Skip to the text

Quæstio 4

Etiam quæritur hic De effectibus hujus sacramenti.

Quocirca asserit Thomas, primo respondens ad istud, utrum per hoc sacramentum augeantur virtutes : Proprius effectus cujuslibet sacramenti accipiendus est ex similitudine ad materiam sacramenti ipsius : sicut expurgatio veteris vitæ est effectus Baptismi, per ablutionem aquæ significata. Ideo, quum materiale in hoc sacramento sit cibus, oportet quod effectus proprius sacramenti istius sumatur juxta similitudinem ad cibi effectum. Cibus autem corporalis primo in cibatum convertitur, atque ex tali conversione deperdita restaurat, quantitatemque auget. Spiritualis vero cibus non convertitur in manducantem, sed illum convertit in se.

Hinc proprius effectus sacramenti istius est conversio hominis in Christum, ut cum Apostolo dicat: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.1 Ad quod sequuntur alii duo effectus, puta augmentum spiritualis quantitatis in incremento seu profectu virtutum, et restauratio deperditorum per remissionem venialium, seu per reparationem cujuscumque præcedentis defectus. — Si autem objiciatur, quod augere virtutes commune est omnibus sacramentis, non ergo huic est proprium sacramento; dicendum, quod augmentum dupliciter dicitur. Primo, prout in viventibus et non viventibus invenitur, prout quælibet additio facit augmentum: sicque virtutes augentur per omnia sacramenta quæ gratiam inveniunt in subjecto, ex hoc quod ipsa sacramenta ex se nata sunt gratiam causare. Secundo augmentum dicitur proprie, prout in viventibus est ex conjunctione nutrimenti: et ita est proprius hujus sacramenti effectus. Potest quoque sacramentum istud perducere ad perfectionem caritatis, loquendo de perfectione viæ, non patriæ.

Quæritur quoque, an sacramentum hoc prosit Beatis ad augmentum gloriæ. Apparet quod imo, quia (ut Innocentius ait) in collecta B. Leonis Papæ habetur: Annue nobis, Domine, ut animæ famuli tui Leonis hæc prosit oblatio. Insuper offertur pro parvulis decedentibus in innocentia baptismali. — Dicendum, quod gloria comprehendit præmium Beatorum, quod duplex est, utpote: gaudium essentiale, quod de Divinitate habent, et accidentale, quod habent de quocumque creato. Gloria autem Beatorum quoad præmium seu gaudium essentiale, augeri non potest, secundum opinionem probabiliorem; sed quantum ad præmium accidentale, usque ad diem judicii. Nam et tunc de glorificatione corporis crescet, imo de omnibus factis bonis accrescit gloria eis, quia gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente. Sic quoque gaudent de omnibus quæ fiunt in Dei honorem, Luc. xv, 10. maxime de his in quibus de eorum electione et gloria agimus gratias Deo. Hinc simpliciter loquendo, quantum ad essentiale gaudium sacramentum hoc non auget gloriam in Beatis, sed solum quoad gaudium accidentale. — Ad objecta dicendum, quod ut Innocentius solvit, ubi cumque talis modus loquendi invenitur, intelligendus est ut ad hoc prosit, ut a fidelibus magis ac magis glorificetur Deus vel Sanctus talis. Porro, pro pueris baptizatis Missarum solennia celebrantur, non ut ipsi juventur quantum ad culpæ remissionem aut gloriæ incrementum, sed ob alias causas. Primo, propter vivorum solatium. Secundo, ad ostendendum parvulos pertinere ad mystici corporis unitatem, dum idem modus exsequiarum servatur in ipsis ac aliis. Tertio, ad commendandum redemptionis humanæ mysterium, quod in hoc sacramento commemoratur, per quod parvuli sine proprio merito salutem consequuntur æternam.

