Quæstio 2
Quæritur consequenter, An accidentia in Sacramento remanentia, possint facta consecratione agere et pati quæ ante consecrationem, utpote, sensum aut aliud extrinsecum immutare, ad generationem disponere, nutrire, et an aliquid possit ex eis generari.
Videtur quod nullum istorum conveniat eis. Primo, quoniam agere est suppositorum ac subsistentium rerum, non formarum simplicium. Idcirco secundum Philosophum, qui dicit animam intelligere, dicit eam texere, quum tamen anima substantialis sit forma. Non ergo conveniunt formis accidentalibus. — Secundo, præhabitum est, quod formæ istæ in Sacramento habent modum essendi supernaturalem et elevatum.1 Non ergo naturales actiones et passiones conveniunt eis, quum modus agendi sequatur modum essendi. — Videtur quoque, quod non possint corrumpi, quum sint formæ immateriales. Et prorsus incredibile videtur apud eruditos in philosophia, quod ex eis aliquid possit generari, nutriri, augeri. Ex eisdem quippe nutrimur ex quibus componimur. Nec possent superfluitates ex eis resolvi. elevatum. Non ergo naturales actiones et passiones conveniunt eis, quum modus agendi sequatur modum essendi. — Videtur quoque, quod non possint corrumpi, quum sint formæ immateriales. Et prorsus incredibile videtur apud eruditos in philosophia, quod ex eis aliquid possit generari, nutriri, augeri. Ex eisdem quippe nutrimur ex quibus componimur. Nec possent superfluitates ex eis resolvi. mutatione facta in corpore Christi, salvare possumus alterationem in hostia, quoniam remanet quantitas panis, subjecta qualitatibus secundum quas contingit aliquid alterari. Quum itaque supra ostensum sit, quomodo in hostia consecrata salvari valeat motus localis, restat ostendere, qualiter ibi salvetur motus alterationis.2 Potest equidem hostia consecrata calefieri, infrigidari, imo rarefieri et condensari. Nec dici potest, quod sit ibi illusio in veritatis Sacramento, sicut in præstigiis fit magorum; neque quod ibi sit alteratio vera et tamen nil immutetur, præsertim quum per hujusmodi alterationem fiat dispositio ad corruptionem, quia per nimiam calefactionem posset hostia incinerari, nec miraculose sed naturaliter fit hoc. Sola ergo restat hæc via ad declarandum qualiter ista contingunt, ut dicamus, in sacramento hoc remanere quantitatem qualitatibus subjectam, quia secundum qualitates fit alteratio. Propterea dicere possumus, quod eadem dimensio successive diversarum contrariarumque qualitatum fit subjectum. A Quemadmodum enim naturaliter est generatio in rebus corruptibilibus, quia corruptibilia communicant in materia, quæ est subjectum formarum substantialium; sic naturaliter salvare possumus alterationem in Sacramento, quoniam manet ibi quantitas, quæ subjectum est qualitatum. Sufficit quippe ad salvandum transmutationem, ponere aliquod tertium quod subjici possit formæ utrique.
Verum his objici potest, quia secundum Philosophum, ὕλη, id est materia prima, maxime est subjectum generationis. Primum autem in omni genere, causa est aliorum sequentium. Ergo quantitas sine materia nequit esse alicujus alterationis subjectum. Rursus, sicut materia prima est principium omnis alterationis passivæ, sic forma principium est omnis alterationis activæ. Quum ergo nec forma substantialis ipsius panis ac vini, facta transsubstantiatione permaneat, videtur quod nec qualitates remanentes in pane et vino consecrato, poterunt aliquam actionem habere. Sicque albedo hostiæ visum non immutaret, nec sapor vini gustum, nec humor ejus aliquid humectaret: quorum oppositum docet experientia. — Dicendum, quod causa cur quantitas nequit esse naturaliter subjectum transmutationis sine materia et ejus substratione, est quoniam quantitas naturaliter esse non potest nec conservari in esse absque materia. Conformiter, quod qualitates activæ non possunt esse activa principia alterationum sine forma substantiali, est quoniam naturaliter esse aut conservari non queunt sine hujusmodi forma. Quum ergo virtute divina supernaturaliter conferatur in Sacramento quantitati sine subjecto exsistere, qualitatibus quoque sine substantia in quantitate conservari ac permanere, potest quantitas ipsa ex omnipotentia Dei esse subjectum transmutationum et alterationum, ac si subesset ei materia: sic et qualitates manentes exercere valent suas operationes, ac si maneret ibi forma substantialis.
Hinc quoque probatur, quod non augmentata corporis Christi substantia, circa Sacramentum altaris per rarefactionem et condensationem contingere potest motus augmenti: quia dimensiones indeterminatæ determinatis dimensionibus sunt subjectæ. Jam autem supra ostendimus, quomodo in hostia consecrata valeant esse motus localis et alteratio; restat ostendere, quomodo ibi salventur diminutio et augmentum: quod majoris est difficultatis. Augmentum autem et diminutionem circa aliquid dupliciter intelligere possumus. Primo, per subtractionem alicujus partis, seu per additionem novæ materiæ, sicut in nutritione viventium, et etiam quodammodo aliorum. Secundo, per condensationem et rarefactionem. Possunt et enim vini species, sub quibus est sanguis Christi, frigore congelari et condensari, sicque locum occupare minorem, et tunc sub dimensionibus minoribus esset sanguis Christi. Per calorem quoque possunt rarefieri species illæ, et sic occuparent locum majorem, ita quod sanguis sub majoribus dimensionibus erit quam ante. Quod certum est fieri, sed qualiter fiat, difficile est videre. Naturaliter quippe loquendo, non est dare aliquam mutationem, nisi sit subjectum tertium quod subjici possit duabus formis oppositis, vel privationi ac formæ. Non enim esset motus aut mutatio secundum illuminationem, nisi esset diaphanum se diversimode habens. Juxta hunc modum salvamus in Sacramento motum localem et alterationem: quoniam hostia moveri potest localiter, quia dimensiones hostiæ exsistentes circumscriptive in loco, possunt successive se commensurare locis diversis. Sic etiam alteratio ibi esse potest, quoniam eadem quantitas qualitatibus differentibus contrariisve subjicitur. Porro in prætacta augmentatione et diminutione quæ fit per condensationem et rarefactionem, nihil subjicitur dimensionibus panis aut vini. Quomodo ergo fiunt ibi?
