Quæstio 8
Quæritur quoque, An teneamur ex caritate confiteri; et utrum is qui non confitetur ex contritione, impleat præceptum Ecclesiæ de confitendo semel in anno.
Videtur quod ex caritate confiteri tenemur. Confessio namque (ut dictum est sæpe) est actus virtutis, et (ut ait auctoritas) omnia in confessione lavantur;12 et quum sit sacramentum, contentiva et effectiva est gratiæ. — Præterea Ecclesiæ obediendo in confitendo et in aliis actibus bonis, meremur vitam æternam, sicut ait Salvator : Si vis intrare ad vitam, serva mandata;3 et rursus, Qui vos audit, me audit.4 Quod esse non valet, nisi ex caritate efficiatur.
Ad hoc Antisiodorensis respondet : Ex caritate conteri et satisfacere obligamur; et omne quod satisfactorium est ex pœnitentia, tenemur ex caritate peragere. Nam et conteri satisfactorium est satisfactione interiori. Unde et ex caritate confiteri tenemur, ad hoc quod sit confessio satisfactoria : sicque sub conditione tenemur ex caritate confiteri, et non simpliciter. Ideo si quis confiteatur, quamvis non ex caritate, absolutus est ab obligatione confitendi et absolvendi exterius quoad forum Ecclesiæ; et adveniente caritate seu vera contritione, incipit confessio illa valere, et vis clavium suum habere effectum : ideo non tenetur hic denuo confiteri. Sed quoad Deum, confessio nulla est sine contritione; nec absolutus est quis per confessionem ex contritione non factam. Et est simile, dum sacerdos injungit confitenti ut jejunet feria sexta in pane et aqua : iste tenetur taliter jejunare, tantum sub conditione, videlicet si hoc jejunium erit ei satisfactorium. Unde si non jejunet ex caritate, non omittit, nec tamen satisfacit, sed absolutus est quantum ad sacerdotis præceptum. Nec valet argumentatio ista, Tenetur conteri ex caritate, ergo et confiteri : quia tam conteri quam satisfacere est pure morale; confiteri vero exterius coram homine, non est pure morale, ut dictum est.5 Hæc Antisiodorensis.
At vero Thomas : Confessio, inquit, est actus virtutis et pars sacramenti. Atque ut actus virtutis, est actio meritoria proprie : et sic non valet sine caritate, quæ est promerendi principium. Sed prout est pars sacramenti, ordinat confitentem ad sacerdotem habentem claves Ecclesiæ, qui per confessionem cognoscit conscientiam confitentis. Sicque confessio potest esse etiam in eo qui non est contritus : potest enim peccata sua innotescere sacerdoti, seque subjicere clavibus Ecclesiæ. Et quamvis tunc non percipiat fructum absolutionis, tamen recedente fictione recipere incipit. Idcirco qui ficte accepit, non tenetur confessionem iterare, sed fictionem suam debet sacerdoti postmodum confiteri. Contritio autem et satisfactio fiunt Deo : idcirco de ratione earum est, quod sint Deo acceptæ; quod esse non valet sine caritate.
Quæritur quoque, an oporteat confessionem integram esse. Dicendum, quod sicut in medicatione corporali oportet medicum non solum cognoscere unum morbum contra quem dare debet medicinam, sed universaliter totam habitudinem ægri, quoniam unus morbus ad conjunctionem alterius aggravatur; et medicina quæ uni morbo competeret, alteri præberet fomentum : ita est in spirituali medicamine vitiorum. Nam unum gravatur ex alio; et quod contra unum peccatum esset aptum remedium, alteri consisteret incentivum, quum unus et idem frequenter contrariis vitiis sit infectus. Idcirco de necessitate confessionis est, quod homo omnia sua confiteatur peccata quæ in memoria habet : aliter non est confessio, sed confessionis simulatio.
Verum circa hoc quæritur : interdum enim contingit quod facta confessione, alicujus peccati memoria occurrit, cujus in confessione immemor fuit; an tenetur illud eidem sacerdoti confiteri, aut etiam alia jam confessa reconfiteri. Et respondendum, quod aliqui dicunt eum qui sic recordatur peccati obliti, oportere non solum illud confiteri, sed et alia jam confessa, præsertim si nequeat eumdem sacerdotem habere ad confitendum, quatenus totius culpæ quantitas uni innotescat sacerdoti. Sed hoc necessarium non videtur. Peccatum namque habet gravitatem ex se ipso, et ex conjunctione alterius culpæ. Peccatorum vero de quibus confessus est, quantitatem manifestavit quam habent ex se ipsis. Et ad hoc quod utramque quantitatem hujus peccati sacerdos agnoscat, sufficit quod confitens hoc peccatum dicat in generali, quod dum alia multa peccata confitebatur, hujus peccati fuit oblitus.
