Quæstio 2
Secundo quæritur, Utrum chrisma sanctificatum sit Confirmationis materia.
In hac quæstione unum supponitur, quod scilicet sacramentum Confirmationis habet materiam. Et virtualiter duo quæruntur : primum, an materia ejus sit chrisma; secundum, an oporteat illud esse sanctificatum.
Videtur quod non habeat materiam. Christus namque confirmavit Apostolos, quando post resurrectionem insufflavit in eos et dixit, Accipite Spiritum Sanctum;1 nec usus est ibi chrismate. Apostoli quoque confirmabant manus imponendo, non chrisma applicando, juxta illud Actuum:2 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. — Item nec chrisma nec oleum olivarum sunt apud omnes, nec ad Baptismum necessaria est aqua consecrata, ergo nec ad Confirmationem hujusmodi chrisma.
Ad hæc Thomas respondet: Materia sacramenti dicitur res illa visibilis sub cujus tegumento divina virtus secretius operatur salutem. Idcirco ad hoc necessaria est sacramenti materia, ut ad effectum ad quem virtus humana nullatenus attingit nec operando nec cooperando, divina virtus in re visibili operans perducat. Hinc in Pœnitentia et Matrimonio, quorum effectus aliquo modo dependent ex operatione humana, puta dolore contritionis de peccato, et consensu in copulam conjugalem, non requiritur talis materia. Quumque effectus Confirmationis, qui est plenitudo Spiritus Sancti, seu gratia ejus ad robur, sit penitus ab extrinseco, non per aliquam operationem humanam, certum est quod in sacramento Confirmationis requiratur materia. Porro plenitudo Spiritus Sancti non erat danda ante Christi resurrectionem et ascensionem, juxta illud Joannis: Spiritus nondum erat datus, quia nondum erat Jesus glorificatus.3 Ideo secundum unam opinionem, ea quæ ad Confirmationis pertinent sacramentum, non fuerunt ante Christi ascensionem instituenda. Sed aliquo modo præfiguratum fuit hoc sacramentum in impositione manuum Christi super parvulos, quamvis illa impositio manuum magis possit referri ad impositionem manuum super catechumenos. Nec refert an Dominus per se ipsum instituit istud, an Apostoli ex ejus præcepto. Secundum aliam opinionem, Christus personaliter materiam sacramenti hujus instituit, sicut et adventum Spiritus Sancti promisit Apostolis; tamen commisit denuntiandum quando usus sacramenti hujus competebat, videlicet post plenam Spiritus Sancti missionem. — Denique Apostoli non confirmabant sine materia, nisi forte quando (præter legem communem) visibilibus signis Spiritus Sanctus descendit super eos quibus Apostoli manum imposuerunt. Tunc namque visibilis apparitio illa supplevit locum corporei elementi. Quod vero aliquando materia uterentur, patet per divinum Dionysium quarto capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ dicentem: Est quædam divinissima operatio, quam duces nostri, id est Apostoli, chrismatis hostiam vocant, per hostiam communiter intelligens omnem ritum sacramenti. — Hoc quoque sciendum, quod sicut sacramentum Baptismi incepit in Christi baptismo, sic sacramentum Confirmationis in adventu Spiritus Sancti super Apostolos. Quumque principia rerum debeant esse notissima, ideo utrobique Spiritus Sanctus evidenter apparuit, in baptismo in forma columbæ, in confirmatione Apostolorum in igneis linguis: ideo non oportuit ibi esse materiam aliam in qua Spiritus Sanctus secretius operaretur.
