Distinctio 12
A. Utrum in sacramento Eucharistiæ sint accidentia in se ipsis subsistentia, et ubi fundentur.
S I autem quæritur de accidentibus quæ remanent, id est de speciebus et sapore et pondere, in quo subjecto fundentur;1 potius mihi videtur fatendum, exsistere sine subjecto, quam esse in subjecto: quia ibi non est substantia nisi corporis et sanguinis dominici, quæ non afficitur illis accidentibus. Non enim corpus Christi talem habet in se formam, sed qualis in judicio apparebit. Remanent ergo illa accidentia per se subsistentia, ad mysterii ritum, ad gustus fideique suffragium: quibus corpus Christi habens formam et naturam suam, tegitur.
B. De fractione et partibus.
Solet etiam quæri de fractione et partitione quæ ibi videtur fieri, utrum vera sit; et si ibi vera fractio est, cujus rei sit, vel in qua re fiat.2 Quumque non sit ibi alia substantia quam Christi, si in aliqua substantia est illa fractio, in corpore Christi videtur esse. Sed econtra, quum ipsum corpus incorruptibile sit, quia immortale et impassibile, in ipso non posse esse videtur.3 Nam et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum, qui putabant carnem Christi sicut aliam in partes dividendam et morsibus dilacerandam. Ideo quibusdam placet, quod non sit ibi fractio sicut videtur; sed dicitur frangi, quia videtur frangi. Quibus objicitur quod ait Ambrosius: Nihil falsi putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut fit in magorum præstigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi, ut videant esse quod non est.4 Ad hoc illi dicunt : Non fallit nos visus, nec fallitur. Quod esset, si crederetur ita frangi ut videtur. Nec illusio est, quia ad utilitatem fidei, non ad deceptionem ita fit : sicut et Christus se ostendit duobus discipulis in via in specie peregrini; nec in eo tamen talis forma erat, sed oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Luc. xxiv, 15, 16.
C. Aliorum opinio.
Alii vero dicunt, quod sicut ibi species panis est, et non est ibi res cujus vel in qua sit illa species; ita est ibi fractio quæ non fit in aliqua re, quia nihil ibi frangitur. Quod mirabiliter Dei potentia fieri dicunt, ut ibi fiat fractio ubi nihil frangitur.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 8.
D. Aliorum opinio.
Alii tradunt, corpus Christi essentialiter frangi et dividi, et tamen integrum et incorruptibile exsistere. Quod se colligere asserunt ex confessione Berengarii, qui confessus est coram Nicolao Papa et pluribus episcopis, panem et vinum quæ in altari ponuntur, post consecrationem non solum sacramentum, sed etiam verum corpus et sanguinem Christi esse; et sensualiter non solum sub sacramento, sed in veritate manibus sacerdotum tractari et frangi, et fidelium dentibus atteri.
De Consecr. dist. II, c. 42.
E. Sententia probabilior.
Sed quia corpus Christi incorruptibile est, sane dici potest fractio illa et partitio non in substantia corporis, sed in ipsa forma panis sacramentaliter fieri : ut vera fractio et partitio sit ibi, quæ fit non in substantia corporis, sed in sacramento, id est in specie. Ne autem mireris vel insultes, si accidentia videantur frangi, quum ibi sint sine subjecto, licet quidam asserant ea fundari in aere. Est ibi vera fractio et partitio, quæ fit in pane, id est in forma panis (unde Apostolus ait, Panis quem frangimus : quia forma panis ibi frangitur, et in partes dividitur); Christus vero integer manet, et totus est in singulis. Unde Augustinus : Quando Christus manducatur, vita manducatur. Sed quis audeat manducare Dominum suum? Et tamen Veritas invitans nos ad manducandum, ait : Qui manducat me, vivet propter me. Non occiditur Christus ut manducetur, sed mortuos vivificat. Quando manducatur, reficit, non deficit; vivit manducatus, quia surrexit occisus; nec quando manducamus, partes de illo facimus, et quidem in sacramento sic fit. Item : Norunt fideles quomodo manducent carnem Christi : unusquisque accipit partem suam. Unde et ipsa gratia partes vocantur. Per partes manducatur, et manet integer totus; per partes manducatur in sacramento, et manet integer totus in cœlo, manet integer totus in corde tuo. Ideo ista dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, et aliud intelligitur : videtur panis et calix, quod et oculi renuntiant; quod autem fides
Hugo, ubi supra. 1 Cor. x, 16.