Itaque advertendum, quod in materia theor. 44,
Cf. p. 262 D, 321 C. panis et vini, omniumque generabilium et corruptibilium rerum, est quantitas duplex et duplex genus dimensionum. Sunt enim ibi dimensiones determinatæ et indeterminatæ. Dicimus namque, quod tantum de materia est sub uno pugillo aquæ, quantum sub decem pugillis aeris; nec tamen tantum occupat locum in uno sicut in alio: quoniam nullum horum convenit materiæ per se, sed per quantitatem. Si ergo probare poterimus, quod non sit eadem quantitas per quam materia est tanta, videlicet unius pugilli in aqua, et occupat tantum locum, utpote decem cubitorum in aere; rursus, si declarare poterimus, quod quantitas illa per quam materia est tanta, præcedit quantitatem illam per quam materia occupat tantum locum; et quod in prima quantitate per quam materia est tanta, fundatur veluti in subjecto alia quantitas per quam materia occupat tantum locum: facile erit sustinere, quomodo per condensationem et rarefactionem contingant augmentum et diminutio in Sacramento, et occupatio majoris minorisque loci. Nam quantitas per quam materia est tanta, possunt dici dimensiones indeterminatæ; dimensiones vero determinatæ dici possunt quantitas per quam materia occupat tantum locum. Nunc itaque declarandum, quod quia quantitas illa per quam materia dicitur quanta, quæ dici potest dimensiones indeterminatæ, subjecta est quantitati per quam occupat locum tantum, quæ dici potest dimensiones determinatæ: oportet dimensiones indeterminatas subjici dimensionibus determinatis. Et quia tantumdem de materia, dum est sub forma aquæ, occupat locum minorem; et dum est sub forma aeris, occupat locum majorem: oportet easdem dimensiones indeterminatas aliquando subjici majoribus dimensionibus determinatis, et interdum minoribus. Utræque autem dimensiones panis et vini manent, facta transsubstantiatione illorum: idcirco salvatur per hoc ibi occupatio majoris minorisque loci, et motus ad majorem atque minorem quantitatem, quoniam remanent ibi dimensiones indeterminatæ, possibles subjici diversis dimensionibus determinatis.
Et ut hæc clarius intelligantur, ostendendum est primo, quod quantitas illa per quam materia est tanta, non est eadem cum quantitate per quam materia occupat tantum locum; et quod dimensiones indeterminatæ non sunt eædem per essentiam cum dimensionibus determinatis, loquendo de eis prout nunc loquimur. Quod primo ostenditur, quia materia potest remanere tanta absque hoc quod maneat occupatio tanti loci. Quum enim ex aqua fit aer, manet materia tanta, quoniam quantum materiæ fuit sub forma aquæ, tantum fit sub forma aeris (quoniam nihil de materia ibi deperditur, quia nihil ibi annihilatur, nec quidquam materiæ de novo producitur aut creatur); non tamen manet occupatio tanti loci. Secundo, quoniam virtus naturalis agentis potest in quantitatem materiæ per quam materia occupat tantum locum, ut dum naturaliter ex aqua fit aer; sed nulla virtus naturalis agentis potest immutare quantitatem per quam materia est tanta aut tanta. Non enim naturaliter fieri potest, quod parvum de materia fiat multum: quia tunc de grano milii fieri posset mons unus. Dimensiones ergo indeterminatæ non sunt eædem cum dimensionibus determinatis. Conformiter potest probari, quod dimensiones indeterminatæ priores sunt dimensionibus determinatis, et eis subjectæ sunt: alias materia posset absolvi ab una sicut ab alia; quod non est verum. Quacumque enim transmutatione naturaliter facta, semper manet materia tanta quanta fuit prius, sed non semper occupat tantum locum.
Præterea, quamvis transmutatione completa, nulla ibi maneat materia, attamen generatio et corruptio possunt esse ibidem absque miraculo alio:3 quamvis difficillimum videatur qualiter istud possit salvari, videlicet quod ex hostia putrefacta vermes gignuntur, et ex ea combusta remanet cinis, quæ sunt materiales substantiæ, quarum pars exstat materia. Aliqui ergo dixerunt, quod dimensiones indeterminatæ convertuntur miraculose in naturam materiæ, sicque generari possunt inde istæ substantiæ. Sed hoc sustinere videtur magis difficile, quam dicere quod talia generantur ex aere circumstante, vel ex materia de novo producta. Quamvis magni sint qui hoc dixerunt, et si viverent, suam positionem defenderent, attamen dicta eorum intellectum meum non quietant. Imo et ipsimet alibi aliter sunt locuti, utpote, quod sicut miraculose accidentibus illis collatum est sine subjecto subsistere, ita sine adjuncto novo miraculo facere possunt ac pati quod facit patiturque substantia:4 et ita possunt inebriare, nutrire, et possunt ex eis generari vermes et cinis, etc. Verum istud intellectum nostrum excedit, et intellectus noster qui ad intellectum eorum non attingit, non quietatur in hujusmodi dictis. Quamvis enim divina virtute datum sit accidentibus illis per se exsistere, non tamen datum est eis esse substantiam.
