Quæstio 1
Hic quæritur primo, An in isto sacramento accidentia per se exsistant, hoc est sine subjecto.
Et videtur quod non. Primo probatur omnium auctoritate philosophorum, qui concorditer reputaverunt hoc impossibile esse. — Secundo, quia hoc implicat, et absolute impossibile est, sicut impossibile est hominem esse et non esse rationalis naturæ. De ratione etenim accidentis est inhærere, et inde nomen sortitur: nam dicitur accidens quasi ad aliud cadens, utpote se in se fulciri non valens, nec sustentare se ipsum. — Tertio, contradictionem includit aliquid esse et non esse. Quum ergo (juxta Philosophum) accidentis esse sit inesse, constat quod quam impossibile sit ipsum esse et non esse simul, tam impossibile est ipsum esse et non inesse, seu subjecto non inhærere. — Quarto, per multa experimenta videtur ostendi, quod in hostia consecrata maneat substantia panis, atque in vino consecrato substantia vini. Ridiculum namque esset apud philosophos dicere, quod accidentia inebrient, satient, et quod substantia generetur ex accidentibus; et tamen hæc fieri ex hostiis consecratis et vino consecrato, experientia multiplex probat, quum et vermes generentur ex hujusmodi putrefactis. Et quod nutritur, ex nutrimento sustentatur, quod et convertitur in nutritum.
In oppositum est auctoritas totius Ecclesiæ ac fidei christianæ, quæ ab exordio frequentavit istud mysterium, quod et Deus omnipotens per innumerabilia confirmavit miracula, tantoque plenius, quanto hoc sacramentum incomprehensibilius exstat.
Ad hæc respondet Albertus: Quæstio ista gravissima est, ad quam dicimus quod accidentia in sacramento manent sine subjecto. Non enim afficiunt neque denominant corpus Christi, nec sanguinem ejus, neque substantiam panis et vini, quæ (sicut ostensum est) transsubstantiantur nec manent.1 Et sicut cetera in hoc sacramento supermirabilia sunt et incomprehensibilia prorsus, ita et istud. Rursus, quemadmodum cetera in sacramento hoc consistentia, modum ac statum assumunt et induunt altiorem ac penitus supernaturalem, ita et formæ accidentales. Transsubstantiatur quippe ibi corpus inanimatum in corpus animatum, non gloriosum in corpus gloriosum, naturale in divinum, et corpus ipsum illocaliter est ibidem; sic et accidentia modum sortiuntur substantiæ. — Et hujus rei quatuor rationes a magistris traduntur. Prima, ut non exsistente ibi substantia quæ proprium fuit subjectum specierum illarum, ad spiritualem escam mens rapiatur humana, ex significatione accidentium in rebus corporalibus ad spiritualia transvolans ac ea intelligens. Secunda ratio est, ut totum quod est in isto sacramento, agnoscatur fidei esse et supra naturam. Hinc Hugo disseruit: Divina et increata Sapientia carnem Christi sub corporalis edulii specie velatam ac sumendam proponit, ut sensus foveatur in uno, et fides in altero. Tertia ratio est assuefactio hominum ad credendum supernaturalia, quum videant oculis suis accidentia quæ nullum subjectum afficiunt. Quarta ratio est ordinatio completiva eorum quæ in hoc sacramento consistunt: quia quum omnia inferiora hujus sacramenti statum accipiant altiorem, consequens fuit ut accidentalia quoque signa modum obtinerent sublimiorem in hoc quod remanent sine subjecto in obsequium sacramenti.