De Consecr. dist. II, c. 70.
Joann. VI, 58.
De Consecr. dist. II, c. 58. instruenda postulat, panis est corpus Christi, calix est sanguis. — Ex his datur intelligi, quod fractio et partes quæ ibi videntur fieri, in sacramento fiunt, id est in specie visibili. Ideoque illa Berengarii verba ita distinguenda sunt : ut sensualiter non modo in sacramento, sed in veritate, dicatur corpus Christi tractari manibus sacerdotum, frangi vero et atteri dentibus vere quidem, sed in sacramento tantum. Vera ergo est ibi attritio et partitio, sed in singulis partibus totus est Christus. Unde Hieronymus : Singuli accipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est; nec per singulos minuitur, sed integrum se præbet singulis. Item Hilarius : Ubi pars est corporis, ibi est et totum.
De Consecr. dist. II, c. 77.
Ibid. c. 78.
F. Quid illæ partes significant.
Quid autem partes illæ significant, Sergius Papa tradit, inquiens : Triforme est corpus Christi : pars oblatæ in calicem missa, corpus Christi quod jam surrexit, monstrat; pars comesta, ambulans adhuc super terram; pars in altari usque ad finem Missæ remanens, corpus jacens in sepulcro significat, quia usque in finem sæculi corpora Sanctorum in sepulcris erunt. Et sicut partes illæ mysticam tenent significationem, ita etiam et fractio passionis Christi et mortis est repræsentatio. Unde ipse ait : Hoc facite in meam commemorationem, id est in memoriam passionis et mortis meæ. Nam ut ait Ambrosius, quia in morte Christi liberati sumus, hujus in edendo et bibendo carnem et sanguinem memores esse debemus. Sed caveat quisque ne indigne percipiat, quia judicium sibi manducat.5 Non enim est iste panis qui vadit in corpus, sed panis vitæ æternæ, qui animæ nostræ substantiam fulcit. Sic ergo vive, ut quotidie merearis accipere, nec accedas indignus. Indignus est, qui aliter celebrat mysterium quam Christus tradidit, vel qui habens mortale peccatum accedit. Ergo etsi sint peccata quotidiana, vel non sint mortifera. Antequam accedas dimitte debitoribus tuis. Si dimittis, dimittetur tibi, et sic securus accede : panis enim salutaris est, non venenum. Si ita accedis, spiritualiter manducas : spiritualiter enim manducat, qui innocentiam ad altare portat.
Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 9. De Consecr. dist. II, c. 22. alias oblata
Ambrosiast. in I Cor. XI, 26.
I Cor. XI, 29. Ambr. de Sacram. lib. IV, n. 24, 25.
Aug. in Johann. tract. 26, n. 11.
