Skip to the text

Quæstio 5

QUINTO quæritur De ministris Confirmationis, an a solis detur episcopis.

Videtur quod non, quoniam dignissimum sacramentum Eucharistiæ datur a simplici sacerdote, ergo plus istud quod illo inferius est. — Item, laicus potest in necessitatis articulo baptizare, ergo et simplex sacerdos confirmare, quum dignitas pontificalis minus excedat sacerdotalem, quam sacerdotalis statum vulgarem seu laicalem.

Ad hoc Antisiodorensis respondet quarto libro suæ Summæ: Dicunt quidam, quod solis episcopis licitum est confirmare, quoniam sacramentum Confirmationis est perfectivum et gratiæ consummativum. Consummatio autem a solo est Christo; initium vero boni potest a nobis esse, dum facimus quod in nobis est. Episcopi autem successores sunt Apostolorum, qui erant vicarii Christi, juxta illud Apostoli:1 Pro Christo legatione fungimur. Sed ista solutio nulla videtur, quoniam sicut Dominus præcepit sibi dari decimas, sic et primitias, ad innuendum quod sicut consummatio et perfectio boni ab ipso est, sic et initium boni. Ideo respondetur, quod quædam sacramenta sunt magna quantum ad prærogativam effectus ac dignitatem, ut Ordo et Confirmatio, quæ a solis dantur episcopis. Episcoporum namque est confirmare, ordinare, benedicere et consecrare, tanquam majorum. Unde et in primitiva Ecclesia, per manuum impositionem confirmabant baptizatos. In Confirmatione autem fit consecratio et consummatio baptizatorum ad arduissimos actus, per quos in arce ac acie constituuntur contra adversarios suæ salutis ac fidei. Hæc Antisiodorensis.

Porro de hoc Thomas scribens diffusius: In omnibus (ait) artibus atque potentiis ordinatis ac habitibus, ultima perfectio reservatur inducenda per supremam artem aut potestatem in genere illo. Quumque episcopi in ecclesiastica hierarchia teneant locum supremum, id quod ultimum est in actionibus hierarchicis eis exstitit reservandum. Et quoniam perficere alios ad hoc quod sint supra statum aliorum communem, sit in actionibus hierarchicis summum, sacramenta Confirmationis et Ordinis, quibus hoc fit, solis reservantur episcopis dispensanda. Nec valet objectio de Eucharistia, quæ quamvis sit perfectiava et sacramentum supremum, tamen id quod in ipsa est sacramentum et res, habet in se, non in suscipiente: ideo per susceptionem Eucharistiæ non acquirit homo perfectionem ultra statum communem, quum non imprimatur in ea character, sed perficit unumquemque in statu suo. In Confirmatione vero et Ordine, id quod est sacramentum et res, est aliquid in suscipiente acquisitum et ei impressum: ideo promovent suscipientem ultra communem statum fidelium. Denique episcopi auctoritatem et excellentiam habent super simplices sacerdotes quantum ad mysticum corpus Christi. Hinc circa fideles multa conveniunt solis episcopis, ut promovere, consecrare, velare, ordinare et confirmare, ut infra dicetur.

