Skip to the text

Quæstio 10

R Estat inquirere, An anima separata possit corporali igne puniri.

Ad quod plenius intelligendum oportet scire, an vires sensitivæ et actus earum maneant in anima separata.

Ad quod respondet sanctus Doctor : Dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Nam quidam putantes potentias animæ esse in anima sicut color est in subjecto, dixerunt, quod anima recedens a corpore, omnes potentias suas secum trahit : alioqui secundum naturales suas proprietates esset mutata. Sed istud non potest stare, quum vires sensitivæ et earum actiones sint totius conjuncti, et animæ corporique communes. Hinc quidam distinguunt de potentiis animæ sensitivæ, dicentes, quod quædam sunt actus seu perfectiones organorum effluxæ ab anima in organa ipsa, et hæ cum corpore corrumpuntur; alias vocant originales harum quæ sunt in anima, quia per eas anima corpus sensificat ad videndum et audiendum, et has dicunt manere in anima separata. Sed nec hoc videtur, quoniam anima per suam essentiam, non mediantibus aliis viribus, est origo virium præfatarum : sicut et quælibet forma ex hoc quod per essentiam suam informat materiam, est origo proprietatum quæ naturaliter compositum consequuntur. Et si anima per potentias intermedias esset origo potentiarum organicarum, pari ratione et illarum esset origo per alias, sicque iretur in infinitum. Hinc secundum alios, potentiæ sensitivæ non manent in anima nisi secundum quid, utpote ut in radice, sicut principiata manent in suis principiis : quia in anima separata manet efficacia influendi iterum eas, si corpori uniatur; nec efficacia ista est aliquid superadditum essentiæ. Et ista positio verior esse videtur.

Denique quidam dicunt duplices esse actus potentiarum sensitivarum, videlicet, exteriores, qui non manent, et interiores intrinsecos, quos anima per se ipsam exercet, quos dicunt manere. Hæc positio videtur descendere a positione Platonis, qui dixit animam corpori uniri tanquam substantiam perfectam in nullo a corpore dependentem, sicut motor conjungitur mobili : unde et eas dixit transcorporari. Et quia secundum ipsum, nil movet nisi motum, ne iretur in infinitum, dixit quod primum movens movet se ipsum, et quod anima movet se ipsam : et sic esset duplex animæ motus, unus quo a se ipsa movetur, alius quo corpus movetur ab ea; sicque anima haberet actum quo primo videret in se secundum quod movet se ipsam, et secundo, in organo corporali secundum quod movet corpus. Hanc autem positionem reprobat Philosophus primo de Anima, probans quod anima non movet se ipsam, et quod nullo modo movetur secundum istas operationes, quæ sunt videare, sentire, etc., sed quod istæ sunt operationes totius conjuncti. Idcirco dicendum, quod non manent in anima separata, nisi forsan sicut in radice remota.

Sed his objici potest, quia in libro de Spiritu et anima loquitur Augustinus : Anima recedens a corpore, ex his (scilicet imaginatione, concupiscibilitate et irascibilitate) afficitur ad delectationem seu dolorem. Item duodecimo super Genesim ad litteram : Corpus, inquit, non sentit, sed anima per corpus; imo anima aliqua sentit non solum per corpus, sed etiam sine corpore, puta timorem. Rursus ait ibidem : Non video cur habeat anima similitudinem corporis sui, dum jacente corpore sine sensu, non tamen penitus mortuo, videt talia qualia multi ex illa subductione vivis redditi, narraverunt; et non habeat, quando completa jam morte de corpore exierit. Amplius in concupiscibili et irascibili sunt gaudium et tristitia, amor et odium, timor et spes, quæ omnia manent in anima separata: ergo et vires illæ cum actibus suis. — Et respondendum, quod Augustinus, ut dicitur, illum librum non fecit, sed quidam monachus Cisterciensis ex dictis Augustini, addens quædam ex suo.1 Augustinus quoque in libro præallegato quasi per totum loquitur inquirendo, non determinando. Si tamen dicta illa debeant salvari, dici potest quod anima separata, ex imaginatione et aliis sensitivis potentiis afficitur: non quod affectio illa tunc sit actus virium sensitivarum, sed quia ex his quæ anima per sensitivas vires commisit in corpore, etiam in futuro afficietur, sive in bonum sive in malum; sic quod sensitivæ potentiæ non dicantur tunc affectiones illas elicere, sed in corpore elicuisse merita affectionum hujusmodi. Sic etiam anima dicitur sentire per corpus, quoniam toti composito ipsa est radicalis ratio sentiendi. Verum est etiam quod Augustinus ibi ac alibi sæpe loquitur juxta doctrinam et modum loquendi Platonicorum, qui ita senserunt. Nec tamen est simile de anima somniantis et anima separata, quoniam anima somniantis adhuc realiter est in corpore, et utitur organo imaginativæ. Insuper gaudium, tristitia, spes, timor, amor et odium, sumuntur interdum ut sunt passiones et affectiones partis sensitivæ, et ita non manent in anima separata; quandoque vero pro actibus partis intellectivæ, et sic manent in ea.