Ad objecta ergo dicendum, quod accidentia illa duplicia sunt. Nam quædam sunt qualitates sensibiles, quæ sunt sensuum propriorum objecta. Quædam vero sunt objecta communis sensus, ut quantitas et figura. Hæc autem non æqualiter habent se ad subjectum: imo secundum ordinem naturæ, quantitas proximior est subjecto quam qualitas. Et inter qualitates, illæ quæ objecta sunt tactus, causæ sunt aliarum, et immediate complexionem qualitatum tactus sequuntur, ut qualitates gustus, quoniam gustus est quidam tactus. Quumque saporis signa sint odores, odor proximior est subjecto quam color. Atque per hunc modum videtur dicendum, quod continens colorem est quantitas, et causans ipsum est complexio qualitatum tactus: sicque conservatur ibi non solum virtute divina, sed etiam naturali. De quantitate autem non videtur, quod valeat esse sine subjecto secundum naturam, sed solum potestate divina. Quamvis enim quantitas sit ante corpus naturale, non tamen est ante compositum ex partibus substantiæ, quæ sunt materia et forma. Itaque ex his videtur sola quantitas in sacramento esse sine subjecto. — Hæc Albertus, qui plura scribit de his, quæ nunc ex dictis Thomæ clarius innotescent.
Itaque Thomas: Quemadmodum, inquit, prima propositione libri de Causis asseritur, prima causa est vehementioris impressionis super causatum causæ secundæ, quam ipsa causa secunda. Idcirco, dum causa secunda removet suam influentiam a causato, adhuc potest remanere influentia causæ primæ in causato: sicut remoto rationali, remanet vivum, quo remoto, remanet esse. Quumque accidentium et omnium exsistentium causa prima sit Deus, causa autem secunda sit substantia seu subjectum, ex cujus principiis accidentia oriuntur, potest Deus accidentia conservare in esse, remoto influxu et conservatione causæ secundæ. — Quumque objicitur, quod accidentis esse est inesse; dicendum, quod inesse non dicit esse accidentis absolute, sed potius modum essendi qui competit ei ex ordine ad causam proximam sui esse: quem ordinem potest accidens amittere sine sui corruptione, divina virtute. — Et si rursus objiciatur, quod res per se exsistens est substantia, sicque accidens ita per se exsistens, substantia esset; dicendum, quia (ut probat in sua Metaphysica Avicenna) per se exsistere non est definitio substantiæ, quia per hoc non designatur quidditas ejus, sed esse, quod differt a sua quidditate. Definitio autem vel quasi definitio substantiæ, est res habens quidditatem cui acquiritur vel debetur esse non in alio. Consimiliter, esse in alio, non est definitio accidentis, sed res cui debetur seu convenit esse in alio; et hoc nec separatur nec separari potest ab accidente.
Præterea, quod substantia corporalis sit subjectum accidentium, habet ex sua materia, cui primo inest subjici alteri. Prima autem dispositio materiæ est quantitas, quia secundum quantitatem attenditur divisio materiæ et indivisio, et per consequens unitas et multitudo, quæ sunt prima consequentia ens : ideo sunt dispositiones totius materiæ, non hujus aut illius tantum. Hinc omnia alia accidentia fundantur in substantia, mediante quantitate, et quantitas prior est illis. Propter quod non claudit in sua ratione materiam sensibilem, quamvis includat materiam intelligibilem, ut septimo Metaphysicæ dicitur. Unde ex hoc quidam decepti fuerunt, ita ut crederent dimensiones esse substantiam sensibilium rerum : quia remotis qualitatibus, nihil sensibile manere videbant nisi quantitatem, quæ tamen secundum esse suum dependet a substantia, sicut et accidentia alia. Divina autem virtute confertur dimensionibus quæ fuerunt in pane, ut sine subjecto subsistant in hoc sacramento, quod est prima proprietas substantiæ; et per consequens eis præstatur ut sustentent accidentia alia, sicut et ante dum eis substantia suberat : sicque alia accidentia sunt in dimensione subjective, dimensiones vero sunt sine subjecto. — Hæc Thomas in Scripto.
Idem in tertia parte, quæstione septuagesima septima, ubi et addit :2 Quidam dicunt accidentia illa esse in aere circumstante. Quod esse non valet, quoniam aer non est talium accidentium susceptivus, nec denominatur ab eis; nec accidens idem numero manens, potest transire de subjecto in subjectum; ad motum quoque accidentium horum aer depellitur; nec aer ille propriis accidentibus spoliatur ut his informetur. Cetera autem accidentia manent dimensionibus individuata, et dimensiones per se, divina virtute. Hæc Thomas in Summa.