Sequitur responsio ad secundum: Insuper sacramentum hoc, sumpsit initium in adventu Spiritus Sancti in discipulos, qui quamvis jam ante habuerunt Spiritum Sanctum in munere gratiæ ad exercendum pertinentia ad particulares eorum personas, tamen in die Pentecostes acceperunt Spiritum Sanctum in munere gratiæ quo perficiebantur ad promulgationem fidei Christi ad aliorum salutem. Hinc apparuit Spiritus Sanctus super eos in igneis linguis, loco quarum nil aptius esse potuit pro materia Confirmationis quam chrisma, id est oleum balsamatum: quoniam oleum lucet, et nutrimentum est ignis; linguæ vero balsamum competit per significationem, quoniam sicut balsamum est dulcis odoris, ita per linguæ confessionem ac prædicationem odor bonus notitiæ Dei ubique diffusus est. Itaque, sicut visibilis apparitio Spiritus Sancti fuit in igne figuram linguæ habente, ita materia
Confirmationis est oleum balsamatum, ut oleum pertineat ad conscientiæ puritatem, quam oportet nitidam esse, et balsamum ad bonæ famæ fragrantiam, qua oportet ornari fidei confessores. Oleum autem et balsamum possunt ubique haberi per deportationem aut germinationem. Proprietates quoque olei in oleo olivæ perfectius reperiuntur, et ipsa oliva jugi suo virore aliquid confert ad significationem mysterii. Significatur item unctione hac Confirmationis, spiritualis unctio hominis Christi, qua tanquam summus sacerdos et rex perpetuus unctus est a Patre oleo lætitiæ præ consortibus suis.4 Unde et a chrismate dicitur Christus, quasi chrismate unctus, et a Christo christianus : propter quod etiam B. Dionysius per chrisma Christum significari fatetur.
De Eccl. hier. c. IV.
Consequenter respondet ad tertium : Materia sacramenti est quasi instrumentum sanctificationis, imo materia sacramenti est instrumentum principalis agentis atque ministri. Quodlibet autem sacramentum determinat sibi principale agens, quantum ad necessitatem sacramenti, quia efficaciam nullam habet nisi ex auctoritate Dei et merito Christi; sed non quodlibet sacramentum determinat sibi ministrum, quantum ad necessitatem sacramenti, sed quandoque solum quantum ad solennitatem, sicut Baptismus. Ideo ut materia sacramenti correspondeat tam principali agenti quam ministro, illa sacramenta quæ sibi ministrum determinant, sanctificatam materiam exigunt, quatenus dispensatio sacramenti ostendatur a ministris Ecclesiæ descendere. Sacramentum autem quod non determinat sibi ministrum nisi quantum ad solennitatem, non habet sanctificatam materiam nisi quantum ad solennitatem, in cujus materia chrisma etiam effunditur in crucis figura. Quumque sacramentum Confirmationis determinet sibi ministrum, videlicet præsulem, idcirco materiam requirit sanctificatam a suo ministro episcopo.
Sed objici potest, quia (secundum Augustinum) accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Si ergo oportet materia Confirmationis sanctificari prius aliquibus verbis, tunc ipsum chrisma per se esset quoddam sacramentum, et non materia, seu pars sacramenti istius. — Rursus, sanctificatio non est iteranda circa idem; sed per formam sacramenti sanctificatur materia, ut patet in Baptismo, cujus materia est aqua verbo vitæ sanctificata, quod verbum supra, distinctione tertia, dicit Magister esse formam Baptismi : ergo ante prolationem formæ sacramentalis, non debet aliqua sanctificatio circa Confirmationis materiam adhiberi.
Cf. p. 95 B.
Et respondendum ad primum, quod aliqui dicunt ipsum chrisma esse sacramentum Confirmationis : quod falsum apparet esse ex hoc quod usus chrismatis in pluribus est quam sacramentum Confirmationis, quia et baptizatus chrismate in fronte linitur; pontifex quoque in capite inungitur chrismate. Hinc sacramentum Confirmationis non est chrisma, sed linitio chrismatis sub forma præscripta verborum. Illa vero vocalis benedictio chrismatis non est forma sacramenti, sed magis quædam benedictio sacramentalis, sicut benedictio aquæ sive altaris. — Ad secundum, quod sicut instrumentum instrumentalem virtutem requirit dupliciter : primo, dum formam accipit instrumenti; secundo, dum movetur a principali agente; sic sacramenti materia sanctificatione indiget duplici : una, qua fit propria materia sacramenti; alia, quando applicatur ad effectum, quæ per formam fit sacramenti. Idcirco non fit injuria sanctificationi sacramenti, si duplex sanctificatio in talibus adhibetur. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quæstione septuagesima secunda : Christus, inquit, ex potestate excellentiæ quam habet in sacramentis, contulit Apostolis rem hujus sacramenti, id est plenitudinem gratiæ Spiritus Sancti ad robur, sine sacramento, in die Pentecostes. Aliquid tamen conforme tunc ibi apparuit, scilicet ignis et art. 2.