Insuper quæritur, an hujus sacramenti effectus impediatur per solum mortale peccatum. Dicendum, quod omnis perfectio acquirenda impeditur per remotionem dispositionis ad eam. Quemadmodum autem dispositiones materiales se habent ad perfectionem formæ, ita actus se habent ad perfectionem finis. Quumque hoc sacramentum perficiat hominem conjungendo ultimo fini, idcirco ad hoc quod effectum suum plene habeat in sumente, oportet quod adsit actualis devotio: quæ quum interdum sine mortali peccato impediatur, quum distractiones variæ ipsam impediant, et peccata venialia actum virtutum amoveant seu interrumpant; absque mortali peccato potest hujus sacramenti impediri effectus, ita quod aliquis augmentum gratiæ non consequatur, nec tamen mortalis peccati incurrat reatum, sed forte reatum venialis peccati, eo quod imparatus accedat. Effectum vero Baptismi non impedit nisi mortale peccatum, quoniam in Baptismo datur primum esse spirituale. Verumtamen non est dicendum, quod omne peccatum veniale impediat hujus sacramenti effectum, sed solum illud quod tollit actualem devotionem illam quæ in hoc sacramento exigitur.

Præterea si quæratur, an virtute hujus sacramenti peccata venialia dimittantur; dicendum, quod virtute hujus sacramenti sit transmutatio quædam hominis in Deum, et hic est proprius sacramenti hujus effectus. Quumque ex caritatis fervore dimittantur peccata venialia, eo quod contrarientur caritatis fervori; idcirco ex consequenti, virtute hujus sacramenti venialia dimittuntur. Hinc tantus posset esse fervor devotionis, quod omnia venialia deleret peccata. — Et si objiciatur, quod tunc homo frequenter sine omni consisteret culpa, contra illud Joannis, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus;2 respondendum, quod non est inconveniens, quod homo aliqua hora absque omni veniali sit culpa, quamvis hoc non diu duret, propter difficultatem vitandi venialia. Et quo major est fervor devotionis in celebrando aut communicando, eo plus de venialibus delet; non tamen semper omnia, quoniam non est proprius ejus effectus venialia tollere. Gratiæ demum sacramenti hujus non solum mortalia, sed et venialia opponuntur, quia in hoc sacramento non solum confertur gratia habitualis, sed etiam excitatur fervor actualis devotionis.

Quæritur demum, an virtute sacramenti istius etiam mortalia dimittantur peccata. Et respondendum, quod effectus hujus sacramenti correspondet his quæ exterius in ipso geruntur. Exterior autem usus hujus sacramenti consistit in manducatione, quæ non convenit nisi viventi. Hinc effectus hujus sacramenti præsupponit vitam gratiæ in sumente. Quumque mortale peccatum vitam spiritualem corrumpat, ideo sacramentum hoc non est ad abluenda peccata mortalia, sed solummodo culpas quæ cum vita gratiæ stare queunt. — Sed objici potest, quod dicitur in complenda, Sit ablutio scelerum, etc. Dicendum, quod

A (ut Innocentius scribit) illæ locutiones sunt impropriæ. Dicitur quippe sacramentum hoc crimina abluere, in quantum impedit ea, præstando robur contra ea, et quia in aliquo potest esse peccatum mortale de quo sibi conscius non est, et talis si devote accedat, consequitur remissionem illius. — Verum objici potest, quoniam celebrans pro iniquis, interdum impetrat eis veniam et gratiæ infusionem virtute sacramenti istius, ergo plus sibi ipsi potest hoc impetrare: et ita, quamvis iniquus, potest licite celebrare et mortalium remissionem sibi mereri. Dicendum, quod Eucharistia non solum est sacramentum, sed etiam sacrificium. In quantum autem est sacramentum, habet effectum in omni vivente, in quo exigit præexsistere vitam gratiæ. In quantum vero est sacrificium, habet effectum quoque in aliis, in quibus non præexigit vitam spiritualem in actu, sed in potentia. Idcirco, si dispositos inveniat eos, obtinet eis gratiam virtute sacrificii veri a quo omnis gratia in nos fluxit, et per consequens peccata mortalia in eis delet, non sicut proxima causa, sed in quantum impetrat eis gratiam devotionis caritatis, quæ contritionem perficiet et remissionem peccati.