Tenendo igitur quasi viam mediam, dicimus quod dum ibi ex putrefacta aut combusta hostia generatur vermis aut cinis, incipit ibi esse materia ex qua talia generantur. Corruptis enim accidentibus panis, atque inductis accidentibus aliis, desinit ibi esse corpus Christi, et incipit ibi esse materia; et hoc naturaliter sine miraculo. Possumus quoque dicere, quod quinque sunt ibi simul et in eodem instanti, quamvis naturali ordine unum sit alio prius. In eodem namque instanti plene corrupta sunt ibi accidentia panis, et introducta accidentia alia, et desinit ibi esse corpus Christi, et incipit ibi esse materia, atque de ea educitur forma substantialis vermis et cineris. Quod ut clarius pateat, advertendum, quod dupliciter dicitur aliquid naturaliter fieri. Primo, quoniam naturale agens id efficit; secundo, quia natura sufficienter disponit ut fiat. Primo modo ex igne naturaliter gignitur ignis; secundo modo, homo ex homine, quum utique anima intellectiva ab extra sit. Ita per transmutationem naturaliter factam circa Sacramentum, inductis ibi dispositionibus quæ ordinem habent naturalem ad materiam, naturaliter habet esse ibi materia, quamvis solus Deus valeat eam producere. — Hæc Ægidius prolixe prosequitur, et prout potest declarat: in quibus sunt multa incerta et obscura, sicut quod dicit de duplici dimensione et duplici quantitate in eodem, realiter ab invicem distincta, de quibus infra magis veritas elucebit.
Insuper, circa hæc asserit Thomas: Agere, proprie non est nisi rei per se subsistentis; ideo neque materia neque forma proprie agit, sed compositum, quod tamen non agit ratione materiæ, sed formæ, quæ est actus materiæ et actionis principium. Quumque quantitas teneat se ex parte materiæ, et qualitas ex parte formæ; quantitas non agit nisi mediante qualitate, quæ est per se actionis principium. Hinc qualitates sunt sensibiles primo, quantitates secundo. Quum ergo in Sacramento qualitates retineant eumdem modum essendi quem habebant substantia panis ibi consistente, quia in quantitate subjectantur; ita habent eumdem modum agendi, ita ut immutent et agant naturaliter sicut prius. Quantitatis vero, quoniam habet alium modum essendi, quia non est in subjecto, non est agere nisi mediante qualitate.
Porro dum quæritur, utrum accidentia in Sacramento possint aliquid extrinsecum substantialiter immutare; dicendum, quod in actionibus naturalibus formæ substantiales non sunt immediatum et proximum actionis principium, sed agunt mediantibus qualitatibus activis et passvis, ut propriis instrumentis. Unde secundo de Anima dicitur, quod calor naturalis est quo agit anima: ideo qualitates agunt non solum virtute propria, sed etiam virtute formæ substantialis. Propter quod actio earum terminatur non solum ad formam accidentalem, sed etiam substantialem: hinc generatio est terminus alterationis. Hujusmodi quoque instrumentalem virtutem accipiunt eo quod ex essentialibus causantur principiis. Unde sicut remotis substantiis, manet in accidentibus idem esse secundum speciem virtute divina, ita remanet in eis eadem virtus quæ prius: ideo sicut prius poterant immutare ad formam substantialem, ita et facta consecratione. Neque virtute propria agunt ultra speciem suam, sed virtute divina.
Quæritur quoque, qualiter queant corrumpi. Dicendum, quod sicut unaquæque res habet proprium esse suæ speciei, ita et propriam actionem. Unde sicut in qualitatibus remanentibus in Sacramento, manet actio conformis actioni substantiæ prius exsistentis; ita etiam esse subsistens quod convenit dimensionibus remanentibus, est conforme illi esse quod prius substantia panis habebat. Hinc sicut qualitas facit eamdem actionem quam prius faciebat, substantia panis et vini exsistente ibidem; sic esse, in quo dimensiones subsistunt, corrumpitur eisdem passionibus quibus et ante. Sicque accidentia manentia corrumpuntur eodem modo quo ante corrumpi valebant. Poterant vero ante corrumpi dupliciter. Primo, manente subjecti substantia, per aliquam alterationem accidentalem: sicut vinum mutare potest suum colorem sive saporem. Quantitas vero ita corrumpi nequibat per motum in quantitate, videlicet per augmentum, quoniam panis et vinum non sunt corpora animata, quæ possunt esse subjectum augmenti et diminutionis; sed per additionem vel divisionem, quia secundum Philosophum tertio Metaphysicæ, in additione quantitatis ad quantitatem, una quantitas incipit esse duabus desinentibus esse; econtrario est in divisione. Secundo, per corruptionem substantiæ: quæ corruptio contingit ex transmutatione accidentium ex parte qualitatum, quoniam sicut generatio, ita corruptio est terminus alterationis; atque ex parte quantitatis, quia quum unaquæque res naturalis determinatam habeat quantitatem, poterit divisio in tantum procedere, quod species rei non permanebit. Unde quum in hoc sacramento aliquando aliqua facta alteratione in qualitatibus, adhuc manet esse illud dimensionum conforme substantiæ præcedenti, tunc ratione corruptionis accidentium non desinit ibi esse corpus dominicum. Interdum vero alterationio venit ad terminum, et tunc tollitur esse prædictum, et desinit esse sacramentum. Similiter ex parte quantitatis: quia si fiat divisio in partes tantæ quantitatis quæ sufficiat ad speciem panis et vini, sunt aliæ dimensiones, quoniam partes continui quæ erant potentia, fiunt actu; sed esse conforme præexsistenti substantiæ manet, ideo adhuc est sacramentum. Si autem quantitas partium ad hoc non sufficiat, utrumque desinet esse, puta dimensionio et esse prædictum, et tunc corpus Christi desinit ibi esse.
