Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur De effectu Confirmationis, an scilicet characterem imprimat, et gratiam largiatur.

Et nunc patet ex introductis quod imo, et quod character est sacramentum et res : quia est signum gratiæ quæ est res tantum, et est res seu signatum atque effectus exterioris unctionis seu confirmationis. Cf. p. 170 et s.

Itaque, super his scribit Albertus : Tria sacramenta characterem imprimunt, ideo reiterari non queunt, videlicet Confirmatio, Ordo, Baptismus, ut dictum est sæpe. Et si objiciatur, quod etiam in lege naturæ et lege scripta hominibus erant impugnationes ac prælia contra aciem vitiorum ac dæmonum, et tamen tunc nullum fuit sacramentum characterem imprimens, ergo nec modo; dicendum, quod antiquis temporibus nondum fuit tempus sacramenti istius, quod est sacramentum plenitudinis gratiæ, sicut jam patuit.1 Nondum etiam habuerunt ducem belli, quoniam Christus adversariarum potestatum vitiorumque expugnator, nondum fuerat missus, cujus dominationi ac exercitui per characteris impressionem conscriberentur. — Præterea si quæratur, quem ordinem habeat character Confirmationis ad characterem Ordinis ac Baptismi; dicendum, quod ad characterem Baptismi habet ordinem necessitatis, quoniam confirmari non potest nisi baptizatus, quum Baptismus sit ceterorum sacramentorum fundamentum ac janua. Ad characterem vero Ordinis ordinantiam seu habitudinem ordinariam habet congruentiæ, non necessitatis, quia non confirmatum ordinari non decet nec congruit. Nempe qui ordinatur ad dispensandum aliis sacramenta, firmus et gratia plenus debet consistere. Tamen si non confirmatus ordinetur, recipit sacramentum, quum nec effectus sacramentorum dependeat a ministris. Hæc Albertus de primo.

De alio autem, an scilicet Confirmatio gratiam conferat, quærit tria. Primum, an conferat gratiam, loquendo in generali. Secundum, an gratia illa sit gratia gratis data, an gratum faciens. Tertium, an sit distincta a gratia Baptismi. Ad primum respondet : Ut patuit supra, gratia sacramentorum realiter differt a gratia virtutum atque donorum, nec una habita habetur mox alia. Sacramentum autem Confirmationis dat gratiam contra debilitatem relictam ex fomite deprimente. Ba- Cf. dist. 1, q. 5. ptizatus ergo habens gratiam sacramentalem quæ in Baptismo confertur, adhuc est in potentia ad gratiam quæ in Confirmatione donatur. Quæ gratiæ differunt specie, sicut et sacramenta. Conveniunt tamen in hoc, quod subjectum suum faciunt Deo acceptum, et opus gratum, et expeditas reddunt virtutes ad operandum. Differunt autem, quia diversorum morborum sunt curativæ, ut supra ostensum est. Qui autem gratiam gratum facientem habet, recipiendo gratiam sacramentorum, non recipit gratificationem suæ personæ, nec operis sui, quia jam ante habuit ista; sed recipit gratiam sacramentalem differentem quantum ad morbi curationem. Hinc ad secundum dicendum, quod gratia quæ in Confirmatione præstatur, est gratum efficiens, quum detur contra peccatum, et ordinetur directe ad salutem. Gratia quoque Confirmationis differt a gratia Baptismi, et unaquæque proprios habet actus. Unde etsi conveniant genere in hoc quod est gratificare, specie tamen distinguuntur in hujusmodi actu, secundum quod unus in pluribus est Deo acceptus quam alter, et alio modo. Hæc Albertus.

Quibus concordat Thomas. Idcirco ut hæc clarius intelligantur, dicta ipsius Thomæ his annectentur quæ ad quæstionem de impressione characteris in Confirmatione respondet. Character est signum distinctivum, quo quis ab aliis distinguitur ad spirituale aliquid deputatus. Ad spirituale vero potest quis tripliciter deputari. Primo, ut in se spiritualia participet sive recipiat : quod fit in Baptismo, quoniam baptizatus potest esse particeps omnis spiritualis receptionis. Secundo, ut spiritualia in aliorum cognitionem perducat per fortem Christi confessionem : ad quod deputatur homo in Confirmatione. Propter quod tempore persecutionis aliqui eligebantur ad manendum in loco persecutionis, ad confitendum publice nomen Christi, aliis occulte credentibus, ut patet in Legenda S. Sebastiani. Tertio, ut spiritualia aliis tradat : ad quod homo per sacramentum

