Skip to the text

Quæstio 8

Estat quærendum, Utrum supra sacerdotalem potestatem oportuit ordinari potestates jurisdictionales eminentiores, præsertim episcopalem; et utrum super ceteras universas necessarium fuit esse unum summum pontificem cunctis fidelibus præsidentem.

Videtur quod non, quia in veteri lege desuper data, non fuit nisi unus pontifex. — Rursus, non decuit Ecclesiam ab infidelibus suum sumere ritum. Sed distinctio ista prælatorum in episcopos, archi-

Cf. p. 7 M. episcopos, etc., a gentilibus habet ortum, ut ait Magister. — Item Apostoli videntur fuisse pares in ecclesiastica potestate, nisi quod beatissimus Petrus fuit princeps, id est prælatus eorum. Ergo ceteri episcopi debent esse æquales in potestate et jurisdictione, solum Papam supra se habentes.

De hac re scribit Bonaventura in Breviloquio suo : Quum ordo sit signaculum potestativum, non tantum respectu aliorum sacramentorum dispensandorum, verum etiam respectu sui ; et potestas super potestatem, est potestas excellens : ideo sibi non tantum competit simplex potestas, ut est in ordine simplici, sed etiam eminentia potestatis, cujusmodi est in his quorum est ordines ordinarie dispensare. Quumque excellentia quanto plus descendit, tanto plus dilatatur ; et quo magis ascendit, eo magis unitur : hinc plures sunt episcopi quam archiepiscopi, paucissimi patriarchæ, et unus pater patrum, qui Papa merito appellatur, tanquam unus primus et summus pater spiritualis omnium patrum, atque cunctorum fidelium hierarcha præcipuus, unicus sponsus, caput indivisum, pontifex summus, generalis ac plenus Christi vicarius, fons, origo et regula cunctorum principatuum ecclesiasticorum, a quo tanquam a summo derivatur ordinata potestas usque ad infima membra, secundum quod exigit præcellens dignitas in ecclesiastica hierarchia. Hæc Bonaventura.

At vero Thomas super his plenius loquens : Sacerdos, ait, habet duos actus. Unum principalem, qui est consecrare corpus dominicum ; alium secundarium, qui est præparare populum ad hujus sacramenti susceptionem. Quantum ad primum, actus sacerdotis non dependet ab aliqua superiori potestate, nisi divina ; sed quantum ad secundum, dependet ab aliqua superiori potestate, etiam humana. Omnis namque potestas quæ non potest exire in actum nisi præsuppositis quibusdam ordinationibus, dependet a potestate quæ hujusmodi ordinationes instituit. Sacerdos autem non potest absolvere et ligare nisi præsupposita jurisdictionis prælatione , qua sibi subdantur hi quos absolvit.1 Potest autem consecrare quamcumque materiam a Christo determinatam, nec aliud requiritur de necessitate sacramenti nisi et debita forma. Itaque, supra sacerdotalem ordinem oportet esse episcopalem potestatem, quantum ad sacerdotum secundarium actum. Denique, sicut omnium naturalium rerum perfectiones exemplariter fontaliterque præexsistunt in Deo, sic Christus fuit omnium ecclesiasticorum officiorum exemplar ; et unusquisque minister, quantum ad aliquid, gerit Christi typum. Ille quoque est major, qui secundum majorem perfectionem Christum repræsentat. Quumque sacerdos repræsentet Christum secundum quod Christus per se ipsum aliquod ministerium adimplevit; atque episcopus, in hoc quod Christus alios ministros instituit, Ecclesiamque fundavit : hinc ad episcopum pertinet, aliquid mancipare divinis obsequiis, quasi cultum divinum ad similitudinem Christi constituens ; propter quod episcopus specialiter appellatur sponsus Ecclesiæ.

