Skip to the text

Quæstio 3

quantitas, ita et fractio vera, non tamen in dimensionibus corporis Christi. — Denique fractio illa designat dominicam passionem, et tres illæ particulæ hostiæ consecratæ significant tres partes mystici corporis Christi, puta Ecclesiæ, cujus una pars regnat in cœlis, alia quiescit in spe in monumentis, tertia versatur in labore ac tentationum periculo. Hæc Bonaventura.

Concordat Albertus, qui addit : Comestio multa includit, puta divisionem cibi per dentes, masticationem, trajectionem in ventrem, digestionem et incorporationem; et tantum passive conceditur quod corpus Christi comeditur ratione trajictionis illius. Berengarius quoque in signum detestationis pristini sui erroris, per excessum confessus est corpus Christi dentibus atteri, manibusque tractari et masticari. Hæc Albertus.

At vero Thomas : Corpus (inquit) Christi est sub speciebus sacramenti, non mediantibus propriis dimensionibus suis, imo illæ sunt ibi concomitanter. Ideo quidquid convenit corpori Christi mediantibus dimensionibus suis, hoc non convenit ei secundum quod est sub sacramento. Quumque divisio quantitativa ei non valeat convenire nisi mediante propria dimensione, sequitur quod fractione specierum non frangitur corpus ipsius : imo nec frangeretur, quamvis passibile esset, sicut fuit in Cœna. — Aliqui autem dixerunt, quod nec species frangantur, ita quod ibi sit fractio sine subjecto. Quod dici non potest, quum fractio sit quidam motus : ideo secundum rationem suæ speciei requirit terminum a quo, et terminum ad quem; sicque oportet ibi esse unum quod in multa dividitur, quod est fractionis subjectum.

Præterea, de causis fractionis sciendum, quod in hoc sacramento est duplex res sacramenti, videlicet corpus Christi verum et mysticum. Hinc fractio duo significat. Primum est ipsa divisio corporis Christi, facta in passione. Secundum est distributio virtutis redemptionis Christi per diversa membra Ecclesiæ: quam significationem tangit divinus Dionysius tertio capitulo Ecclesiasticæ hierarchiæ. Et juxta hoc accipitur significatio partium secundum diversum statum membrorum, quoniam quidam adhuc vivunt in corpore, et hi significantur per partem quæ comeditur, quia diversis pœnalitatibus atteruntur, suntque in motu ut Christo incorporentur. Quidam sunt mortui, qui sunt in differentia duplici. Nam quidam sunt in plena participatione salutis, et hoc est corpus Christi quod jam surrexit, ut Christus et beatissima Virgo; et hi significantur per partem in calice missam, quoniam illi inebriantur ab ubertate domus Dei. Quidam sunt in exspectatione plenæ glorificationis, ut qui jam stolam animæ tantum habent, ut animæ beatæ in patria, vel neutram, ut in purgatorio consistentes; et hi significantur per partem quæ reservatur usque in finem Missæ. Hi namque perfectam gloriam consequentur in fine, et interim in sepulcris quiescunt. Hæc Thomas in Scripto. — Ista communia sunt, et eis doctores concordant : idcirco nec immorandum est.

Chapter 122 of 283