Verum tunc iterum quæritur, quid sit agendum, quando sacerdos confitentem non potest de omnibus sed de quibusdam peccatis absolvere. Et dicendum, quod quamvis sacerdos non valeat illum de omnibus absolvere, confitens tamen tenetur ei omnia confiteri, quatenus confessor quantitatem totius culpæ cognoscat, atque de his a quibus absolvere nequit, ad superiorem remittat.
Amplius quæritur, an quis possit confiteri per alium seu per scriptum. Videtur quod sic, quia et ita potest sacerdoti omnia sua insinuare peccata. Imo interdum oportet per interpretem confiteri. Et rursus, propter absentiam sacerdotis videtur istud quandoque necesse. Respondendum, quod confessio est actus virtutis et pars sacramenti, ut dictum est sæpe.6 Et quamvis ad eam ut est actus virtutis, sufficeret qualitercumque fieret, quamvis major difficultas esset in uno modo quam alio; attamen ut est pars sacramenti, habet actum determinatum, sicut et alia sacramenta habent determinatam materiam. Et sicut in Baptismo, ad designandum interiorem ablutionem, assumitur illud elementum cujus est maximus usus in abluendo; ita in actu sacramentali, ad manifestandum, ordinate assumitur ille actus quo maxime consuevimus manifestare, utpote proprium verbum. Alii enim modi sunt inducti in supplementum ipsius. Porro in eo qui usum linguæ non habet, puta in muto, vel qui est alterius linguæ, sufficit quod per nutum aut interpretem confiteatur: quoniam non exigitur ab homine plus quam possit. In absentia quoque proprii sacerdotis potest etiam laico fieri confessio: ideo non oportet quod fiat per scriptum, quia plus pertinet ad necessitatem confessionis actus ille, quam is cui fit confessio. — Hæc Thomas.
Qui adhuc circa hæc movet aliquas quæstiones de effectibus confessionis, quæ difficultatem non habent, atque ex præinductis solvi faciliter queunt. Nam quærit, an confessio liberet a morte peccati; an liberet aliquo modo a pœna; utrum aperiat paradisum; an tribuat spem salutis. Ad quæ omnia patet ex dictis solutio.7 Sacramenta enim evangelicæ legis continent et conferunt gratiam, suntque medicinalia vasa, medicinarum spiritualium contentiva.8 Et sicut Baptismus directe ordinatur contra originale, sic Pœnitentia seu confessio contra actuale.9 Ab ingressu autem paradisi cœlestis nil impedit nisi peccatum: idcirco hoc sacramentum eo ipso quo aufert peccatum, aperit januam regni per modum meritoriæ causæ. Sic quoque parit ac influit spem salutis, a qua nil impedit nisi iniquitas. Parit quoque confidentiam ac testimonium conscientiæ bonæ.
Postremo hic quæritur de conditionibus seu proprietatibus confessionis, quæ tanguntur his versibus :
Sit simplex, humilis confessio, pura, fidelis, Atque frequens, nuda, discreta, libens, verecunda, Integra, secreta, lacrimabilis, accelerata, Fortis et accusans, et sit parere parata.