Insuper, ubicumque sunt multa ordinata in unum, oportet esse unum universale regimen super particularia regimina : quia, ut in principio Ethicorum habetur, in cunctis virtutibus et actibus est ordo secundum ordinem finium. Bonum autem commune est dignius quam bonum particulare aut speciale. Ideo supra potestatem regitivam quæ conjectat bonum particulare, oportet esse potestatem regitivam universalem, quæ conjectat, attendit, procurat bonum commune : alias non posset colligatio ad unum esse. Idcirco, quum tota Ecclesia sit unum corpus mysticum, oportet si ista unitas debeat conservari, quod sit aliqua potestas regitiva respectu totius Ecclesiæ, supra potestatem episcopalem qua unaquæque specialis Ecclesia regitur : et hæc est potestas domini Papæ. Ideo qui hanc negant, recte schismatici nuncupantur, quasi divisores ecclesiasticæ unitatis. Inter episcopum quoque et Papam sunt alii gradus dignitatum, correspondentes gradibus unionum : secundum quos una congregatio seu communitas dicitur includere aliam.

Ad objecta ergo dicendum, quod ritus Judæorum non fuit nisi in una gente : ideo suffecit eis unus pontifex. Ritus vero Christianorum toto orbe terrarum diffusus est, et per omnes populos, nationes et linguas est divulgatus : ideo oportebat varios esse gradus et ordines prælatorum, majorum et minorum, unumque summum universorum. — Ex quibus patet responsio ad secundum. Ecclesia namque a gentilibus sumpsit ordinem prælatorum quantum ad id quod bonum fuit in eo, abjiciendo malum annexum, et convertendo bonum in melius. — Ad tertium, quod quamvis omnibus Apostolis communiter data sit potestas ligandi ac solvendi; attamen ut in hac potestate aliquis ordo significaretur, primo soli Petro data est aut promissa, ut ostendatur quod ab eo ista potestas in alios debeat derivari atque descendere. Propter quod etiam singulariter Christus locutus est Petro :2 Confirma fratres tuos; et, Pasce oves meas3, id est, loco mei esto præpositus et caput fratrum tuorum, ut ipsi te in loco meo assumentes, ubique terrarum te in throno tuo sedentem prædicent et confirment, ut exponit Chrysostomus.

Verum his rursus objicitur, quoniam (teste Apostolo) sine ulla contradictione, quod minus est, a majore benedicitur;4 sed quilibet episcopus a quolibet episcopo promovetur et consecratur, imo et Papa ab Ostiensi episcopo : ergo nec Papa nec archiepiscopus excedit episcopum. — Et respondendum, quod potestas sacerdotis exceditur a potestate episcopi tanquam a potestate alterius generis; potestas vero episcopi exceditur a potestate Papæ tanquam a potestate ejusdem generis : ideo omnem actum hierarchicum quem potest facere Papa in ministratione sacramentorum, potest episcopus facere; non autem omnem actum quem potest facere episcopus, facere potest sacerdos in sacramentocollatione. Ideo quantum ad ea quæ sunt episcopalis ordinis, omnes episcopi sunt æquales : propter quod quilibet potest alium consecrare. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in Summa contra gentiles, libro quarto : Quamvis (inquit) populi distinguantur per diversas provincias et civitates, tamen sicut est una Ecclesia, ita oportet esse unum populum christianum. Quemadmodum ergo in uno speciali populo unius Ecclesiæ, requiritur unus episcopus qui sit totius populi caput; ita in toto populo christiano exigitur quod sit unum totius Ecclesiæ caput. Item, ad unitatem Ecclesiæ est necesse quod omnes fideles in fide conveniant. Sed circa ea quæ fidei sunt, contingit quæstiones moveri. Per diversitatem autem sententiarum divideretur Ecclesia, nisi in unitate per unius sententiam conservaretur. Idcirco oportet unum toti præesse Ecclesiæ. Rursus, regimen Ecclesiæ optimum est, puta monarchicum, in quo unus toti residuæ multitudini præsidet. Quod etiam patet ex fine regiminis : pax namque et unitas subditorum est finis regiminis, et hujuscemodi unitatis congruentior causa est unus quam multi. Nec sufficit dicere, quod unus iste sit Christus. Nam quamvis omnia ecclesiastica sacramenta ipse perficiat (siquidem ipse est qui baptizat et peccata remittit), nihilo minus corporaliter ab Ecclesia recessurus, elegit atque substituit sibi ministros, per quos sacramenta dispensaret ac populum gubernaret. Eadem ratione, quoniam corporalem præsentiam fuit Ecclesiæ subtracturus, oportuit ut alicui commendaret ac committeret qui loco sui totius universalis Ecclesiæ gereret curam. Hinc soli Petro promisit, Tibi dabo claves regni cœlorum, ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad conservandum Ecclesiæ unitatem.5 Et per hæc excluditur præsumptuosus error quorumdam, cap. 76. qui se subducere nituntur ab obedientia Romani Pontificis, et eum esse pastorem universalis Ecclesiæ non fatentur. Hæc idem ibi. — Qui in Scripto super quartum, ad idem allegat quod in libro Thesaurorum scribit B. Cyrillus Alexandrinus episcopus: Tanquam membra maneamus in capite nostro, apostolico Romanorum Pontificum throno, a quo nostrum est quærere quid credere et quid tenere debemus, ipsum venerantes et ipsum rogantes præ omnibus: quia ipsius solius est reprehendere, corrigere, statuere, disponere, solvere et ligare loco illius qui ipsum ædificavit, et nulli alii quod suum est plenum, sed soli ei dedit: cui omnes jure divino caput inclinant, et primates mundi tanquam ipsi Domino Jesu Christo obediunt. — Ad idem probandum multa consimilia introducit in Summa contra Græcos.