Præterea, dum quæritur, an aliquid valeat generari ex hujusmodi speciebus; quidam respondent, quod species illæ possunt putrefieri et corrumpi, tamen ex tali putrefactione non generantur vermes, neque substantia alia. Sed hoc nihil est. Nam accidentia quum corrumpuntur, non penitus annihilantur: imo succedit eis sensibile aliquid, quod oportet de novo esse generatum. Nec differt an sit vermis aut cinis seu aliud quodcumque, quia de omnibus est eadem difficultas. — Alii ergo dixerunt, quod substantia panis remanet ibi: quod reprobatum est supra. — Alii, Cf. p. 280 C.
D quod ex mutua actione accidentium sacramenti ad corpora circumstantia generantur vermes ex aere continente. Quod non videtur, quoniam accidentia illa non habent ibi aliam actionem quam haberent si substantia panis ibi esset. Sed quando substantia erat ibi, non poterant vermes generari ex aere nec cinis per talem actionem. Sensibiliter quoque apparet, quod in loco ubi exstitit corpus Christi, est illud quod generatur, et præcedentis alterationis vestigia apparent ibidem. Aer vero divisio in partes tantæ quantitatis quæ sufficiat ad speciem panis et vini, sunt aliæ dimensiones, quoniam partes continui quæ erant potentia, fiunt actu; sed esse conforme præexsistenti substantiæ manet, ideo adhuc est sacramentum. Si autem quantitas partium ad hoc non sufficiat, utrumque desinet esse, puta dimensionio et esse prædictum, et tunc corpus Christi desinit ibi esse. ante ultimum instans corruptionis specierum, non erat in illo loco, quia sic subintrasset dimensiones sub quibus fuit Christi corpus; nec movebatur ad locum illum, imo forsitan fuit quietus. Unde sequitur, quod totus motus localis aeris et alteratio ejus, et corruptio ac generatio vermium aut cineris, sit in eodem instanti: quod est impossibile. Rursus, idem accideret, si corpus Christi conservaretur intra solida corpora. Idem quoque posset accidere, si corpus Christi in magna quantitate esset consecratum. Nec tanta inspissatio aeris posset de facili evenire sine sensibili ejus immutatione.
Hinc alii dicunt, quod sacramento peracto redit substantia panis sub speciebus, sicque ex ea talia generantur. Sed nec hoc potest stare, quia quamdiu est ibi corpus Christi, non redit substantia panis:5 quia sic simul esset ibi corpus Christi et panis substantia. Corpus vero Christi manet ibi tamdiu sicut species panis, quibus remotis, jam non est ibi substantia panis, sed vermis aut cinis. Nunquam enim est substantia panis sine speciebus ipsius: idcirco substantia panis non potest redire, nisi dicatur redire quoad materiam tantum, quia eadem illa materia quæ prius erat sub forma panis, postmodum fit sub forma cineris vel alicujus hujusmodi. Et hoc stare posset juxta secundam opinionem præhabitam, quantum ad hoc quod ponebat substantiam panis in præjacentem resolvi materiam:6 quod improbatum est supra. Sed quantum ad aliam partem, qua posuit quod annihilaretur, stare non valet: quod in aliud est conversum, non potest redire nisi illud aliud convertatur in ipsum.7 Substantia autem panis in Christi corpus conversa est, et hæc substantia panis facta est substantia corporis Christi. Unde non potest esse quod substantia panis redeat, nec quoad se totam, nec quoad partem, nisi corpus Christi convertatur in substantiam panis: quod est impossibile. Si autem substantia panis redire dicatur non eadem numero, sed specie, dicere oportebit, quod illa alia materia de novo creetur. Et forte hoc intellexerunt, qui dixerunt substantiam panis redire. Sicque satis probabiliter per hunc modum sustineri potest opinio, ut dicatur quod ad hoc Deus materiam creat, ne sacramentum deprehendatur, sicque fides meritum perdat. Nec tamen materia corporalis in principio creata augetur: quoniam quantum de materia conversum fuerit de substantia panis in corpus Christi, tantum de materia nunc creatur de novo.
Potest tamen et aliter dici, quod sicut species illæ, ex hoc quod per se subsistunt, habent quod possunt agere quidquid poterant agere exsistentibus substantiis panis ac vini; ita habent quod possunt converti in quidquid converti poterant substantiæ præexsistentes. Quod sic intelligi potest. Nam ut Commentator primo Physicorum et in libro de Substantia orbis ait, in materia generabilium et corruptibilium oportet intelligere dimensiones interminatas ante adventum formæ substantialis: aliter non posset intelligi divisio materiæ, ut in diversis partibus ejus diversæ formæ substantiales consisterent. Hujusmodi autem dimensiones post adventum formæ substantialis accipiunt esse terminatum atque completum. Quidquid autem intelligitur in materia ante adventum formæ substantialis, manet idem numero in generato, et in eo ex quo generatur: quoniam posteriori remoto, remanet prius. Dimensiones autem illæ interminatæ se habent ad genus quantitatis sicut materia ad genus substantiæ. Hinc sicut in quolibet completo in genere substantiæ corporalis, est accipere materiam, quæ est ens incompletum in genere illo; ita in dimensionibus completis in sacramento, est accipere dimensiones incompletas; et his mediantibus materia panis formam reciperet ejus quod ex pane generaretur, pane non converso in corpus Christi. Unde sicut dimensionibus illis collatum est per se subsistere, et subesse illi esse quod est conforme esse prioris substantiæ, et terminationi quantitatis, et omnibus aliis accidentibus; ita etiam datur eis, quod possunt subesse alteri formæ naturali et accidentibus aliis, quia de natura sua non habent quod subsint tantum accidenti, sed etiam formæ substantiali. Et tunc vel ex consequenti adveniet etiam materia propter naturalem concomitantiam formæ ad materiam, sicut propter naturalem concomitantiam animæ Christi ad corpus suum erat anima sub sacramento (et hoc quodammodo redit in primum dictum, ut scilicet materia ibi de novo fiat); vel ipsi dimensioni virtute divina dabitur natura materiæ propter propinquitatem ad ipsam, ut sic illud generatum sit compositum ex materia et forma, sicque dimensio potestate divina convertitur in materiam dimensionatam, et fit illa.