Sed quæri potest, utrum ex commissione domini Papæ simplex sacerdos valeat confirmare. Respondendum, quod de hoc multiplex exsistit opinio. Nam aliqui dicunt quod non. Et quod in littera dicitur de Gregorio, exponunt quod illi presbyteri ex mandato Papæ non conferebant sacramentum Confirmationis, sed aliquid sacramentale, sacramento Confirmationis consimile, sicut alicui porrigitur panis consecratus loco Eucharistiæ.2 Sed non videtur quod simulationem talem induxerit S. Gregorius in dispensatione sacramentorum, aut sustinuerit: quoniam dispensatio sacramentorum ad doctrinæ pertinet veritatem, quæ non est propter scandalum dimittenda. Hinc alii dicunt tantam esse Papæ auctoritatem quod ejus mandato quilibet potest conferre quod habet, ut confirmatus confirmationem, diaconus diaconatum, sacerdos sacerdotium; non autem quod non habet, ut diaconus ordinem sacerdotalem. Verum hæc opinio est nimis ampla, ideo media via secundum alios est tenenda. — Unde sciendum, quod quum episcopatus non addat aliquid super sacerdotium per relationem ad corpus Christi verum, sed solum per comparationem ad corpus Christi mysticum, Papa per hoc quod est summus episcoporum, non dicitur habere plenitudinem potestatis per comparationem ad corpus Christi verum, sed ad mysticum ejus corpus. Quumque gratia sacramentalis descendat a capite Christo in mysticum ejus corpus, omnis operatio in mysticum corpus sacramentalis per quam gratia datur, dependet ab operatione sacramentali super corpus Christi verum: ideo solus sacerdos potest absolvere in foro pœnitentiali, et ex officio baptizare. Ideo promovere ad illas perfectiones quæ non respiciunt corpus Domini verum, sed solum mysticum corpus, potest a Papa committi sacerdoti, qui habet actum summum super corpus Domini verum, non autem diacono, neque alicui inferiori. Nec potest simplici sacerdoti committere promovere ad perfectionem quæ aliquo modo respicit corpus Domini verum. Ideo simplex sacerdos, ex commissione Papæ non potest conferre sacerdotii ordinem: quoniam ordines sacri habent potestatem super corpus Christi verum, aut super ejus materiam. Potest autem Papa concedere simplici sacerdoti quod conferat ordines minores, quia hi nullam habent potestatem super verum Christi corpus nec super ejus materiam, nec etiam super corpus mysticum habent actum per quem gratia conferatur; sed habent ex officio quosdam secundarios ac præparatorios actus. Similiter potest concedere sacerdoti alicui quod confirmet, quoniam Confirmatio perficit eum in actu mystici corporis, nec aliquam habet relationem ad corpus Domini verum, quod scilicet sumpsit ex Virgine. — Hæc Thomas in Scripto. Eadem scribit in tertia parte, quæstione septuagesima secunda. Idem Petrus et Richardus.

Albertus vero tenet, quod sacerdos simplex non præsul, nequaquam valeat confirmare, ob causas præhabitas. Et quod objicitur de S. Gregorio, quod concessit hoc, respondet, quod nunquam permisit ut esset Confirmatio quæ collata fuit a simplici sacerdote, sed propter quorumdam scandalum, abusum et ignorantiam non correxit. Vel dicendum, quod erat benedictio quædam confirmandis collata, sicut panis benedictus datur quibusdam Eucharistiæ loco. Et hoc ad tempus permisit Gregorius. Pertinet vero ad episcopum confirmare, non solum ex ordine, nec tantum ex jurisdictione, sed pariter ex utroque, quia annexum est episcopali officio, quemadmodum consecratio ecclesiarum, ordinatio clericorum, velatio virginum. — Hæc Albertus. Cujus opinioni consentiunt pauci; estque præinducta responsio Thomæ verior atque communior. Tamen ut ait Richardus, ordinaria potestate ad solos spectat episcopos confirmare. Argentinensis etiam positionem illam sequitur, scilicet S. Thomæ.