Amplius, de his multa conscribit Albertus in aliis suis tractatibus. Nempe in libro de Missa, super illud in canone, Una cum famulo tuo Papa nostro: Hic, ait, tanguntur officialia membra, a quibus principaliter profluit hæc adunatio unitasque Ecclesiæ. Et quod ait, Una, notat associationem capitis cum corpore mystico, seu Christi cum Ecclesia. Papa vero dicitur, quia est pater patrum, successor Petri, vicarius Christi. Et dicitur Papa noster, quia per ipsum nobis influitur communio seu adunatio ista, et ejus est continere Ecclesiæ unitatem. — Insuper, super illud in canone, Adunare, disseruit: Adunare digneris, o Domine, Ecclesiam tuam catholicam, id est, ad unum redigere. Hoc etenim unum, quod est communio, per omnem ordinem graduum Ecclesiæ ad unum caput ordinatur in cœlis, quod est Christus; et in terra, quod est ejus vicarius, præsul Romanus. Hæc namque congregatio seu adunatio in cœlo præfulget, in naturis ostenditur, in Christi operibus exemplificatur, in legibus divinis præcipitur, atque in toto mystico Christi corpore observatur. In cœlis enim Angeli ad Archangelos, Archangeli ad Principatus, Principatus ad Potestates, Potestates ad Virtutes, Virtutes ad Dominationes, Dominationes ad Thronos, Throni ad Cherubim, Cherubim ad Seraphim, secundum illuminationis et obedientiæ seriem ordinantur. Ipsa quoque multitudo angelorum quæ in unoquoque est agmine, ad unam personam quæ in illo præeminet ordine, comparatur: imo tota cœlestis militiæ multitudo, ad unum caput supremum colligitur ac refertur. Ideo ordo cœli vocatur, quoniam ordo relatio est multorum in gradibus differentium, ad unum. Hinc in Job habetur:

Numquid nosti ordinem cœli, aut pones rationem ejus in terra?6 Denique istud in natura ostenditur, ubi ramusculi multi ad virgas, virgæ multæ ad ramum, rami multi ad stipitem unum, multique stipites ad unam infiguntur ac colliguntur radicem, ut omnia participia fiant ac socia succi qui in radice consistit. Sic multæ grues unam sequuntur ordine litterato; sic multa membra suscipiunt unius beneficium capitis, in quo adunantur, et unum corpus constituunt ac consistunt. Insuper in operibus Christi hæc adunatio exemplificatur, quoniam opus Christi semper fuit, dispersa in unum colligere. Hoc ipsum in divinis præcipitur legibus, quia (ut S. Dionysius protestatur) lex Divinitatis est, per prima reducere media, et per media, ultima.7 Talis autem reductio ultimorum ad media, et mediorum ad prima, esse non valet nisi ordine quodam ad unum. Hæc item adunatio in toto Christi mystico corpore (quod est Ecclesia) observatur, in quo omnia ad unum rediguntur, quæ Petri clavibus committuntur.

Hæ claves uni committuntur, ut plenitudo potestatis in uno monstretur, et ab illo in alios secundum partem sollicitudinis derivetur, juxta illud: Dabo clavem David super humerum ejus; et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris sui, et suspendam super illum omnem gloriam domus patris sui.8 Paxillus iste est Petrus seu ejus successor, eo quod sibi imminet totum Ecclesiæ tabernaculum. Gloria vero non esset tota super eum suspensa, nisi in sua dispositione, patrocinio atque regimine haberet omnem Ecclesiæ potestatem et gloriam. — Hæc Albertus. Qui de his scribit ibidem diffuse. Ex quibus ostenditur, quod omnes ecclesiasticæ potestates ac dignitates sint eminenter in summo Pontifice, sublimiorique modo quam in ceteris universis.

Unde libro de IV Coæquævis ait Albertus: Hierarchia est quoddam totum potestativum. In potestatibus autem ordinatis, semper sequens in ascendendo seu altior supponit præcedentem, et habet plus: quod probatur tam in potestatibus naturæ, quam officiorum et gratiæ. In potestatibus enim naturæ, vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, non econtrario. In officiis quoque, potestas decani est in potestate centurionis, et potestas centurionis in potestate tetrarchæ, non vice versa. Similiter in gratiis, potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri, non econverso. Hæc Albertus.

Concordat Richardus, et addit: Petrus summus fuit inter Apostolos. Quamvis enim potestatem clavium omnes immediate acceperunt a Christo, attamen potestatem jurisdictionis acceperunt mediante Petro. Et quoniam jurisdictio ministrat materiam (quæ est subditus ejus qui habet jurisdictionem), quæ requiritur ad hoc quod potestas clavium exeat in actum; ideo usus potestatis illius quam omnes immediate acceperunt a Christo, dependebat indirecte a Petro. Idem dico de potestate episcoporum per comparationem ad Papam. Hæc Richardus.

Concordat Durandus: Potestas (inquiens) quæ tota data est uni in suo fonte, non est in aliis nisi derivata et limitata pro voluntate illius. Sed potestas jurisdictionis quæ est ad regendum populum, tota et in suo fonte data est beatissimo Petro, et in eo successoribus ejus, quando cura Ecclesiæ ipsi soli commissa est post resurrectionem Christi, dicentis ad eum:

A Pasce oves meas. Hoc enim nulli aliorum Joann. xxi, 17.

Apostolorum dictum est, nec tunc, nec ante, nec postea. Ergo talem potestatem perfectam et plenam solus habet S. Petri successor; nec est in aliis nisi derivata et limitata secundum placitum Papæ. — Porro de potestate consecrationis seu ordinis magnum est dubium. Hanc etenim quidam dixerunt a principio primitivæ Ecclesiæ in omnibus Apostolis et sacerdotibus fuisse æqualem, ita quod unusquisque eorum potuit ex sua sacerdotali potestate omnia sacramenta conferre, omnesque ordines, benedictiones et consecrationes efficere, quas nunc agit episcopus. Sed ad tollendum schisma, postea fuit ordinatum ut ex se eligerent unum superiorem, qui diceretur episcopus, id est aliis superintendens, cui obedirent, et cui reservarentur quæ deinceps per episcopos fiunt. Et istud probatur per hoc, quod in Scripturis, præsertim in Epistolis Pauli, iidem vocantur presbyteri seu sacerdotes atque episcopi. Unde et in Actibus Paulus loquens soli clero civitatis Ephesinæ: Attendite, in Act. xx, 28. quit, vobis et universo gregi, in quo posuit vos Spiritus Sanctus episcopos. Alii dicunt, quod ex divina institutione et Christi ordinatione, potestas ordinis et consecrationis major est in episcopis quam in presbyteris aliis: quemadmodum etiam in veteri Testamento, solus pontifex speciali consecratione præ ceteris consecrabatur, et inferiores ministros in eorum officiis ordinavit. Et ista opinio est communior, sed ignoro an verior, quum et Hieronymus manifeste consentiat primæ opinioni. Hæc Durandus.