Ex his aliqualiter patet responsio ad quæstionem qua quæritur, an species istæ sacramentales possint nutrire. Ad quod dicendum, quod quidam dixerunt species illas non nutrire, sed solum reficere atque inebriare ex sola immutatione accidentali, quemadmodum quidam inebriantur odore, et reficiuntur ac famem amittunt ex odore et sapore. Sed hoc non potest esse, quoniam talis immutatio quamvis ad horam reficiat, attamen sustentare non potest; quod tamen faciunt species illæ, si in magna quantitate sumantur. — Alii ergo dixerunt, quod ibi manet forma substantialis ipsius panis, habens eamdem operationem quam habuit panis: ideo nutrit. Sed hoc esse non potest, quoniam operatio formæ est agere, et non pati. Nutrimentum autem non nutrit nisi secundum quod convertitur in nutriti substantiam: ideo nutrit secundum quod patitur, et secundum quod ex eo aliquid generatur: quod non potest dici de forma. — Idcirco dicendum, quod quum ex illis speciebus generari aliquid possit, sicut modo expressum est, eodem modo possunt nutrire. Quum autem dicitur sacramentum hoc seu cibus iste non transire in ventrem, nec alere carnem; intelligendum est quantum ad rem contentam, quod est corpus Christi verum, quod non convertitur in manducantem. Accidentia quoque manendo in suo esse accidentali, non nutriunt, sed prout in aliud convertuntur, seu aliud sub eis creatur aut redit.
Præterea quæritur, an aliquis liquor possit speciebus sacramentalibus vini misceri. Ad quod aliqui dicunt, quod quicumque liquor addatur speciebus illis in quantacumque quantitate, mox desinit ibi esse corpus Christi, quoniam dimensiones illæ non manent eædem; liquor quoque additus per totum diffunditur. Quumque corpus Christi non sit sub speciebus illis cum alio corpore, oportet quod in toto desinat ibi esse corpus Christi. Sed ista opinio stare non valet. Constat enim, quod corpus Christi manet ibi quamdiu illa accidentia manent. Illa vero accidentia non aliter corrumpuntur quam corrumperetur substantia panis et vini. Ex parvo autem liquore adjuncto non destrueretur vinum, ideo nec species vini remanentes. Nec quælibet dimensionum distinctio tollit sacramentum. Sicut enim additio, ita divisio aliam facit dimensionem. Divisio autem non tollit sacramenti veritatem, ut patet in pane qui frangitur: unde nec additio, quoniam illa dimensionum varietas quam facit talis additio et divisio, est quantum ad indeterminationem ipsarum, non quantum ad determinatum esse earum, secundum quod competit eis subsistere; nec quantum ad esse in quo subsistunt conformes substantiæ præcedenti. Nec parvus liquor potest per omnes dimensiones diffundi, nisi rarefieret et transmutaretur in aliam liquoris speciem. Ideo non oportet quod occupet omnes dimensiones.
Ideo aliter est dicendum, quod hoc modo admiscetur liquor quicumque speciebus illis, sicut admiseretur substantiæ vini. Liquor autem additus si esset æqualis quantitatis aut majoris, pertingeret ad omnes dimensiones vini: et ita si esset alterius speciei, faceret aliam liquoris speciem mediam; si autem esset ejusdem speciei, vinum faceret aliud vinum secundum numerum, maxime quantum ad accidentia. Porro si liquor additus esset quantitatis minoris, non posset pertingere ad omnes dimensiones totius vini, sed ad aliquas, et illas immutaret altero dictorum modorum, et forte immutaretur secundum speciem, si esset alterius speciei. Constat item, quod in hoc sacramento non manet corpus Christi nisi quamdiu species illæ manent eædem numero. Ideo si apponatur parvus liquor, corrumpet partem specierum, et sub illa parte desinet esse corpus Christi: non enim probabile est, quod una gutta aquæ per totum scyphum diffundatur. Si autem in magna quantitate addatur, corrumpet species secundum totum, sicque totaliter desinet ibi esse corpus Christi. — Hæc Thomas in Scripto.
Eadem scribit in tertia parte, quæstione septuagesima septima: ubi et tenet pro probabiliori responso, quod sicut divina virtute confertur quantitati per se substere, et aliis accidentalibus formis substare, ita et vicem supplere substantiæ atque materiæ in hoc quod aliquid generetur ex dimensione, et nutriatur ex ea per modum prætactum.8 — Idem tenet in Summa contra gentiles, libro quarto;9 et quæ scribit ibi, jam sententialiter sunt inducta.