At vero Scotus circa hæc scribit prolixe, inducendo materiam quæ infra magis locum habebit, videlicet an tempore Apostolorum fuit distinctio inter episcopos et sacerdotes, et arguit satis idonee pro utraque parte, ac magis consentire videtur in hoc quod non, et ita tunc cunctis presbyteris licuisset confirmare. — Verum infra patebit, quod a tempore Apostolorum, et ex institutione divina seu immediata Christi ordinatione, fuit a principio Ecclesiæ inter episcopos et simplices sacerdotes distinctio quantum ad rem et potestatem, quamvis in nomine communicabant. Si autem verba S. Gregorii rite pensentur, constat quod presbyteris ad tempus concessit licentiam confirmandi veraciter. Sic quippe Januario scribit episcopo: Pervenit ad nos, quosdam ex tuis scandalizatos fuisse, eo quod presbyteros ungere chrismate eos qui baptizati sunt, prohibuimus. Sed si omnino de hac re aliqui contristentur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus. Quod si Gregorius istud simulatorie admisisset, peccasset mortaliter, veritatem doctrinæ dimittendo, et subditos graviter decipiendo, ita quod se confirmatos putassent, quum confirmati non essent.

Postremo Bonaventura: Hoc (inquit) sacramentum nec potest nec debet nisi per episcopos dispensari. Et si alii id præsumunt, nil faciunt, quia auctoritas Ecclesiæ fuit a capite derivata ad membra secundum ordinem Ecclesiæ primum. Hinc sicut soli Apostoli poterant confirmare in primitiva Ecclesia, sic postmodum soli eorum successores episcopi. Et ipsis solis traditum et commissum est istud officium, quoniam ipsi sunt in tota Ecclesia principales prælati. Prælati autem est duplex officium: unum, inferiores in gradu statuere, atque in ordine collocare; secundum, pro grege murum se ponere, ac ipsum defendere. Idcirco ipsorum dumtaxat est confirmare et ordinare, id est ordines dare. Et rursus, quia in ipsis est ecclesiasticæ auctoritatis plenitudo, idcirco ipsorum est dispensare Confirmationis ac Ordinis sacramenta, in quibus gratiæ plenitudo confertur. Iterum, quia ipsorum est curam habere de omnibus, placuit Spiritui Sancto ut subditi aliqua recipiant sacramenta immediate ab ipsis. — Hæc Bonaventura. In quibus videtur sentire sicut paulo ante. Verumtamen hæc expressit ad hunc sensum, quod solis episcopis ordinario jure ista conveniunt. Quod constat ex eo quod circa litteram scribit: Quamvis sacerdos non valeat auctoritate propria confirmare, tamen pro necessaria causa summus Pontifex potest hoc ei committere, sicque pontificalis auctoritas necessario ad hujus sacramenti administrationem concurrit.3

Restant adhuc aliquæ quæstiones minores sine argumentis breviter expediendæ, ut vitetur prolixitas.

QUÆSTIUN-CULA 1.

Prima est, an Christus debuit sacramentum Confirmationis accipere.

Ad quod Thomas: Suscipere (inquit) Baptismum, est in præcepto; ideo Christus voluit baptizari, ut formam obedientiæ daret. Propter quod dixit B. Joanni:4 Sic decet nos implere omnem justitiam. Justitia namque consistit in obedientia legis, ut quinto dicitur Ethicorum. Confirmatio autem non est sacramentum necessitatis, sed utilitatis consequendæ causa accipitur. Quumque Christus a sacramentis nihil acceperit, non debuit sacramentum Confirmationis accipere, sicut nec Ordinis, quia potestas excellentiæ in sacramentis, et plenitudo Spiritus Sancti ab incarnationis exordio fuit in ipso.

Secundo quæritur, an mulieribus et pueris conveniat sacramentum Confirmationis accipere. Dicendum, quod perfectiones quæ in Confirmatione et Ordinis sacramento conferuntur, in hoc distinguuntur, quod perfectio Ordinis est ad aliquid dispensandum; Confirmationis autem perfectio est ad fortiter standum in se per gratiam specialem in adversis. Ad hoc autem quod dispensatio alicujus rei detur seu committatur alicui, requiritur idoneitas aliqua præexsistens in eo cui fit illa commissio, ad vitandum periculum seu peccatum quod imminet ex dispensatione indigna: ideo perfectio Ordinis non committitur pueris. Verum perfectio qua quis in se ipso perficitur, non præexigit aliquam perfectionem, sed ipsa fit homo idoneus seu perfectus, nec ex hoc periculum imminet. Hinc Confirmatio potest pueris tradi, et congrue traditur, quoniam ætas infantilis caret fictione qua impeditur sacramenti effectus. Ideo quamvis non competat ei tunc pugnare et confiteri, plene tamen effectum suscipit sacramenti, per quem tempore opportuno erit ad confitendum atque pugnandum idoneus, nisi interim collatam gratiam perdat peccando. Nec ab hoc sacramento excludendæ sunt puellæ et mulieres, quum innumerabiles personæ sexus feminei in spirituali pugna triumphaverint gloriose.