Circa hoc quæritur, an hoc sacramentum remittat pœnam peccati mortalis. Dicendum, quod Eucharistia in quantum est sacramentum, habet pro principali effectu hominis unionem cum Deo: hinc per modum sacramenti non aufert nisi ea quæ in habente vitam invenit opposita huic unio ni; et talis non est pœna peccati mortalis dimissi. Ideo in quantum est sacramentum, non habet pro effectu dimissionem pœnæ peccati mortalis. Sed in quantum sacrificium, accipit rationem satisfactionis: sicque tollit pœnam in parte aut toto, sicut et aliæ satisfactiones, secundum mensuram pœnæ debitæ pro peccatis, ac devotionis qua sacramentum offertur. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea, super his scribit diffuse in tertia parte, quæstione septuagesima nona.

Primo respondens ad istud, utrum per hoc A De hoc Augustinus dicit: Dominus noster corpus et sanguinem suum in eis rebus commendavit quæ ad unum aliquid rediguntur ex multis. Sicque spiritualem fidelium unionem designant. Unde loquitur Augustinus: O sacramentum pietatis, o signum unitatis, o vinculum caritatis! Quumque Christus et passio ejus sit gratiæ causa et refectio spiritualis, et caritas sine gratia esse non valeat;3 ex omnibus his manifestum est, quod sacramentum hoc confert gratiam.45

Vivificativum Dei Verbum uniens se ipsum propriæ carni, fecit et ipsam vivificativam. Decebat namque eum nostris quodammodo uniri corporibus per sacram ejus carnem pretiosumque sanguinem, quæ in benedictionem vivificativam accipimus in pane et vino. Secundo consideratur ex eo quod per hoc sacramentum repræsentatur, quod est passio Christi: idcirco effectum quem passio Christi fecit in mundo, sacramentum hoc facit in homine. Unde super illud Joannis, Continuo exivit sanguis et aqua, dicit Chrysostomus:6 Quia hinc suscipiunt principium sacra mysteria, quum accesseris ad extremum calicem, accede quasi ab ipsa Christi costa bibiturus. Unde et ipse Dominus dicit: Hic est sanguis meus, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum.7 Tertio consideratur effectus sacramenti ex modo quo traditur, utpote per modum cibi ac potus: ideo omnem effectum quem cibus et potus corporalis faciunt quantum ad vitam corporalem, quam sustentant, augent, reparant, roborant et delectant, facit hoc sacramentum quantum ad vitam spiritualem. Ideo ait Ambrosius: Panis est vitæ æternæ, qui fulcit animæ nostræ substantiam. Et Chrysostomus dicit super Joannem: Præstat se nobis desiderantibus et palpare et comedere et amplecti. Unde et ipse Dominus dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus.8 Quarto consideratur ex speciebus sub quibus traditur, utpote speciebus panis et vini, quæ ex multis constant et rediguntur ad aliquid unum.9

Amplius quæri potest, utrum hoc sacramentum præservet hominem a peccatis futuris. Dicendum, quod quo modo præservatur homo a morte corporali, eodem modo præservatur homo a peccatis futuris. Præservatur autem homo a morte corporali dupliciter. Primo, in quantum natura hominis interius roboratur contra interiora corruptiva: et sic præservatur a morte per cibum et medicinam. Secundo, per hoc quod munitur contra exteriores impugnationes: sicque præservatur per arma quibus corpus munitur. Utroque itaque modo præservat hoc sacramentum a peccato futuro. Primo, per hoc quod Christus conjungitur nobis per gratiam, roborat spiritualem hominis vitam tanquam spiritualis cibus medicinaque animæ. Secundo, in quantum est signum passionis Christi, per quam victi sunt dæmones: sicque repellit omnem impugnationem eorum. Unde super Joannem ait Chrysostomus: Ut leones flammam spirantes, sic a mensa illa discedimus terribiles effecti diabolo.10

Quæritur etiam, an per peccatum veniale impediatur hujus sacramenti effectus.11 Dicendum, quod effectus Sacramenti non solum est adeptio gratiæ habitualis seu caritatis, sed etiam actualis quædam refectio dulcedinis spiritualis: quæ refectio impeditur per venialia peccata, per distractionem et imparatum accessum. Augmentum vero gratiæ seu caritatis habitualis non impeditur nec tollitur per venialia illa. — Hæc Thomas in Summa. In quibus scripta Alberti, Petri, Richardi et plurium aliorum virtualiter continentur.