Concordant his scripta ejusdem in Summa contra gentiles, libro quarto, quo addit : Habet hoc proprium quantitas dimensiva præter cetera accidentia, quod ipsa secundum se seu per se individuatur, quia positio, quæ est ordo partium in toto, in ejus ratione includitur.3 Est enim quantitas positionem habens. Ubicumque autem intelligitur diversitas partium ejusdem speciei, necesse est intelligi individuationem : nam quæ unius sunt speciei, non multiplicantur nisi secundum individuum. Nec enim apprehendi possunt multæ albedines, nisi prout sunt in diversis subjectis. Sed apprehendi possunt multæ lineæ, etiam si secundum se considerentur : diversus etenim situs qui per se lineæ inest, ad pluralitatem sufficit linearum. Quumque sola quantitas dimensiva de sui ratione habeat unde multiplicatio individuorum in eadem specie accidere possit, prima radix multiplicationis hujus ex dimensione esse videtur. Nam et in genere substantiæ, multiplicatio individualis fit per divisionem materiæ, quæ nec intelligi potest nisi secundum quod materia sub dimensionibus consideratur. Remota etenim quantitate, substantia omnis indivisibilis remanet, prout primo Physicorum ait Philosophus. Manifestum autem est, quod in aliis generibus accidentium, multiplicantur individua speciei ejusdem per sua subjecta. Quumque in hoc sacramento ponamus, dimensiones subsistere per se, et alia accidentia fundari in eis veluti in subjecto, non oportet nos dicere, quod accidentia hujusmodi individua non sint : remanet quippe in ipsis dimensionibus radix individuationis. Hæc idem ibi.
Consonat Petrus, additque : Duplex est subjectum accidentium, utpote primum et proximum, seu mediatum et immediatum. Subjectum primum et mediatum exstat substantia, et sine illo sunt omnia accidentia sacramenti istius, quia substantia ibi non manet. Subjectum vero immediatum et proximum est quantitas, qua mediante, accidentia multa insunt substantiæ, ut color per superficiem. Et sine tali subjecto non sunt omnia accidentia illa, quum in dimensionibus subjectentur nonnulla. Substantia vero est immediatum quantitatis subjectum, quæ sequitur substantiam ratione materiæ, quemadmodum qualitas ratione formæ. Hæc Petrus.
Porro Richardus: Quidam, inquit, dixerunt accidentia non posse fieri sine substantia, nec posse esse sine subjecto, eo quod contradictionem includat. Quum enim substantia minus dependeat ab accidentibus quam econtra, possibile esset fieri per omnipotentiam Dei, totam substantiam mundi sine accidente consistere. Quod videtur absurdum, quoniam sequeretur, quod possibile esset hominem fieri sine quantitate, ac totam mundi substantiam comprehendi posse in uno puncto: quod eis absurdum videtur. — Sed quia hic error est contra doctrinam Ecclesiæ, asserentis accidentia ibi sine subjecto esse; alii dicunt accidentia sine subjecto consistere in sacramento, quoniam opinantur quantitatem continuam non differre a substantia corporea nisi secundum relationem seu rationem: quia quod dicit substantia absolute, dicit quantitas sub modo se habendi qui est habere partem extra partem actualiter non distinctas; continua quoque quantitas qualitatis, est qualitas ipsa ut habens partem extra partem actualiter non distinctas. Et dicunt, quod quamvis natura non possit causare quantitatem qualitatis nisi mediante quantitate substantiæ, tamen continua quantitas qualitatis diversa est realiter a continua quantitate substantiæ, sicut qualitas a substantia. Dicuntque, quod in Sacramento altaris quantitas remanens est quantitas qualitatis: quia ut opinantur, quantitas substantiæ nequit a substantia separari. Verum ista opinio est contra Philosophum, qui in Prædicamentis distinguit quantitatem a substantia et qualitate. Est quoque contra communem positionem doctorum, et contra experientiam. Dum enim substantia corporea condensatur sine conversione alicujus rei in ipsam, efficitur minoris quantitatis absque alicujus suæ partis