Tertio quæritur, an universis adultæ ætatis, etiam mutis et morientibus, Confirmatio sit præstanda. Dicendum, quod perfectio in Confirmatione collata, non præexigit aliam perfectionem, sed per eam homo in propria persona perficitur, ut sit ad spiritualem pugnam idoneus. Quumque unicuique adulto expediat fortitudinem hanc habere, nullus ipsorum dummo-

QUÆSTIUN-CULA 2.

QUÆSTIUN-CULA 3. do baptizatus sit, a Confirmatione debet excludi. Nam et muti possunt nutibus confiteri, atque propositum confitendi habere. Morientes quoque quamvis abstrahantur a pugna, tamen ad præmii pergunt locum, in quo secundum mensuram gratiæ datur mensura gloriæ, et in ipsis extremis impugnantur confortationeque indigent. — Hæc Thomas in Scripto.

Hinc demum in tertia parte, quæstione septuagesima secunda :5 Per sacramentum (ait) Confirmationis promovetur homo spiritualiter in ætatem perfectam : quæ promotio seu profectus competit universis. Unde et morientibus exhibendum est, ut in resurrectione perfecti appareant. Hinc asserit Hugo : Omnino periculosum est, si ab hac vita sine Confirmatione migrare contigerit : non quoniam damnaretur ita emigrans, nisi forsan propter contemptum, sed quoniam perfectionis detrimentum pateretur. Ideo pueri confirmati decedentes, majorem gloriam consequuntur, sicut et hic majorem gratiam sunt sortiti. Nec obstat quod ait Melchiades Papa : Continuo transituris sufficiunt regenerationis beneficia. Verum est enim quod sufficiunt ad salutem, nec propter periculum pugnæ eis necessaria sunt Confirmationis auxilia post egressum. Hæc in Summa. — In quibus Albertus, Bonaventura, Petrus, Richardus, aliique communiter consonant.

Quarto quæritur de ritu Confirmationis, an scilicet sit sumenda a jejunis, confessione præmissa, et aliquo confirmandum tenente.6

Ad hoc Bonaventura respondet : Hoc sacramentum tantum a jejunis et solis adhuc jejunis tradi debet ; nec obstat quod datur ad robur, cui cibus non obstat. In hoc namque sacramento datur gratia roborans, et affinitas quædam contrahitur. Ideo Patres antiqui statuerunt tria hæc observari : primum, ut jejuno stomacho detur, pro ampliori gratia obtinenda; secundum, ut confirmandus in signum propriæ imbecillitatis, præsertim spiritualis, ab aliquo teneatur; tertium, ut sit consimilis sexus, propter periculum affinitatis. (Hoc autem est secundum quamdam congruentiam, non necessitatem.) Ne etiam obex ponatur sacramenti gratiæ, confessio habet præmitti. Hæc Bonaventura.