A Ordinis deputatur. Ideo sicut in Baptismo et Ordine, sic in Confirmatione character imprimitur. — Præterea differunt characteres isti ab invicem essentialiter. Quælibet namque potentia ex propria ratione importat ordinem ad aliquid; idcirco oportet omnem potentiam esse proportionatam actui ad quem ordinatur. Nam proprius actus non fit nisi in propria potentia , alias materia secundum Philosophum secundo de Anima. Hinc oportet distingui potentias per distinctiones actuum ad quos ordinantur, sive sint potentiæ activæ sive passivæ. Quumque character sit spiritualis potestas, et character Confirmationis ordinetur ad alios actus quam alii duo characteres, patet quod distinctus sit ab illis. — Præsupponit autem character Confirmationis characterem Baptismi. Nihil enim potest participare actionem aut proprietatem alicujus naturæ, nisi prius subsistat in illa natura. Quumque per Baptismum tanquam per spiritualem regenerationem homo acquirat subsistentiam in vita spirituali christianæ religionis, non potest non baptizatus aliquid eorum quæ ad hanc spiritualem pertinent vitam participare : ergo nec Confirmationis characterem. Et hanc rationem assignat B. Dionysius secundo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, dicens : Nihil divinitus traditum operari potest non regeneratus per Baptismum. Quod intelligendum est ita, quod sibi hoc competat ex officio : alioqui etiam multi non baptizati facti sunt martyres gloriosi, et sancte vixerunt solo desiderio baptizati.

Insuper gratia gratum faciens in Confirmatione donatur. In quolibet etenim sacramento est sanctificatio aliqua. Verum quædam sanctificatio talis communis est omnibus sacramentis, ut emundatio a peccato reliquiisque peccati. Quædam vero sanctificatio talis specialis est sacramentis characterem imprimentibus, ut deputatio ad aliquid sacrum. Utraque quoque sanctificatio gratiam gratum facientem requirit. Quod enim directe contrariatur peccato, est gratia; contraria autem contrariis alias materia traditorum

Cf. p. 84 B'. curantur. Hinc idem remedium adhiberi nequit contra peccatum et ejus reliquias seu sequelas, nisi per gratiam gratum facientem: ideo in omni sacramento gratia gratum faciens datur. Consimiliter accessus ad sacra non licet immundis, nec ab immunditia quis purgatur nisi per gratiam, nec aliter effici potest idoneus ad sacra administranda vel percipienda. Quumque Confirmatio sit legis evangelicæ sacramentum, characterem imprimens, ex duplici parte necessarium est ut gratiam gratum facientem contribuat. — Verumquæst. 1. tamen in Baptismo non datur gratia gratum faciens, distincta a gratia gratum faciente quæ inerat baptizato. Baptismus enim est sacramentum necessitatis: ideo gratia quæ confertur in eo, ordinatur in communem statum salutis, non in aliquem specialem effectum. Confirmatio autem non est necessitatis sacramentum, et gratia ejus ad specialem ordinatur effectum: hinc gratia quæ confertur in ea, additur gratiæ quæ perficit in statu vitæ communi. Præterea, sicut dictum est distinctione secunda, sacramentales gratiæ ab invicem distinguuntur secundum distinctiones actuum atque effectuum ad quos ordinantur, quemadmodum et virtutes: quamvis gratiarum illarum distinctio non ita appareat sicut virtutum distinctio, quia earum effectus et actus non sunt tam manifesti ut actus virtutum. In virtutibus autem moralibus cernimus, quod ubi est specialis difficultas, ibi et specialis est virtus. Quumque gratia Confirmationis ordinetur ad difficillimos actus, ut est Christum constanter confiteri, contra persecutores consistere; ideo differt a gratia baptismali, quæ perficit in pertinentibus ad salutem in statu communi. — Hæc Thomas in Scripto, quæ procedunt secundum ejus opinionem qua posuit gratiam sacramentalem differre a gratia virtutum et donorum; gratiam quoque sacramentalem unius sacramenti, a gratia sacramentali alterius, prout hoc infra magis patebit. Cujus opinionis oppositum multi tenent doctores, quos in hoc supra, distinctione prima, secutus sum. Unde quæ hic dicuntur, ex dictis ibidem clarius patent.2

Petrus quoque sicut supra, sic et hic consentit positioni contrariæ dictis B. Thomasæ, dicens has gratias differre non essentialiter, sed penes diversos effectus et efficientias varias, sicut essentialiter idem est radius liquefaciens et indurans, et idem calor effectus multiplices ac contrarios habens. — Idem per omnia tenet Richardus. p. 62 D'.