Porro Bonaventura: Hoc est, ait, sacramentum unionis. Ideo primus ejus effectus est unire, aut unitos magis unire. Magis autem unire contingit tripliciter. Primo, quia unitur vinculo majori, ut qui caritatem habet majorem. Secundo, quia eodem vinculo unitur strictius, ut qui eodem habitu amat ferventius nunc quam ante. Tertio, quoniam firmius diligit, ut qui in eodem habitu magis est radicatus. Dicitur ergo hoc sacramentum magis unire, quoniam digne accedentem reddit ferventiorem, ut carbo ignitus; reddit etiam fortiorem, ut bonus cibus. Atque ex hoc quod reddit caritatem magis ignitam, adjuvat ad consumendum venialis peccati rubiginem; ex hoc quoque quod magis confirmat mentem, confert ad vitandum scelera universa: sicque ratione utriusque valet ad virtutum augmenta, potissime caritatis, non quantum ad essentiam, sed quoad fervorem et radicationem. Fervor etenim ille quotidie per venialia minoratur; similiter et radicatio: idcirco oportet per hunc cibum restaurari deperditum. Nec obviat hos effectus produci etiam per alia sacramenta et per virtutes, alio ac alio modo: nam et sacramenta ac virtutes se invicem adjuvant, ac diversum habent modum agendi. Hæc Bonaventura. — Ægidius quoque, super Decretalem Quum Marthæ, consonat præinductis.

Postremo, de effectibus hujus superdignissimi sacramenti scribit Guillelmus in suo Sacramentali: Quemadmodum aqua baptismalis vere est aqua regenerans et unda purificans, non sua natura, sed virtute divina, quæ per verbum invocationis accedens efficit sacramentum; sic vera Christi caro accessu virtutis divinæ, quæ ab ea nunquam recedit, fit sanctificationis sacratissimum instrumentum, ac digne sumentibus sacræ refectionis adjumentum. Quæ virtuosissima est propter Dei sapientiam et Dei virtutem, cujus ipsa est vestimentum. Nempe si vestis S. Joannis apostoli ex contactu sacri ipsius corporis id virtutis obtinuit, ut per manum Aristodemi adhuc increduli tactu suo tres mortuos suscitavit: quid de hoc vestimento Dei omnipotentis, id est corpore Christi, pia fides edocet sentiendum? Si Petri apostoli baculus ex attactu Petri assequi potuit, ut tactu suo mortuum socium B. Martialis Lemovicensis suscitaret, et usque in præsens retinet ut dæmones de obsessis expellat corporibus, et eos ad loquendum compellat: quid de sacratissimo Christi corpore sentiendum? Si Christus Dominus tantas virtutes corporibus atque reliquiis Sanctorum suorum largitus est, imo ossibus eorum et capillis, et quod plus est, eorum pulveri ac sepulcris: quomodo non incomparabiliter multo majores ac plures virtutes carni suæ glorificatissimæ ac deitati unitæ donavit? Quid enim mirabile ac præclarum poterit cogitari, quod non ad Sanctorum suorum reliquias vel etiam memorias operatus sit Christus, et usque nunc operetur? Amplius, si fimbriæ vestimenti sui hoc tribuit, ut ejus tactu hæmorrhoissa sanaretur a sanguinis fluxu; imo quod omnes qui tangebant eam, curarentur ab ægritudinibus suis: quid inæstimabilis potestatis et supernaturalis efficaciæ credendus est suo sacratissimo et illibatissimo corpori contulisse? Præterea, si carni seu pinguedini serpentinæ, de qua theriaca conficitur, virtutem concessit effugandi venenum quod hominis vitam exstinguit: quanto fortius sacratissimæ carni suæ virtutem præstitit ejiciendi animarum nostrarum venena, id est vitia et peccata,

Matth. IX, 20-22.