Hæc eadem tangit Petrus, et primam opinionem approbare videtur, dicendo: Quoad potestatem ligandi atque solvendi, potestas sacerdotum dependet a potestate episcopi. Oportet enim ordinatum regimen multitudinis descendere ab universali rectore per multos medios generales, usque ad plurimos immediatos ac particulares. Ideo ait Hieronymus: Olim idem presbyter fuit qui et episcopus, et antequam instinctu diaboli cœpit in Ecclesia partium studium esse, communi consilio presbyterorum gubernabantur Ecclesiæ. Postquam vero unusquisque quos baptizabat, suos esse putavit, non Christi; in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris superponeretur, et schismatum semina tollerentur. Itaque episcopi sciant se consuetudine magis quam dominicæ dispensationis veritate presbyteris esse majores. Hæc Petrus.

Præterea advertendum, quod positio ista secunda verior reputatur, quam etiam S. Thomas, Raimundus, Albertus, Bonaventura et alii plures sequuntur, dicentes, quod quamvis in exordio primitivæ Ecclesiæ episcopus et sacerdos non distinguebantur quantum ad nominum designationem et in communi modo loquendi, tamen quantum ad rem et potestatis differentiam erant distincti. Nam soli Apostoli confirmabant, qui tunc soli erant episcopi. Unde legitur in Actibus, quod quum audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem, ut scilicet catholici, quod Christus universos Apostulos fecit episcopos post resurrectionem, quum dixit:9 Accipite Spiritum Sanctum, etc.10 Petrus quoque de Alliaco, libro suo de Ecclesiastica potestate, affirmat quod gloriosi Apostoli recepto Spiritu Sancto, ante eorum divisionem adstiterunt beatissimo Petro in regimine Ecclesiæ, ut cardinales; divisi vero, diversas diœceses sunt sortiti, atque ex tunc episcopale exercuerunt officium. Nec dubium quin et archiepiscopi fuerunt, imo et quosdam discipulos suos fecerunt archiepiscopos, sicut et Paulus constituit Titum archiepiscopum Cretensium. De his omnibus in opusculis de Ecclesiastica potestate, et de Auctoritate summi Pontificis, ac generalium conciliorum, plenius scripsi.11 — Postremo quod Durandus dicit, Paulum apostolum soli civitati Ephesinæ seu ejus sacerdotibus protulisse hæc verba, Attendite vobis et universo gregi, etc., ex inadvertentia prodit, quum scriptum sit in Actibus, quod mittens vocavit ad se condiscipulos, quibus in unum collectis dixit verba præallegata, inter quos fuerunt quidam vere ac proprie episcopi nominati.1213

Footnotes

  1. * prælati-onis juris-dictione ↩

  2. Luc. xxii, 32. ↩

  3. Joann. xxi, 17. ↩

  4. Hebr. vii, 7. ↩

  5. Matth. xvi, 19. ↩

  6. Job xxxviii, 33. ↩

  7. De Cœlest. hier. c. IV, VIII. ↩

  8. Is. XXII, 22-24. ↩

  9. Act. VIII, 14. ↩

  10. Joann. XX, 22. ↩

  11. Tit. I, 5. ↩

  12. Ibid. 17. ↩

  13. Act. XX, 28. ↩

Chapter 184 of 283