Nunc inquirendum, an anima separata possit pati ab igne corporeo. Et respondendum quod imo, quum Dominus dicat ignem illum esse præparatum diabolo et angelis ejus, qui incorporei sunt sicut et anima.2 Sed qualiter hoc fieri possit, a diversis diversimode assignatur. Nam aliqui dicunt, quod hoc ipsum est animam pati ab igne, quod ipsum ignem videre. Unde quarto Dialogorum ait Gregorius: Ignem eo ipso patitur anima quo videt. Sed hoc non videtur sufficere, quoniam visum quodlibet, ex hoc quod videtur, perfectio est videntis: idcirco non potest cedere in pœnam ipsius, in quantum est visum; sed quandoque est punitivum, vel contristans per accidens, in quantum apprehenditur ut nocivum. — Alii ergo dixerunt, quod quamvis ignis corporeus animam non possit exurere, tamen anima apprehendit eum ut sibi nocivum, atque ex tali apprehensione afficitur timore et dolore; sicque impletur in eis quod fertur in Psalmo: Illic trepidaverunt timore ubi non erat timor.3 Unde Gregorius quarto Dialogorum: Quia cremari se conspicit anima, crematur. Sed nec hoc videtur sufficere, quia secundum hoc afflictio animæ ab igne non esset secundum veritatem, sed secundum apparentiam. Quamvis etenim possit esse vera passio tristitiæ vel doloris ex falsa imaginatione, ut dicit duodecimo super Genesim ad litteram Augustinus; tamen dici non potest quod secundum illam passionem patiatur quis a re, sed a similitudine rei. Rursus iste modus patiendi magis recedit a reali passione quam qui est per imaginariam visionem, quum ille dicatur esse per veras rerum imagines quas anima defert secum, iste vero per falsas conceptiones quas anima sibi fingit. Nec probabile quod dæmones et animæ subtilitate pollentes, putarent ignem illum sibi esse nocivum, si ab ipso nullatenus gravarentur. — Hinc alii dicunt animam realiter pati ab igne corporeo, quum quarto Dialogorum dicat Gregorius: Colligere possimus ex evangelicis dictis, quod anima non solum videndo, sed etiam experiendo incendium patiatur. Quod sic fieri dicunt, quia ignis considerari potest ut res talis naturaleque agens, et item ut instrumentum divinæ justitiæ. Et primo modo non habet ut agat in animam, sed modo secundo. Hoc namque requirit ordo divinæ justitiæ, ut anima quæ peccando se subdit corporalibus rebus, subjiciatur eis in pœnam. Instrumentum autem non solum agit in virtute propriæ naturæ, sed etiam in virtute principalis agentis : sicque ignis ut instrumentum divinæ justitiæ ulciscentis, agere potest in spiritum, ut etiam dictum est de sacramentis qualiter agant in animam. Verum nec istud videtur sufficere, quoniam omne instrumentale agens, in id circa quod instrumentaliter operatur, habet et propriam actionem sibi connaturalem : sicut aqua lavando corpus sanctificat animam, et serra secando lignum perducit ad formam domus. Sic ergo oportet igni aliquam competere actionem in animam, ipsi igni connaturalem, ad hoc quod sit instrumentum divinæ justitiæ vindicantis peccata.

Idcirco dicendum, quod corpus in spiritum naturaliter agere nequit, nec ei aliquo modo obesse aut ipsum gravare, nisi secundum quod corpori aliquo modo unitur, secundum quod corpus corruptibile aggravat animam. Spiritus autem hominis unitur corpori dupliciter. Primo, ut forma; nec ita unitur igni. Secundo, sicut movens mobili, seu locatum loco, prout spiritus creatus est in loco definitive. Quamvis autem res corporea, ex sua natura habeat quod incorporeum spiritum loco definiat, non tamen habet ex sua natura quod spiritum illum loco definitum deti­neat, ut ita illi loco sic alligetur, quod ad alia divertere nequeat, quum spiritus non sit ita in loco quod loco subdatur; sed hoc superadditur igni infernali, in quantum est instrumentum divinæ justitiæ. Et istud tangit Gregorius quarto Dialogorum, ubi exponens quomodo anima experiendo supplicia patiatur, affirmat : Dum Veritas divitem peccatorem in inferno damnatum perhibet, quisnam sapiens animas reprobo­rum teneri ignibus neget? Et hoc etiam Julianus dixit, ut Magister in textu allegat: Si viventis hominis incorporeus spiritus in corpore detinetur, cur non etiam post mortem igne corporeo teneatur ? Augustinus quoque vicesimo primo de Civitate Dei fatetur, quod sicut anima in hominis conditione corpori jungitur ut det ei vitam, quamvis corpus sit materiale et anima spiritualis, atque ex illa conjunctione anima vehementem concipit amorem ad corpus ; sic alligatur igni ut ab illo accipiens pœnam, et ex illa conjunctione concipit horrorem. Oportet ergo omnes præfatos modos in unum colligere, ut videatur perfecte quomodo anima patiatur ab igne. Itaque ignis ex sua natura habet quod spiritus incorporeus ei possit uniri sicut locatum loco ; sed in quantum est instrumentum divinæ justitiæ, habet ut ipsum detineat alligatum : et in hoc ignis ille est vere nocivus spiritui ; et spiritus ignem ut sibi noxium videns, ab ipso torquetur ; et sic agit in spiritum non per modum influentis, sed detinentis, et est inter ea quidam spiritualis contactus.