Argentinensis quoque tuetur hoc ipsum, atque alterius opinionis tangit motiva, dicendo: Virtutes et dona realiter diversificantur ac differunt, ergo et gratiæ diversorum sacramentorum. Præterea, sicut morbi distinguuntur, ita et medicinæ; sed gratiæ sacramentales contra diversos morbos dantur et ordinantur. Rursus, gratia Baptismi prior est tempore gratia Confirmationis: ergo non sunt realiter idem. Iterum, nisi sic, frustra confirmarentur baptizati, quia de novo nil gratiæ ex Confirmatione consequerentur. Amplius, diversificatis causis et signis, diversificantur effectus et signata. Sacramenta autem sunt signa et causæ gratiæ: ergo in diversis sacramentis diversæ gratiæ conferuntur. — Sed respondetur ad primum dicendo, quod non est simile, quoniam gratia est sicut radix ramificans in diversos virtutum donorumque habitus, et ipsa ponit animam in esse spirituali divino: ideo permanet una, sicut unius non est nisi unum esse. Ad secundum, quod eadem medicina diversimode applicata, potest diversos morbos curare. Ad tertium, quod idem secundum esse suum imperfectum, est prius se ipso secundum esse perfectum, sicut dispositio prior est habitu, a quo tamen non differt realiter: sic in eodem supposito puer prior est viro. Ad quartum, quod in sacramento Confirmationis præcedens gratia baptismalis perficitur et augetur, nisi obex ex parte confirmati ponatur. Ad quintum, quod eadem causa est plurium causa, et idem potest multa significare, nec oportet tantam esse diversitatem in causis sicut in causatis, sicut jam patuit de radio et calore.3 Dato etiam quod causæ et signa distinguantur secundum rationem atque formaliter respectu causatorum ac signatorum, non tamen oportet ut realiter diversificentur; sed et idem causatum potest plures causas habere, et idem signatum plura signa, quum ejusdem sint quatuor causæ, et Eucharistiæ signa sint plurima. Itaque, sicut eadem est gratia præveniens et gratia subsequens, sic eadem est gratia Baptismi et Confirmationis. Quemadmodum etiam eadem est caritas baptizati et confirmati, sic utriusque eadem est gratia. Etenim sicut caritas facit carum, sic gratia gratum. Hæc Argentinensis. — Opinio demum Durandi et Scoti de his, patuit supra.

Postremo Bonaventura quoque huic positioni consentiens : Confirmatio, inquit, dat gratiam gratum facientem, ut Rabanus, Hugo et Magister in littera protestantur. Sed advertendum, quod gratia gratum faciens dupliciter dicitur. Primo, quasi de non grato faciens gratum, ut in Pœnitentia et Baptismo, in quibus peccator justificatur, gratiam recipiendo de novo. Secundo, quasi jam gratum magis gratum faciendo; et talis est gratia Confirmationis, quæ gratiam ante acceptam ampliat et confirmat. Quamvis ergo baptizatus habeat gratiam gratum facientem, non tamen ad illum effectum, nec in illo statu in quo habet eam post Confirmationem. Hinc gratia Confirmationis quamvis directe dicatur esse contra pœnam, est tamen ex consequenti et contra culpam. Est autem contra pusillanimitatem et timorem humanum. Denique quidam dixerunt, quod gratia Baptismi et gratia Confirmationis essentialiter differunt, sicut virtutes et dona : quoniam in Baptismo datur gratia quæ influens in potentias facit virtutes; in Confirmatione vero præstatur gratia quæ influens in potentias facit dona; in Ordine autem gratia condonatur quæ influens in potentias facit beatitudines. Quæ positio, etsi pulchra videatur, a veritate tamen est aliena. In sacramentis namque non est connexio quemadmodum in virtutibus et in donis. Alii dicunt, quod gratiæ illæ essentialiter manent diversæ ac differentes subjecto, ita quod nec una perficiat aliam nisi per accidens, in quantum perficit eumdem hominem. Tertii dicunt, quod quantum ad fundamentum habitumve substratum, una realiter sit gratia gratum faciens, sed secundum diversa sacramenta varios sortitur effectus, et propter diversitatem effectuum diversæ gratiæ appellantur. Hæc Bonaventura.

Ex quibus satisfieri potest dictis Sanctorum qui dicunt in sacramentis diversas gratias condonari. Frequenter enim gratia sumitur pro quocumque dono seu munere, gratuito aut supernaturali, habituali seu actuali, secundum quod dicimus, quod compunctio seu lacrimarum copia est gratia magna. Itaque ponere tantam pluralitatem gratiæ gratum facientis, sive tot gratias gratum facientes simul in eodem subjecto sine necessitate, non videtur conveniens, quum aliter omnia illa rationaliter possint salvari. Unde et Antisiodorensis in Summa sua huic concordat sententiæ, imo in tantum affirmat gratiam Baptismi esse eamdem re cum gratia Confirmationis, quod et utriusque sacramenti characterem asserit esse numero unum in eodem subjecto : quod tamen præinductis non consonat nec tenetur.

Footnotes

  1. Cf. p. 184 in fine. ↩

  2. quæst. 5. ↩

  3. Cf. p. 194 A'. ↩

Chapter 91 of 283