Responsio demum Alberti consonat responsioni Thomæ in Scripto: Ego (inquit) nulli præjudico. Quidam enim dicunt, quod in transitu specierum in alia, redit substantia prima specierum illarum. Alii dicunt, quod sicut species sunt ibi sine substantia quasi in actu substantiæ, ita in nutriendo habent substantiæ actum. Et utrumque satis congrue dici potest. Verumtamen accidens hic in substantiam non mutatur. — Hæc Albertus. Cujus hoc ultimum verbum non videtur concordare Thomæ, dicenti quod quantitas seu dimensio fit divina virtute materia dimensionata.10
Petrus in omnibus his sequitur Thomam, et probabilius arbitratur quod formæ illæ accidentales finaliter convertuntur in eosdem humores in quos fieret substantiæ, si adesset, conversio. — Concordat Richardus.
At vero Bonaventura: Aliqui (inquit) dicunt, quod accidentia illa non reficiunt nutriendo, nec in alimentum convertuntur, quia nec accidentia possunt ita converti; attamen agunt, aerem ac cerebrum immutando. Unde multi inebriantur ex vini odore. — Sed quoniam ex combustione hostiæ cineres generantur, et ex putrefazione vermes, communior exstat opinio, quod percipiens sacramentum alitur ac nutritur: quod satis patet ad sensum, quoniam bibens vinum consecratum, sitim exstinguit in se, si sitiat. Quumque objicitur, quod alimentum est substantia, diversimode respondetur. Aliqui enim dicunt, quod virtute supernaturali accidentia convertuntur in substantiam. Nempe qui omnipotenti sua virtute potest accidentia illa sustentare sine materia, potest eadem sua virtute in substantiam ea convertere, in quam converteretur panis substantia si adesset. Et hoc dicunt ipsum sacramentum exigere, ne deprehendatur, et ne fides merito suo privetur. Alii dicunt, quod divina virtute redit substantia panis, quando desinentibus et corruptis speciebus, desinit ibi esse sacramentum. Et hoc dicit Innocentius in libro de Ecclesiasticis officiis. Hanc positionem credo probabilem et securam, maxime quoniam tanti viri auctoritate fulcitur. Caute tamen procedendum est hic, quia in hoc secretum fidei latet, et Sancti non multum loquuntur de his. Et quis scit, an Deus faciat sic aut sic? Nec videtur omnino improbabile, quod aliquod accidens in substantiam convertatur, quum divina virtute per se subsistat. Sic nec improbabile reputatur, quin sicut substantia panis in corpus Christi miraculose convertitur, ita et revertatur. Quum enim in conversione substantiæ panis corpus Christi non generetur nec fiat, et tamen sub speciebus illis esse incipiat corpus Christi, quis audeat hoc tanquam irrationabile reputare, ut corpore Christi non corrupto, sed desinente esse ibidem, substantia illa quæ prius sustentabat accidentia illa, revertatur: quum accidentia illa non sint ob aliud sine subjecto, nisi ob dignitatem reverentiamque contenti, utpote sacramenti? Quod si quæratur, an illa reversio sit generatio, creatio, aliave mutatio; dici potest, quod sicut illa conversio est singularis mutatio, ita et ista reversio. Quidquid autem horum dicatur, dummodo non pertinaciter asseratur, nullum consistit periculum. Solum hoc observetur, ut capacitatis nostræ intelligentia in Christi obsequium totaliter captivetur.11 Hæc Bonaventura.
Qui infra quærit, utrum accidentia illa habeant potentiam convertendi alia in sacramentum, utpote si vino consecrato apponatur aqua. Videtur quod sic, quia si aquæ benedictæ addatur aqua non benedicta, totum est aqua benedicta. In oppositum est, quia nihil convertitur in sacramentum nisi per transsubstantiationem, quæ fit sacramentalium virtute verborum, non vi specierum. — Dicendum ad quæstionem, quod non. Nec est simile de aqua benedicta, quoniam benedictio aquæ non ponit nisi accidens aliquod et proprietatem quamdam sanctificationis. Hæc autem consecratio ponit conversionem in veram substantiam, continentiamque ejusdem realem, quæ est a sola increata virtute. Hæc idem.
Ex præinductis jam declarata est hæc sacrosanctæ fidei veritas, quantum humani ingenii imbecillitate fieri potest. Nihilo minus quidam circa hæc tot facit involutiones, ut si scripta ejus produxerim, profectus legentis impediretur magis quam cresceret. Recitat circa hæc primo opinionem sancti Doctoris, et primo facit scrutinium circa hoc quod Sanctus ille affirmat, formas substantiales agere mediate per qualitates activas, ut formam ignis per calorem; qualitates quoque agere et producere simile sibi in specie, sicut calor causat calorem; non autem agere ultra speciem suam, nisi virtute formæ substantialis. Circa hæc grandem facit inquisitionem et disputationem, quid ibi intelligatur per virtutem, et in quo sit realiter virtus illa; quum tamen hæc plana et certa sint, nec dignum sit talibus immorari, præsertim quum omnis effectus agat quodam modo in virtute propriæ causæ, id est virtute seu potestate quam habet a sua causa, vel virtute quæ est in causa sua realiter, et in ipso influentialiter, seu per quamdam impressionem aut participationem: quemadmodum serra virtute artis artificis cooperatur ad formæ artificialis inductionem, atque propria virtute seu acumine causat ligni secationem. — Insuper, contra dicta B. Thomæ arguendo, assumit sic: Nihil est in accidente nobilius eo. Hoc falsum videtur, quum caritas et actio ejus sint in voluntate, beatitudo quoque in intellectu aut voluntate; et tamen præstantiores sunt naturalibus illis potentiis, et summæ perfectiones earum formales. — Secundo assumit sic: Quod non est, non est causa. Hoc quoque instantiam patitur, quoniam finis obtinendus nondum consistens nisi in apprehensione agentis, est causa, imo et causa causarum vocatur, quoniam movet causam efficientem, quæ movet materiam: qua mota, inducitur forma, sicque acquiritur finis. — Tertio sic assumit: Nihil est causa instrumentalis respectu ejus ad quod producendum sufficit sola sua virtus activa. Hoc reprobatur, quoniam omnis causa creata, est instrumentalis causa respectu sui effectus per comparationem ejus ad primam causam. Verumtamen causa instrumentalis multipliciter dicitur, et vile censetur de usu nominum disceptare. Juxta hunc modum possent et cetera scripta ejus impugnari.