Hic Thomas : Confirmandus, inquit, tenetur ab alio, ad insinuandum quod non præsumit se habere robur standi spiritualiter a se ipso, imo nec habet hoc. Spiritualis autem fortitudo est per Christum, in quo non est masculus neque femina, ut inquit Apostolus. Idcirco non differt utrum vir mulierem, vel mulier virum teneat, quamvis quidam dicant contrarium, quod scilicet mulier virum tenere non potest.7 — Hæc Thomas. Cujus hoc ultimum verbum videtur contra id quod ait Bonaventura, requiri sexum consimilem ad tenendum. — Cur autem debeat dari in fronte, præhabitum est.8

Quinto quæritur, an sacramentum Confirmationis valeat iterari.9 Ad quod doctores respondent quod non, quia characterem imprimit. Cur autem tria sacramenta hæc, Baptismus, Confirmatio, Ordo, quæ characterem imprimunt, non iterentur, frequenter expositum est.10 Ligatur autem frons confirmati, propter reverentiam sacramenti, aut ne ipsa linitio aut chrisma superlinitum contrahat sordes, quum sit patens et nuda pars ipsa frons. Per frontem quoque significatur fortitudo, quum apud Ezechielem Dominus dicat : Ecce dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum.11 Atque ut asserit Hugo, confirmatus post suam confirmationem per septem dies debet manere in disciplina custodiendi chrisma, ne caput lavet, propter septem dona Spiritus Sancti : quemadmodum Ecclesia celebrat septem diebus adventum Spiritus Sancti in Christi discipulos. — Datur demum Confirmatio contra infirmitatem ut est per originale peccatum, et infirmitas ut sic contracta non redit, quamvis redeat interdum ut aucta aut renovata. Hæc Thomas.

Amplius, Richardus hic sciscitatur, utrum episcopi degradati possint confirmare.12 De qua quæstione duas narrat opiniones, et onem requirit majorem, et concordi canonistarum responsioni in tali materia magis videretur consentiendum.

Scotus præterea sciscitatur, quæ sit pœna iterantium hoc sacramentum.13 Respondet: Dicunt canonistæ, etc., sicut supra dictum est de pœna iterantis Baptismum.14 Quod probant a simili per illud capitulum de Consecratione, distinctione 4, Qui bis. Sed aliter dico, videlicet quod universaliter nulla pœna canonica non inflicta a Papa condente jus, incurritur ipso jure. Nec propter argumenta exponentium canones, sive a simili, sive a contrario, est aliquis tali pœna adstrictus, quia possunt exponere jus conditum, non autem per suas expositiones condere novum. Unde Innocentius qui exstitit Papa, quum fecisset magnum opus, jus canonicum exponendo, requisitus quale robur vellet habere hoc opus, respondit, quod non vellet ipsum esse authenticum, sed tantummodo magistrale. Quum ergo non inveniatur in jure canonico expresse pœna irregularitatis inflicta pro iteratione Confirmationis, sequitur quod non incurritur ex hoc, præsertim quum constitutiones pœnales sint restringendæ, non ampliandæ. Et si voluisset legislator pœnam talem infligere pro iteratione Confirmationis sicut Baptismi, potuisset hic expressisse sicut ibi. Confirmatur quoque per capitulum illud, de Consecratione, distinctione 5, Dictum est, ubi nulla pœna hujusmodi infligitur episcopo D Confirmationem iteranti; neque suscipienti, nisi quod soli Deo sub habitu regulari vel clericali ipsum in religione Deo famulari decretum est: quod non innuit pœnam irregularitatis, sed magis oppositum, puta exercitium officii clericalis. Etenim in exsecutione ordinum, præsertim in consecratione Eucharistiæ, clericus Deo suo religiose famulatur. — Hæc Scotus. Quæ recitative magis quam assertorie tango, quoniam plena horum responsio inquisitionem requirit majorem, et concordi canonistarum responsioni in tali materia magis videretur consentiendum.