Itaque harum conditionum quædam sunt de necessitate confessionis, quædam de bene esse ipsius. Ea demum quæ sunt de necessitate confessionis, aut competunt ei in quantum est actus virtutis, aut secundum quod est pars sacramenti. Si primo modo, aut ratione virtutis in genere, aut ratione specialis virtutis cujus est actus. Ex ratione autem actus virtutis in genere sunt quatuor conditiones, ut secundo Ethicorum habetur. Prima est, ut quis sit sciens: et quantum ad hoc, confessio dicitur esse discreta, secundum quod prudentia requiritur in actu omnis virtutis; et discretio ista consistit in hoc, ut majora peccata cum majori pondere confiteatur. Secunda conditio virtutis est, ut sit eligens, quoniam actus virtutum voluntarii esse debent: et quantum ad hoc, dicitur esse libens. Tertia conditio est, ut propter finem debitum operetur: ideo dicitur pura, ut scilicet intentio recta sit. Quarta, ut immobiliter operetur: et quantum ad hoc dicitur, quod debet esse fortis, ut scilicet propter verecundiam non dimittat. Est autem confessio, actus virtutis pœnitentiæ, quæ primo initium sumit ex horrore turpitudinis peccati: et quantum ad hoc, confessio debet esse verecunda. Secundo progreditur ad dolorem de peccato commisso: et quantum ad hoc, debet esse lacrimabilis, saltem lacrimis mentis. Tertio in abjectione sui terminatur: ideo additur, humilis, ut se miserum et infirmum confiteatur. Ex propria vero ratione hujus actus qui est confessio, habet quod sit manifestativa: quæ manifestatio impediri per quatuor potest. Primo, per falsitatem: ideo dicitur fidelis, id est vera. Secundo, per obscuritatem: hinc subditur, nuda, ut non involvat veritatem obscuritate verborum. Tertio, per verborum multiplicationem: idcirco debet esse simplex, quatenus non recitet in confessione nisi quod ad quantitatem pertinet culpæ. Quarto, ut non subtrahat aliquid de his quæ manifestant peccatum: ideo ait, integra. Verum prout confessio est pars sacramenti, sic concernit judicium sacerdotis, qui minister est sacramenti: unde oportet quod sit accusans se ipsum ex parte confitentis; et obedire parata ipsi confessori; et secreta, quantum ad conditionem fori, in quo de secretis conscientiæ agitur. Sed de bene esse confessionis est, quod sit frequens, et accelerata, ut scilicet statim quis confiteatur. — Hæc Thomas.
In quibus quod ait, potius esse laico confitendum quam sacerdoti per scriptum, non videtur, quum scriptum sit verborum connexio in materia exarata evidenter significans, nec laicus claves habeat ad absolvendum. — Insuper quod dictum est, eum qui ficte confessus est, non oportere denuo confiteri quæ confessus est, nisi de ipsa fictione, non videtur sic esse. Si enim ficte confessus est, conscius sibi fuit suæ fictionis: ergo de ea quoque debuit confiteri; et si hoc scienter dimisit, confessio fuit nulla, quia non integra. Item confiteri tenemur eo modo quo Christus legislator intendebat nos obligare ad confitendum, videlicet ut cum diligentia et dolore saltem attritionis confiteamur, non ficte.
Petrus quoque fatetur, quod in articulo quo quis non potest alteri per verba proprii oris confiteri, sufficit alius actus, seu per æquivalens confiteri.
Richardus etiam consonat præinductis, et quærit, an mulier teneatur aut debeat suo proprio seu parochiali presbytero confiteri peccatum venereum quod cum illo commisit. Respondet quod non, si probabiliter putet quod sacerdos adhuc lascivus sit, et eam de illicito opere sollicitabit, vel libidine accendetur, vel quod ipsamet tale quid ex sua fragilitate passura sit. Imo tunc debet licentiam confitendi alteri petere: quam si ille dare renuerit, ipsa nihilo minus suæ debet providere saluti.
Insuper Bonaventura circa litteram scribit: Quando confitetur quis laico, facit hoc non ut sacramentum consequatur, sed ut promptam esse suam voluntatem ostendat. Quidam tamen dixerunt, quod in tali confessione aliquo modo absolvitur, dicentes, quod quinque modis habetur absolvendi potestas. Primo, summa auctoritate: et ita est Dei. Secundo, per excellentiam: et ita est Christi. Tertio, potestate seu auctoritate commissa: et ita est sacerdotum. Quarto, merito vitæ: et sic convenit justis et sanctis viris. Quinto, virtute ecclesiasticæ unitatis: et ita est cujuslibet viri fidelis. — Advertendum etiam, quod sive scientia sit clavis, sive non; tamen tanta scientia necessaria est confessori, quod sciat discernere in peccatis communibus, quod mortale et quod veniale; atque quod sciat ad quæ se sua extendat potestas. — Item, propter malitiam fictionis est confessio iteranda, ut si quis cum proposito peccandi accessit, atque confessus est, etc. Hæc Bonaventura.
Præterea Argentinensis communiori adhæret opinioni de tempore confitendi. For- A Pontificum qui fuerunt in brevi, videlicet Clementis Papæ III, Bonifacii et Joannis XXII, quem refert quemdam doctorem hujus oppositum asserentem citasse, increpasse, et ad revocandum quod dixerat, compulisse. hæret opinioni de tempore confitendi. For- A Pontificum qui fuerunt in brevi, videlicet Clementis Papæ III, Bonifacii et Joannis XXII, quem refert quemdam doctorem hujus oppositum asserentem citasse, increpasse, et ad revocandum quod dixerat, compulisse.
Footnotes
Chapter 154 of 283