amissione. Est etiam contra rationem, quoniam in diversis substantiis specie differentibus, videtur posse esse eadem quantitas specie. Non enim alia est longitudo vel latitudo aut profunditas in pugillo aquæ quam aeris. Porro, quod dicunt, quantitatem qualitatis realiter differre a quantitate substantiæ, et illam realiter esse idem cum qualitate, est contra auctoritatem et rationem. Ait namque Philosophus sexto Physicorum, quod qualitas non est quanta nisi per accidens: quod verum non esset, si ex se vel ex sua natura consisteret quanta. Impossibile quoque est, naturaliter corpus quod est quantitas, simul esse cum alio corpore quod est quantitas; sed qualitas simul est cum substantia: ergo naturaliter simul sunt ibi duæ soliditates, imo et plures, quia qua ratione albedo haberet propriam quantitatem, etiam sapor, caliditas, frigiditas, humiditas, siccitas, haberent proprias quantitates; nec solum simul essent quantitas substantiæ et quantitas qualitatis, sed etiam soliditates plurium qualitatum. Patet ergo, quod opinio illa multa inconvenientia implicat.
Dicendum ergo, quod extendendo nomen accidentis ad omne quod non est substantia nec pars substantiæ, quædam sunt accidentia quæ non sunt nisi respectus; et quædam de quorum ratione est res absoluta et respectus, ut simitas; et quædam de quorum essentia nihil est nisi absolutum. Loquendo ergo de accidentibus primo et secundo modo, accidentia fieri posse sine substantia, si important respectus immediate fundatos super substantiam, contradictionem includit. Ad quod sequitur, quod nequeant fieri sine subjecto per quamcumque potentiam. Accidentia autem tertio modo dicta, per divinam potentiam posse separari a substantia, nullam contradictionem includit. Exsistentiæ etenim accidentis duæ sunt causæ, videlicet Deus et creata substantia. Et Deus sine causa illa secundaria potest accidens hujusmodi conservare, sicut ostensum est. Cf. p. 314 B'. — Hæc Richardus. In ceteris sicut Petrus.
At vero Bonaventura hic absolute respondet, quod per divinam potentiam accidentia possunt sine subjecto exsistere, quoniam differunt realiter. Verumtamen ratio illa instantiam patitur, quoniam accidentia successivæ naturæ nequaquam queunt esse sine subjecto, a quo nihilo minus realiter distinguuntur, sicut dicetur.
Unde et Durandus hic ait ac probat, quod accidens absolutum potest esse sine subjecto, non autem accidens relativum potest esse absque suo fundamento.
Præterea Scotus hic ait: Sunt duæ opiniones extremæ. Una, quæ ponit solam quantitatem posse esse et esse sine subjecto in Sacramento. Quod probat primo, quoniam sola quantitas per se individuatur, ut tactum est; et rursus, quoniam si albedo esset separata a quantitate, non esset sensibilis, imo et indivisibilis efficeretur;4 item in tali casu esset qualitas spiritualis, nec corruptibilis esset, et posset esse in spirituali substantia, et sic spiritus posset esse albus. Sed istæ rationes non concludunt. Non prima, quoniam nullum ens est singulare per aliquid alterius generis. Quemadmodum enim in omni genere est aliquod supremum in coordinatione ipsius, et media genera, ac species; ita et infimum, de quo cetera omnia illa prædicantur. Qualitas ergo, etiam quando est in quantitate, non est per quantitatem formaliter hæc, sed per intrinsecum aliquid. Ratio quoque illa, quod albedo esset insensibilis, non procedit. Nam quamvis non esset sensibilis de propinqua potentia, attamen esset de potentia remota, quia ex sua natura convenit ei esse in subjecto sensibili. Idcirco non sequitur, quod posset esse modo angelico: quia ex sua natura apta nata est esse in quantitate, non angelus. Insuper, contra opinionem hanc arguo: Dependentia ad primum essentialior est quam ad secundum seu posterius, loquendo de dependentibus absolutis; qualitas autem est forma absoluta: ergo essentialius dependet a substantia quam a quantitate. Si ergo qualitas potest esse sine dependentia actuali ad substantiam, poterit esse sine dependentia actuali ad quantitatem.