Circa materiam istam sacramenti Confirmationis scribit Guillelmus in suo Sacramentali, tractatu de Confirmatione: Tempore belli, ecclesiæ consueverunt incastellari, superædificatisque turribus aut propugnaculis infortiari. Quod si bellum corporale, pro temporalibus rebus tuendis nos ad hoc inducit, quanto magis bellum spirituale incomparabiliter periculosius, spirituales ecclesias incastellari compellet, et templa spiritualia muniri ac exaltari in arces? Nempe non aliud est rite baptizatus nisi templum Dei. Confirmatus vero non est aliud nisi templum exaltatum in arcem, et murus cui superædificata sunt propugnacula, juxta illud in Canticis:15 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea. Incastellatio ista sanctitati non detrahit, sed auget ac roborat eam. Porro si quæras, quæ sit exaltatio ista in arcem; respondemus, quod sit magnificentia altitudoque cordis, quibus opprobria et inimicitias christiani nominis ac professionis quasi ex alto despiciens confirmatus, sanctis indignationibus ac adspirationibus prosternit ac obruit ea. Denique sacramentum Confirmationis propter bellicæ strenuitatis audaciam signatur in fronte. Prima namque et maxima pericula pugnantibus imminent in fronte. Quemadmodum autem in Exodo legitur, quod facies Moysis videbatur cornuta ex consortio Dei;16 sic virtute Confirmationis cornua inseruntur interiori fronti confirmati, quibus irrumpat ac ventilet inimicitias atque opprobria christianæ professionis. Hæc itaque differentia est inter solum baptizatos et postea confirmatos, quæ est inter animalia cornuta et non cornuta. Confirmandi namque veniunt ad manum pontificis, ut confirmentur et consignentur tanquam inermes et nondum cornuti; atque de manibus ejus recedunt confirmati instar unicornium jam cornuti. Rursus, quemadmodum tenera ac puerilia membra contra se ipsos : quod utique faciunt, si ad opera dura ac gravia non mittuntur, nisi prius fortificentur, solidioraque fiant; sic baptizati tanquam modo geniti, non mittuntur ad spiritualia fortia bella, nisi in Confirmatione induantur virtute ex alto, sicut in die Pentecostes factum est Christi discipulis.17 Frustra autem confirmari quærunt hoc sacramento, qui debilitates suas amant nec dimittere volunt : quæ debilitates sunt ægritudines et vulnera vitiorum, et vincula ac onera eorumdem. Ideo accessuri ad hoc sacramentum, monendi sunt omnia ista relinquere. Admonendi sunt quoque ne adversarios suæ salutis (contra quos cupiunt confirmari) roborent membra sua exhibeant arma iniquitatis peccato.18 Insuper erubescant signum strenuitatis et fortitudinis eminentia frontis deferre, et in certaminibus ignaviter agere, et in bello tentationis sub hostium pedibus cadere, viliterque desideriis carnis succumbere. Attendant se esse signiferos Regis cœlorum, et in ejus adspectu confligere : ideo jugiter sperent in eo, invocent eum, ac omni hora roborentur in ipso, nil de suis viribus præsumentes, et Regis æterni auxilio jugiter inhærentes, ejus zelo accensi, ejus adsistentia animati, in omni labore ac conflictu patientes et indefessi. Hæc Guillelmus.

Footnotes

  1. II Cor. v, 20. ↩

  2. Cf. p. 181 in fine. ↩

  3. p. 197 D. ↩

  4. Matth. 11, 15. ↩

  5. art. 8. ↩

  6. QUÆSTIUN-CULA 4. ↩

  7. Galat. III, 28. ↩

  8. p. 190 D. ↩

  9. QUÆSTIUN-CULA 5. ↩

  10. Cf. p. 160 C' et s. ↩

  11. Ezech. III, 8. ↩

  12. QUÆSTIUN-CULA 6. ↩

  13. QUÆSTIUN- CULA 7. ↩

  14. Cf. p. 171 D. ↩

  15. Cant. VIII, 9. ↩

  16. Exod. XXXIV, 29. ↩

  17. Luc. xxiv, 49. ↩

  18. Rom. vi, 13. ↩

Chapter 92 of 283