Marc. VI, 56. tentationes et passionum aculeos? Insuper, mittere discrimini, cum incertitudine tali accedens. — Rursus, accedens aut reputat se indignum, aut dignum: si indignum, insipienter et periculose agit accedendo, quum dicat Apostolus, Quicumque manducaverit panem hunc vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. 1 Cor. xi, 27.

Gen. II, 9. si ligno vitæ in medio paradisi virtutem impressit, ut vitam corporalem perpetuaret utentium fructu illius: quomodo non potius carni suæ ac sanguini contulit, ut perpetuare vitam valeant animarum? Qui utique quodammodo fructus ipsius sunt; ipse vero verissimæ vitæ verissimum est lignum. Præterea, si hanc virtutem dedit herbæ pæoniæ et jaspidi lapidi, ut phantasmata fugent, itemque dæmonia; si potestatem hanc præstitit verbis exorcismorum quorumdam, ut eis arceantur et ligentur dæmones, et alia fiant miranda quæ in libris magicis continentur: quomodo Verbum per quod facta sunt omnia, carnem quam pro nostra salute assumpsit, non universis virtutibus gloriæ suæ congruentibus et saluti expedientibus animarum illustravit? Nonne ipse smaragdo impressit hanc vim, ut lætitiam operetur in animabus gestantium ipsum; lapidi quoque bufonis, ut expellat tristitiam; et lapidi topazio, ut temperantiam ab ardore libidinum donet; ac adamanti, ut gratiositatem inducat ac pariat in gestante? Propter hæc omnia et alia innumerabilia mirabilia ejus, quæ pro parte maxima præterimus et quæ nec nosse nec numerare sufficimus, merito beatos reputamus eos qui tam divinissimæ excellentiæ sacramentum tota devotione ac veneratione assidua amplectuntur, suscipiunt, et spiritualiter intra se jugiter retinere conantur. Hæc Guillelmus.

Joann. I, 3. C sumptionem, ne homo a Deo alienetur totaliter.

Ad hæc Thomas respondet: Quæ in hoc sacramento geruntur, similitudinem habent cum his quæ in corporali accidunt nutrimento. Quum enim fiat deperditio quædam continua humiditatis naturalis seu humidi radicalis, per actionem naturalis caloris exercitiumque laboris, oportet frequenter corporeum sumere alimentum ad restaurationem deperditi, ne deperditio illa continua mortem inducat. Conformiter, ex concupiscentia innata et occupatione circa exteriora fit deperditio devotionis atque interni fervoris, quibus homo in Deum colligitur. Hinc oportet ut pluries deperdita restaurentur per hujus vivifici cibi sumptionem, ne homo a Deo alienetur totaliter.

Si autem quæratur, an sit quotidie celebrandum seu communicandum, quum dicat Ambrosius: Panis iste quotidianus est; accipe quotidie quod tibi prosit quotidie ad salutem. Dicendum, quod in hoc sacramento duo requiruntur ex parte recipientis, videlicet: desiderium conjunctionis ad Christum, quod facit amor; et reverentia sacramenti, quæ pertinet ad donum timoris. Primum incitat ad frequentationem sacramenti quotidianam; secundum retrahit. Si quis ergo per experientiam noscat, ex quotidiana celebratione in se augeri caritatis fervorem ac reverentiam sacramenti, talis deberet quotidie communicare. Si autem sentiret illa in se ex quotidianana communione non multum augeri, talis deberet aliquando abstinere, ut postmodum cum majori reverentia ac fervore accedat. Et quantum ad hoc unusquisque relinquendus est discretionis suæ judicio. Ideo loquitur Augustinus: Si dixerit quis-

Footnotes

  1. Galat. ii, 20. ↩

  2. I Joann. 1, 8. ↩

  3. Joann. 1, 17. ↩

  4. Joann. vi, 58. ↩

  5. art. 1. ↩

  6. Joann. xix, 34. ↩

  7. Matth. xxvi, 28. ↩

  8. Joann. vi, 56. ↩

  9. art. 2. ↩

  10. art. 6. ↩

  11. art. 8. ↩

Chapter 123 of 283