—Secunda opinio est huic omnino contraria, utpote, quod nullum accidens possit esse subjectum alterius accidentis: quia accidentis non est nisi inhærere, non alterrius dependentiam terminare, nec subjici alteri: unde secundum Boetium, simplex forma non potest esse subjectum. Ergo omne accidens in isto sacramento consistens, est sine subjecto. Sed hujus probatur contrarium, quum unum accidens denominet aliud et illud afficiat atque perficiat, ut claritas superficiem. — Hinc inter istas opiniones teneo medium, distinguendo de subjecto. Nam quoddam est subjectum ultimatum, quod ultimate terminat dependentiam formæ, cui competit inhærere, et ita substantiæ est esse subjectum. Secundo sumitur subjectum pro proxime terminante dependentiam formæ accidentis, et sic unum accidens potest alterius dependentiam terminare. Hæc Scotus.
C Qui circa hæc scribit multum prolixe, et ea quæ magis involvunt quam elucident veritatem: idcirco pertranseo. Verum prima opinionum istarum videtur esse Thomæ, Alberti, Ægidii, Petri, Richardi; qui tamen non negant quin per omnipotentiam Creatoris etiam accidentia de genere qualitatis possint esse sine subjecto in sacramento; sed sine necessitate ad miracula non recurrunt, neque multiplicant ea.
D Argentinensis demum hic loquitur, quod accidentia quæ formaliter dicunt respectum, nequeunt esse sine subjecto, etiam per omnipotentiam Dei. Ideo sex prædicamenta, de quibus agitur in libro VI Principiorum, sine subjecto nequeunt esse, videlicet actio, passio, situs, habitus, quando et ubi, et præsertim relatio: quoniam aut formaliter dicunt respectum, aut tanta necessitate implicant ipsum et connotant, quod sine subjecto nequeunt esse neque intelligi: ideo necessario concernunt semper aliquid in quo sunt, vel circa quod habeant esse. Idem patet de numeris, quoniam numerus separari non valet a rebus numeratis, nec separabilis est numerus a decisione continui, ut tertio Physicorum patet etiam de accidentibus successivis. Tempus namque non est separabile a motu, nec motus a magnitudine seu mobili : imo de formali ratione accidentis successivi est, quod una pars succedat alteri : quod fieri nequit, nisi subjecto supposito in quo hujusmodi partes sibi invicem succedant. Idem patet de quarta specie qualitatis, quæ separari non potest a quantitate, quum impossibile sit esse figuram sine lineis. Simitas quoque si separetur a naso, non est simitas, quum simitas sit curvitas nasi. — Hæc Argentinensis. Quæ recitative induco magis quam assertive. In hac quippe materia opiniones sunt plurimæ, diversis motivis persuasæ. Et quamvis interdum in conclusione concordent, in mediis tamen dissentiunt, una judicante quod motiva alterius non concludant. Et breviter, infinita contentio est in his, exceptis his quæ fidei sunt.
Postremo Ægidius in tractatu præallegato de Sacramento, multa super his scribit: Cetera (dicens) accidentia per sua subjecta individuationem suscipiunt;5 sola quantitas dimensiva, secundum se ipsam vel se ipsa est hæc, et ut individuetur, subjecto non indiget. Idcirco ex parte individuationis, reprobari non potest quin quantitas in hoc sacramento possit esse per se. Nempe, quum tota causa ob quam dicimus accidentens non posse per se esse, sit quia a subjecto dependet; ideo, secundum quod accidentia magis et minus a suis dependent subjectis, magis et minus difficile est sustinere quod valeant per se esse, loquendo de accidentibus permanentis naturæ, quia de successivis certum est quod non. Accidentia vero quæ per sua individuantur subjecta, vel impossibile est per se exsistere sine contradictionis implicazione, aut valde difficile est hoc sustinere. Si ergo ostendatur, non omnia accidentia per sua subjecta individuari, et quod quantitas per se ipsam individuetur; non poterit hujus sacramenti veritas impugnari ex hoc quod quantitas per se exsistat.