G. Si illud sit sacrificium, et si sæpius immoletur Christus.
Post hæc quæritur, si quod gerit sacerdos, proprie dicatur sacrificium vel immolatio; et si Christus quotidie immoletur, vel semel tantum immolatus sit. Ad hoc breviter dici potest, illud quod offertur et consecratur a sacerdote, vocari sacrificium et oblationem, quia memoria est et repræsentatio veri sacrificii et sanctæ immolationis factæ in ara crucis. Et semel Christus mortuus in cruce est, ibique immolatus est in semetipso; quotidie autem immolatur in sacramento, quia in sacramento recordatio fit illius quod factum est semel. Unde Augustinus : Certum habemus, quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, etc.6 ; tamen ne obliviscamur quod semel factum est, in memoria nostra omni anno fit, scilicet
Aug. in ps. 21, enarr. 2, n. 1. quoties Pascha celebratur. Numquid toties Christus occiditur? Sed tantum anniversaria recordatio repræsentat quod olim factum est, et sic nos facit moveri tanquam videamus Dominum in cruce. Item: Semel immolatus est Christus in semetipso, et tamen quotidie immolatur in sacramento. Quod sic intelligendum est: quia in manifestatione corporis et distinctione membrorum semel tantum in cruce pependit, offerens se Deo Patri hostiam redemptionis efficacem, eorum scilicet quos prædestinavit. Item Ambrosius: In Christo semel oblata est hostia ad salutem potens. Quid ergo nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus, sed ad recordationem mortis ejus; et una est hostia, non multæ. Quomodo una et non multæ? Quia semel immolatus est Christus. Hoc autem sacrificium exemplum est illius; id ipsum et semper id ipsum offertur: proinde hoc idem est sacrificium. Alioqui, quoniam in multis locis offertur, multi sunt Christi? Nequaquam, sed unus ubique est Christus, et hic plenus exsistens et illic plenus: sicut quod ubique offertur, unum est corpus; ita et unum sacrificium. Christus hostiam obtulit, ipsam offerimus et nunc; sed quod nos agimus, recordatio est sacrificii. Nec causa suæ infirmitatis repetitur, quia perficit hominem, sed nostræ, quia quotidie peccamus. — Ex his colligitur, esse sacrificium et dici quod agitur in altari, et Christum semel oblatum et quotidie offerri; sed aliter tunc, aliter nunc. Et etiam quæ sit virtus hujus sacramenti ostenditur, remissio scilicet peccatorum venialium et perfectio virtutis.
De Consecr. dist. II, c. 52. alias distentione
Ibid. c. 53.
H. De causa institutionis.
Institutum est enim hoc sacramentum duabus de causis: in augmentum virtutis, scilicet caritatis, et in medicinam quotidianæ infirmitatis. Unde Ambrosius: Si quotiescumque effunditur sanguis Christi, in remissionem peccatorum effunditur, debeo semper accipere; qui semper pecco, debeo semper habere medicinam. Item Augustinus: Iteratur quotidie hæc oblatio, licet Christus semel sit passus, quia quotidie peccamus peccatis sine quibus mortalis infirmitas vivere non potest. Et quia quotidie labimur, quotidie Christus mystice immolatur pro nobis. Dedit enim nobis hoc sacramentum salutis, ut quia nos quotidie peccamus, et ille jam mori non potest, per hoc sacramentum remissionem consequamur. Quotidie comeditur ipse et bibitur in veritate, sed integer et vivus manet. Item: Mysterium fidei dicitur, quia credere debes quod ibi salus nostra consistat. — Si autem quæratur, utrum quotidie communicandum sit, audi quid inde tradit Augustinus: Quotidie (inquit) Eucharistiam accipere nec laudo nec vitupero; omnibus tamen dominicis diebus communicandum hortor. Si tamen mens in affectu peccandi est, gravari magis dico Eucharistiæ perceptione, quam purificari. Et licet quis peccato mordeatur, si peccandi tamen de cetero non habeat voluntatem, et satisfaciat lacrimis et orationibus, accedat securus; sed hoc de illo dico quem mortalia peccata non gravant.
Ambr. de Sacram. lib. IV, n. 28.
De Consecr. dist. II, c. 72.
Ibid. c. 73.
Ibidem.
Ibid. c. 13.
I. Quod ter in anno communicandum sit.
Et si non frequentius, saltem ter in anno homines communicent, nisi forte quis De Consecr. criminalibus impediatur: in Pascha scilicet, et Pentecoste, et Natali Domini. Omnes ergo communicent, qui noluerint carere ecclesiasticis liminibus. dist. II, c. 16. Ibid. c. 10.
SUMMA
DISTINCTIONIS DUODECIMÆ
IN præcedentibus tractavit Magister de sacramento Eucharistiæ quantum ad id quod in ea est sacramentum et res, hoc est de vero et naturali corpore et sanguine Christi. Hic tractat de illo quantum ad id quod est in ipso tantummodo sacramentum, id est signum rei sacræ, utpote sacramentalibus speciebus, quæ signa sunt veri corporis et sanguinis Domini; et de aliis quibusdam mirabilibus quæ contingunt in eo, puta de fractione, quum tamen nulla in ipso frangatur substantia. Quocirca occurrunt aliæ magnæ difficultates: qualiter species illæ possint nutrire, augere, reficere; et qualiter queat aliquid generari ex eis; et de resolutione quæ apparet in eis.
Footnotes
Chapter 119 of 283