Cf. p. 187 B'. linguæ, sicut expositum est. — Hoc quoart. 3. que sciendum, quod illa sacramenta quibus Christus personaliter usus est, ut Ba- ptismus et Eucharistia, non requirunt de necessitate materiam sanctificatam :5 imo pro tali prævia sanctificatione sufficit illo- rum materiis quod Christus usus est eis, sicut suo sanctissimi corporis tactu con- tulit aquis vim regenerativam. Visibilibus autem unctionibus Christus non est usus, ne derogaretur suæ invisibili unctioni : id- circo tam chrisma quam oleum sanctum ac oleum infirmorum prius benedicuntur, antequam ad usum sacramentorum adhi- beantur. — Hæc in Summa, quibus aliorum scripta communiter consonant.
Verumtamen verbo huic Thomæ, dicen- tis quod Christus non est usus visibilibus unctionibus, etc., objicit frater Durandus, quod in Evangelio scriptum sit, quod Ma- ria unxit pedes Jesu ;6 et rursus, quod effu- dit oleum super caput ipsius.7 Verum istæ objectiones inutiles sunt, quum sanctus Doctor de unctionibus visibilibus sacra- mentalibus id loquatur. — De institutione quoque hujus sacramenti dictum est supra.8
Bonaventura autem hic scribit, quod nec a Christo, nec a sanctis Apostolis, sed ab eorum successoribus, Ecclesiarum rectoribus, sanctis episcopis, dictante ac inspirante Spiritu Sancto, institutum est sacramentum hoc, sic quod Apostoli nec formam neque materiam hujus sacramenti dispensaverunt :9 quod præinductis supra, de institutione sacramentorum evangelicæ legis, non satis concordare videtur.
Denique, sicut tangit Albertus, possent hic multa quæri de sacramento Confirmationis, prout supra quæsita sunt de sacramento Baptismatis, videlicet, an oportet ministrum hujus sacramenti esse virtuosum, et vere catholicum, et rectam intentionem habentem, etc. ; ad quæ ex præhabitis de Baptismo patet responsio.10 — In prædictis etiam sententialiter continentur quæ Bonaventura in Breviloquio de hoc asserit sacramento ; conformiter ea quæ
A Thomas scribit de eo in Summa contra gentiles, libro quarto.
Præterea de institutione sacramenti hujus rationabiliter scribit Scotus, et conformiter ad prædicta : Si objiciatur, inquiens, quod Christus non instituit hoc sacramentum ; dicendum, quod Christus non alligavit suam potentiam sacramentis. Ideo tam in terris quam in cœlis post ascensionem exsistens, potuit confirmare Apostolos sine tali materia talique forma. Cum Apostolis quoque in primitiva Ecclesia potuit dispensare, maxime quia in Confirmatione quam conferebant, erant aliqua sensibilia signa, ut descensus Spiritus Sancti super confirmatos, et donum linguarum. Cessantibus autem miraculis talibus, ministri debuerunt præfatas materiam et formam Confirmationis servare. Supponitur enim eas institutas esse a Deo, quamvis tempus et modus hujus institutionis in Scriptura non legatur ; forsitan quia historiographi Scripturam sive historiam usque ad illud tempus non perduxerunt : non enim perduxerunt ultra tempus Apostolorum. Toto autem tempore Apostolorum forsitan mansit donum linguarum in sacramento Confirmationis. Nec est improbabile, multa esse tradita authentice a Christo per Apostolos quæ in Scriptura non legimus, ut loquitur Damascenus libro quarto, capitulo quarto, loquens de adoratione imaginum. Hæc Scotus.
Postremo præhabitis consonat Argentinensis, et addit, quod habens plenam opportunitatem suscipiendi hoc sacramentum, nec illud suscipiens ante mortem, peccat mortaliter, quoniam despicit sacramentum, quum in Decreto, de Consecratione, dicatur : Omnes fideles per impositionem manus episcoporum, post Baptismum suscipere debent Spiritum Sanctum, ut pleni Christiani inveniantur.
Durandus demum testatur : Sacramentum Confirmationis in casu necessarium est, quando videlicet imminet persecutor coram quo fides est confitenda, habeturque copia. Nempe in tali casu effectus sacramenti hujus necessarius est, ergo et causa ipsius, scilicet Confirmatio. Unde qui in tali casu renueret Confirmationem accipere, peccaret mortaliter. Propter quod dicit Melchiades Papa : Quamvis continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt Confirmationis auxilia.
Footnotes
Chapter 89 of 283