Quod autem quantitas individuetur per se, et non alia accidentia, triplici via probatur. In tribus enim differunt universalia a particularibus. Primo, quoniam particularia habent esse signatum et determinatum ad locum et tempus, universalia non. Ideo dicitur, quod particularia sunt hic et nunc, universalia vero ubique et semper. Secundo, quod particularia plurificantur in eadem specie, universalia vero non : universalia enim plurificantur per differentiam formalem. Tertio, quod particularia sunt corruptibilia atque mobilia. Ex his formantur tres rationes. Prima, quia (ut probat Avicenna in Metaphysica sua) substantiæ accidit esse in loco : substantiæ enim non competit ubi, nisi per quantitatem; et quidquid corporalium est in loco, per quantitatem est in eo. Ergo quantitati per se, non per aliud competit hoc : et ita per se est hæc. Secunda est, quia in quantitate possumus intelligere plura in eadem specie : ergo ipsa per se ipsam individuatur. Quantitas etenim per se ipsam extensa est, cetera non nisi per eam : sique quantitas per se ipsam habet partes extensas, quæ ejusdem sunt speciei. Tertia, quoniam quantitati convenit moveri localiter, sicut esse in loco, eo modo quo ei competit actualiter esse, et per consequens esse individuale. Unde impartibilia seu non quanta, immobilia appellantur. Et sicut hoc triplici modo probatur, quantitatem individuari per se, non per subjectum; sic ex opposito triplici modo probatur, cetera accidentia per sua subjecta individuationem accipere. Primo, quia non habent esse signatum nisi per subjecta; secundo, quia non plurificantur nisi per ea; tertio, quia nequeunt esse subjecta motus nisi per ea quibus insunt.
Porro, quidquid Deus potest per creaturam, potest per se : ergo sicut per ipsa subjecta conservat accidentia in esse, ita potest hoc per se ipsum, nisi aliud obstet, sicut in successivis et relativis, in quibus est impossibilitas et incapacitas essendi sine subjecto seu fundamento, ex parte ipsorum, non ex impotentia Dei. Utrum vero accidentia absoluta (præter quantitatem), quæ per sua individuantur subjecta, possint individuari alio modo virtute divina, incertum est; et hoc investigare, magis videtur curiosum quam fructuosum. Quoniam ergo in hoc sacramento sola quantitas ponitur per se sine subjecto exsistere, cetera vero accidentia in quantitate fundantur, doctrina fidei de exsistentia accidentium sine subjecto, nil irrationale continet. Conveniunt autem quantitati respectu accidentium aliorum, quatuor, ex quibus probamus alia accidentia inesse substantiæ mediante quantitate, et quod cetera accidentia in quantitate fundantur. Primum est, quoniam quantitas magis de propinquo se tenet ex parte materiæ, quam accidentia alia. Et ex hoc primo sequitur secundum, ut quod materia ab omnibus aliis accidentibus absolvitur, præterquam a quantitate. Et ex isto secundo sequitur tertium, utpote, quod quantitas immediatius adhæret materiæ, quam accidentia cetera. Ex quo tertio sequitur quartum, quod scilicet materia potest intelligi cum quantitate, aliis accidentibus circumscriptis seu abstractis; non autem potest intelligi materia cum accidentibus aliis, quantitate circumscripta. — Hæc Ægidius. Qui de his scribit prolixe. Præterea scribit Ægidius, accidens non posse intelligi sine subjecto.