Argentinensis et Durandus præinductæ communi doctrinæ satis concordant.
Porro Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali tuetur et probare conatur, quod species sacramentales non nutriunt vere, nec augent sumentem: Mensa (dicens) altaris mensa est animarum, non corporum.
Placuit autem clementissimo Creatori hoc declarare isto miraculo. Quidam sacerdos credens hostiis verum panem subesse, conficiebat in magna quantitate, prout ad corporis sui sustentationem sufficere æstimabat, et eas in cibum accepit. Qui infra paucos dies absque alterius morbi occasione defunctus est, ipso mortis suæ experimento cognoscens, hostiis consecratis non subesse quod vere posset corpus nutrire. Non tamen negamus odore quodam posse corpus nutriri; sed odor ille est vaporosa substantia, non accidens: odore autem qui accidens est, non potest hoc fieri. — Hæc Guillelmus, qui probat istud per argumenta quædam prætacta.
Porro Argentinensis cum præallegatis doctoribus contrarium tenens, refert factum quoddam huic contrarium: Audivi, inquiens, a sacerdote fide digno, quod imminente quodam terribili prælio Romanorum, consecravit hostias plurimas pro militibus congressuris communicandis: qui casu ita se offerente, non communicaverunt, propter quod omnes hostias illas solus accepit, ex quibus fuit sic saturatus, quod alium cibum non affectavit. — Verumtamen ista narratio præinductæ non obviat, quia Guillelmus non negat quin dimensiones panis impleant stomachum, et occupent locum; qualitates quoque concedit sitim posse auferre, non alere.
Denique præinductis ex Thoma, Alberto, Bonaventura, Ægidio ac aliis, de exsistentia Christi sub hostia quamdiu manent ibi formæ accidentales seu species, concordant scripta Henrici Quodlibeto secundo. Qui et D Quodlibeto quarto interrogat, an species illæ sacramentales nutriant.12 Ad quod respondet omnino ut Thomas in tertia parte.13
Amplius, nono Quodlibeto, ultima quæstione, sciscitatur, utrum per miraculum et absolutam Dei omnipotentiam possit unum et idem corpus simul esse in diversis locis localiter. Arguitur quod sic, quia miraculose plura corpora possunt simul esse in uno loco, ergo et unum in pluribus locis. Item corpus Christi simul est sub pluribus dimensionibus sacramentaliter; sed virtute divina possunt dimensiones panis converti in dimensiones corporis Christi: ergo virtute conversionis, dimensiones corporis Christi erunt ubi erant dimensiones panis. Sicut ergo substantia corporis Christi potest per conversionem eodem tempore esse sub diversis dimensionibus in diversis altaribus; sic et dimensiones corporis Christi per conversionem possunt esse in diversis altaribus, ubi erant diversæ dimensiones conversæ in illas. Sed non sunt dimensiones corporis Christi, nisi ubi est verum et totum ac integrum corpus Christi: ergo totum Christi corpus simul potest esse per miraculum in locis diversis. In oppositum est, quia sic contradictoria essent simul vera, quoniam dimensiones corporis connumerantur dimensionibus loci. Si ergo idem corpus esset in pluribus locis, esset unum et plura; et ita esset unum, et non unum: quod est absurdum. Nempe qua ratione posset idem corpus esse simul in duobus locis, eadem ratione et in tribus et quatuor; et ex consequenti, in omnibus seu ubique, quod Deitati est proprium. Idcirco simpliciter dico, impossibile esse idem corpus simul esse in pluribus locis. Denique, si idem corpus æque corporaliter et dimensionatum esset in pluribus locis, aut ergo quod exsistit in uno loco, exsistit in alio, aut non. Si sic, ergo si in uno loco sit gelu, in alio calor, simul haberet calorem et frigus; similiter in uno loco ex defectu victualium esuriret, in alio comedens saturaretur; atque in uno loco infirmaretur, in alio esset sanum; imo in uno moreretur, in alio vivum et sanum maneret. Si dicatur secundum, consimilia inconvenientia sequerentur.
