baptismo, deinde specialior in Confirmatione. In cujus significationem Christus bis dedit Spiritum Sanctum; et David primo unctus est in domo patris sui, secundo in Hebron super duas tribus. Unctus est quoque ibidem tertio super Israel universum : per quod præfigurata est unctio gloriæ in futuro, qua data, perfecte dominabimur hostibus cunctis. — Si autem dictis objiciatur, quia sacramentum Eucharistiæ sufficiens est ad confirmationem, ergo istud superfluit; respondemus, quod sacramentum Eucharistiæ quibusdam est panis, quibusdam lac. Est enim lac his qui in humanis virtutibus Christum imitantur, quos non confirmat sufficienter, ex indispositione eorum. Grandibus vero est panis, qui Christum non solum in humanis, sed in divinis quoque sectantur virtutibus. Sacramentum vero Confirmationis ad hoc est, quod confirmat tam parvulos quam grandævos. Idcirco non superfluit Confirmationis sacramentum. Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto.
Footnotes
Chapter 90 of 283