Antisiodorensis vero in Summa sua, libro quarto, affirmat quod accidens definiri potest atque intelligi sine subjecto, loquendo de accidenti secundum suum esse formale, seu quantum ad suam essentiam abstracte consideratam, prout definitur per proprium genus differentiamque intrinsecam. — Verumtamen juxta intentionem Ægidii, plene non valet intelligi nisi per suum subjectum, a quo habet originationem, conservationem, unitatem, et individuationem secundum naturam. Et quamvis non insit actu, aptitudine tamen inhærere, et aptitudinalem habitudinem ad subjectum habere, inseparabile est ab eo. Quumque scire sit rem per causam cognoscere, non potest accidens sine suo subjecto plenarie nosci nec definiri.
Denique Thomas de Argentina hoc loco recitat opinionem dicentium, quantitatem non distingui realiter a re quanta, seu corpus quod est de genere quantitatis, a corpore quod est de prædicamento substantiæ, seu a materia quanta. Quod primo sic probant : Omnem rem priorem alia, potest Deus facere et conservare, et posteriorem destruere, non mutando localiter rem priorem. Ergo si quantitas differt re a substantia, et est posterior ea saltem ordine naturæ et causalitate, potest Deus quantitatem destruere, substantia localiter non mutata : ergo substantia adhuc erit extensa, et occupans locum ut prius; et per consequens adhuc manet continua et quanta, sine quantitate realiter distincta ab ea. Secundo, substantia lapidis intelligi potest manere in eodem loco in quo est, circumscripta seu abstracta ab ea per intellectum omni re posteriori ea; sed non potest intelligi manere in loco sine quantitate : ergo quantitas non est ea posterior, nec accidens ejus realiter ab ipsa distinctum. Tertio, si quantitas differt a substantia, posset Deus facere quod substantia corporalis coexsisteret quantitati, nec informaretur per eam : ergo talis substantia esset quanta se ipsa, sine omni quantitate sibi per informationem adjuncta, quoniam tota illa substantia corresponderet toti quantitati cui coexsisteret, atque per consequens pars parti : sicque substantia illa se ipsa consisteret quanta, quia supponitur quod non informetur quantitate cui coexsistit. Quarto, secundum Magistrum, color, sapor et consimilia accidentia in Sacramento, sunt sine subjecto : quod falsum esset, si quantitas a substantia differret realiter : essent enim subjective in quantitate. Quinto, si quantitas differt a substantia, ergo ejus subjectum est materia aut forma, aut compositum ex utroque: non materia, quia sic aliquod accidens præcederet formam substantialem in materia; nec forma, quia tunc si materia esset separata a forma, non esset quanta; neque compositum, quia sic subjectum quantitatis esset compositus quantitate, quod falsum est, quoniam nullum accidens absolutum est simplicius suo subjecto. Sexto, si quantitas non est idem quod substantia, non esset substantia contrariorum susceptiva: quod est contra Philosophum in Prædicamentis. Septimo, si differunt realiter substantia et quantitas, tunc quando de denso fit rarum, aut est ibi quantitas nova, aut non. Si sic: aut est tota nova, et sic tota quantitas prima corrumpitur, quod falsum videtur; aut partim est nova, et tunc petitur de illius novæ quantitatis subjecto, quia vel est tota substantia, aut pars ejus: quorum utrumque est inconveniens, quia quocumque illorum dato, sequitur quod duæ quantitates sint in eodem subjecto, quod via naturæ est impossibile. Si vero in illa substantia nulla nova quantitas est acquisita, et tamen est rarefacta; hoc non potest esse nisi quia eadem quantitas coexsistit nunc majori loco quam prius, et hoc æque bene potest dici de substantia: ergo frustra ponitur substantia differre a quantitate. Octavo, id de quo vere prædicantur proprietates quantitatis, hoc vere est quantitas; sed de substantia prædicantur veraciter proprietates quantitatis, videlicet longum, latum, finitum, etc. Nono, cuicumque convenit definitio, convenit definitum; substantiæ autem corporeæ convenit definitio quantitatis continuæ, quoniam partes ejus continuantur ad terminum eumdem communem, alias ab invicem essent disjunctæ.