Nec simile est quod arguitur de exsistentia plurium corporum in uno loco: quia ex hoc non sequitur contradictoria esse simul vera, sed obviat tantum contraria dispositio circa idem ad esse simul cum alio, a qua contraria dispositione potest absolvi. In corporibus namque nihil repugnat ipsa esse simul, nisi dimensiones; et hoc non propter dimensionum essentiam, sed propter situm quem natæ sunt habere in loco: qui situs est accidens dimensionum, quemadmodum situs qui est ordo partium inter se, est differentia illis essentialis. Etenim propter situm qui dicit ordinem ad locum, tangunt se corpora, et tenent se extra se, et sese nequeunt penetrare; estque dispositio illa imperfectionis in dimensionibus, et præter dimensionum essentiam: ita quod quamvis non naturaliter, tamen supernaturaliter separabilis est ab illis per dotem subtilitatis, quæ est quædam potentia non resistendi, ita quod non resistit alicui, nec aliquid sibi. Sicque corpus per eam illabi potest alteri corpori, et hoc absque eo quod tangat illud resistendo. Unde et tale corpus non habet esse per se in loco per continentiam inter latera circumdantis. Ad aliud dicendum, quod in Eucharistia duo sunt, utpote, species illæ visibiles, et res contenta, quæ est corpus Christi. Circa quod duo considerantur, puta, conversio facta in ipsum, et per ipsam conversionem suum esse alicubi ubi ante non erat, sine sua mutatione et motione. Nec potest hoc secundum esse sine primo, quia impossibile est Christum dimensionaliter simul esse in pluribus locis. Dicuntque aliqui, quod nec primum horum potest esse sine secundo, ita scilicet, quod si ponantur simul et dimensiones et substantia panis converti in dimensiones et substantiam corporis Christi, ex ipsa conversione necesse est esse corpus Christi ubi conversio facta fuit, et panis desinit esse panis. Quod et si verum esset, non tamen esset ibi corpus Christi secundum rationem suarum dimensionum, id est, dimensionaliter: de quali modo quærit hæc quæstio. Idcirco ex illo non potest istud probari. Nam et si dimensiones panis converterentur in dimensiones corporis Christi absque conversione substantiæ panis in substantiam corporis, non tamen dimensiones corporis Christi essent in substantia panis dimensionaliter: quia sic informarent atque extenderent ac figurarent. — Hæc Henricus. Qui de his scribit prolixe; et infra patebit qualiter verum sit quod de dote agilitatis hoc loco deprompsit.
Verum hujus positionis contrarium asserit Scotus: Maxima (inquiens) mihi certissima est, Deo esse possibile quidquid non includit evidenter contradictionem, et ad quod non sequitur necessario contradictionio. Tale est, unum et idem corpus esse in pluribus dimensionaliter atque localiter. Dico ergo, quod Deo simpliciter possibile est facere idem corpus simul esse in diversis locis localiter. Hoc patet ex intellectu terminorum. Quum enim dico, idem corpus simul esse in diversis locis localiter, nihil dico supra corpus nisi respectum extrinsecus advenientem, fundatum in uno quanto ad aliud quantum circumscribens. Talem autem respectum plurificari super idem fundamentum ad diversos terminos, non apparet contra aliquid notum secundum rationem: quia respectus intrinsecus advenientes, de quibus hoc minus videtur, possunt plurificari fundamento eodem manente, ut secundum albedinem unam similitudines duas fundari ad terminos duos. Porro quod ubi non dicat nisi respectum extrinsecus advenientem, ostensum est. Et mirum quod sequentes rationem, tantum sequuntur imaginationem, quod quia imaginatio non separat locum a corpore, nec econtra, nec percipit unum plurificari sine alio, ideo dicatur impossibile esse simpliciter, unum sine alio plurificari, præsertim quum ipsa ubi sint posteriora quanto locato, et accidentaliter ac contingenter advenientia. Hæc Scotus.
Qui circa hæc prolixe disceptat; et quidquid sit de veritate conclusionis, videntur dicta præcedentis positionis magis idonea. Quid autem Omnipotens possit in istis difficultatibus, definire videtur incautum. Variis etenim modis potest eumdem effectum producere, et pluribus ac mirabilioribus modis quam excogitare valeat homo. Nec audeo dicere, quin possit efficere, corpus
Christi esse sub speciebus panis aliter fantulum sub hostia apparentem : ergo tali apparitioni aliquid correspondet reale, alioqui fictio esset sive deceptio.
Contra, formæ illæ sacramentales non videntur dividi posse, quum forma dicatur simplici et invariabili consistere essentia.
Ad hæc Bonaventura respondet: Quidam (ut refert Magister) dixerunt, verum corpus Christi frangi in sacramento, non tamen lædi neque corrumpi; et hoc supernaturaliter fieri, sicut in Cœna Christus dedit discipulis corpus suum adhuc passibile, quod sine ejus læsione edebant. Et assumpserunt pro se verbum hoc Augustini, Unusquisque de altari accipit partem suam; verba quoque Berengarii, qui de suo errore pœnitens, locutus est coram Nicolao Papa: Confiteor verum corpus Christi manibus sacerdotum attractari ac frangi. Quod verbum a Papa atque concilio exstitit acceptum. Sed istud erroneum est. Quod enim incorruptibile est, non potest realiter dividi. Verba vero Augustini et Berengarii intelliguntur dicta ratione sacramentalium specierum, quæ dividuntur, in quibus consistunt divisio, masticatio, attritio.14 Quomodo autem corpori Christi competit Cf. dist. ix, q. 1. manducari, dictum est ante.
Porro dum quæritur, an speciebus sacramentalibus competat fractio; respondendum, quod quidam dixerunt, quod ibi non sit vera fractio neque divisio, sed solum apparens; nec tamen est falsitas neque deceptio, quia non ordinatur ad fallendum, sed instruendum, sicut quod Christus fin xit se longius ire, ac duobus discipulis in alia apparebat effigie.15 Hæc opinio reprobatur, quia si non est ibi fractio, ergo nec masticatio nec specierum attritio: quod est contra experientiam. — Ideo alia dixit opinio, quod ex parte sacerdotis ibi sit actus seu fractio; attamen nil frangitur ibi, quia nec corpus Christi, nec species. Quod stare non valet, quoniam fractio activa infert fractionem passivam. — Est ergo tertia positio vera, quod sicut ibi sunt veræ dimensiones panis transsubstantiati, veraque
Videtur quod sic, quia ita videtur ad sensum; et nisi sic esset, videretur ibi esse deceptio sensuumque illusio, quam in tanto veritatis mysterio esse non decet. — Rursus, corpus Christi vere comeditur: ergo masticatur ac frangitur. — Iterum, frequenter in ipso Missæ officio visus est angelus Dei quasi cum gladio divisisse in-
Modo quærendum, An corpus Christi frangatur in sacramento.
Footnotes
Chapter 121 of 283