Verum hæc non concludunt, quia res simpliciter absolute distinctæ genere prædicamentali, differunt realiter; et tales sunt substantia et quantitas. Præterea, augmentum, cujus terminus est quantitas, et generatio, cujus terminus est substantia, realiter distinguuntur: ergo et præfati hi termini eorumdem. Præterea, lignum et lapis differunt specie, non tamen pedalis quantitas utriusque: ergo quantitates et substantiæ eorum realiter distinguuntur. Præterea, in consecratione sacramentali panis et vinum substantialiter transmutatur, et tamen eorum quantitates dimensionesve remanent, sicut probatum est.6 Præterea, quantitas per se sensibilis est, substantia vero per accidens, ut secundo de Anima dicitur: non ergo sunt idem in re. Rursus, secundum Philosophum, si sola substantia esset, non esset aliqua magnitudo: ergo substantia et magnitudo, quæ est quantitas, non sunt realiter idem.
Ad primum ergo objectum dicendum, quod substantia secundum se et per se sumpta, est indivisibilis, nec occupat locum; et quamvis prior sit quantitate, non tamen prior est ea quantum ad esse locale. Ad secundum, quod substantia non potest intelligi manere in loco circumscriptive sine quantitate, sicut nec alba sine albedine. Ad tertium, quod falsum assumit, quia in Sacramento substantia corporis Christi coexsistit quantitati panis, nec tamen coextensa est illi se ipsa. Ad quartum, quod qualitates in Sacramento sunt sine subjecto primo, id est subjecto quod est substantia, quamvis non sine subjecto proximo, quod est quantitas. Ad quintum, quod materia sine forma substantiali potest esse subjectum quantitatis, ut patuit in corpore Christi in triduo mortis. Averoes quoque libro de Substantia orbis, dicit in cœlis non esse materiam, in quibus tamen conspicimus quantitatem. Ad sextum, quod non sequitur: imo et substantia indivisibilis contrariorum est susceptiva, ut anima gaudii et mœroris. Ad septimum dico, quod quando de denso fit rarum, est ibi quantitas nova; et si tota densi substantia transmutatur, tota quantitas erit nova; si pars, tunc pars; et subjectum illius novæ quantitatis erit substantia ex transmutatione hujusmodi genita, etc. Ad ultima duo dicendum, quod illud est quantitas, cui primo et per se ac immediate conveniunt proprietates quantitatis; sed hæ non conveniunt substantiæ nisi per aliud et mediate, puta per quantitatem. — Hæc Argentinensis. Qui etiam scribit hic, quod opinio omnium doctorum de Anglia et quorumdam de Parisiis est, quod in uno et eodem, imo et in quolibet homine sint plures formæ substantiales.
Ad idem confert quod scribit Ægidius in tractatu de Sacramento altaris :7 Dum res convertitur in aliquid præexsistens, non est possibile quantum converti in quantum, sed quid in quid. Quo constat, quantitatem corporis Christi esse sub sacramento per concomitantiam. — Ex quo probatur, quod quantitas corporis Christi sit realiter distincta a corpore ipso: alioqui conversio esset in quantitatem, et quantitas esset ibi ex vi sacramenti seu conversionis, non concomitationis, et converteretur ibi quantum in quantum, nec totum corpus Christi esset sub qualibet particula hostiæ, imo et corpus Christi esset ibidem localiter, ut videtur. Quæ omnia reprobata sunt supra, nec sonant satis catholice.89 Constat quoque, quod secundum Philosophum, substantia non capit magis et minus : ergo substantia naturæ humanæ, perfecta, tota et integra est quantum ad substantialia in infante sicut in viro. Quod verum non esset, si quantitas esset ipsa substantia corporis. Unde alibi protestatur Richardus, quod ex theologica veritate, puta ex his quæ in Sacramento creduntur, multo certius infallibiliusque probatur quod quantitas differt a re quanta, quam ex philosophia.
Footnotes
Chapter 120 of 283