Denique damnati nunquam sunt extra infernum, nisi ex dispensatione divina ad instructionem vel exercitium electorum. Et ubicumque fuerint extra infernum, tamen vident ignem illum eis præparatum in pœnam ; et quum ista visio sit immediate affligens, ubicumque sunt, ab inferni igne affliguntur : sicut captivi extra carcerem exsistentes, a carcere quodammodo affliguntur, quando se vident carcere damnatos. Hinc sicut gloria electorum in nullo minuitur, nec quantum ad præmium essentiale nec quantum ad præmium accidentale, si aliquando extra cœlum empyreum sint ; ita damnatorum pœna in nullo minuitur, dum aliquando extra infernum sunt. Propter quod Glossa super epistolam Jacobi : Diabolus ubicumque sit, sive sub aere, sive sub terra, secum fert suarum tormenta flammarum. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus continentur et consonant quæ de his scribit in Summa contra gentiles, libro quarto.

His per omnia consonant scripta Petri, et includuntur in eis, et addit : Dicunt ali­qui, quod in inferno erit etiam materialis corruptio, non tamen simpliciter seu substantialis, sed secundum quid seu accidentalis, per transmutationem a frigore in calorem, et econtrario; non tamen erit via improportionatissimo sibi sono materialiter læditur, et non solum spiritualiter, sicut auditus affligitur dissonantia vocum. p. 306 D.

Præterea de his duabus opinionibus bene scribit Richardus, declarando utramque: Dicunt (inquiens) quidam, quod corpora damnatorum ab igne infernali non calefient, et tamen eo cruciabuntur. Passivum enim dupliciter recipit formam agentis, videlicet: materialiter, et immaterialiter seu intentionaliter, etc., ut supra. Et quamvis ille ignis non sit calefacturus corpora damnatorum, ut dicit una opinio, affligentur tamen valde ab eo. Nam sicut proportionata receptio objecti proportionati sensui sensum delectat, sic improportionata contristat. Ignis autem infernalis est objectum excellens super tactum corporum damnatorum; receptio quoque similitudinis suæ in tactu, est improportionabiliter vincens tactum: ideo in corporibus eorum erit vehementissimus dolor in tactu, sentiendo hoc modo excessivum calorem. — p. 306 D.4

Sed contra hoc arguunt alii per hoc quod dicitur in libro Job, Ad calorem nimium transibunt ab aquis nivium.5 Iterum, juxta illam positionem, pœna ignis prius et principalius respiceret animam quam corpus; Isidorus autem primo libro de Summo bono, afflictionem ignis principalius attribuit corpori, et pœnam vermis menti: quælibet tamen pœnarum in totum redundabit compositum. Amplius, secundum Damascenum, impossibile est substantiam esse expertem naturali et propria operatione: ergo post cessationem motus cœlestis, adhuc ignis habebit naturalem operationem, nisi eam virtus divina vel indispositio recipientis impediat. Corpora autem impiorum quum sint mixta atque composita, erunt illius excessivi caloris susceptiva: ergo et calefient, ac immoderatissimo calore inæstimabiliter torquebuntur: sicut auditus vehementissimo et

Sed tunc quæstio oritur, utrum corpora damnatorum per illum ignem consumentur. Et respondendum quod non. Cujus rationem quidam assignant, quia non recipient formam seu calorem ignis illius nisi intentionaliter seu immaterialiter, animalique passione, non naturali. Sed ista re-

Cf. p. 306 A'.

Denique, quamvis vera esset ratio illa, non tamen sufficeret ad ostendendum corpora illa ab illo igne non comburi: quia secundum Philosophum secundo de Anima, excellentiæ sensibilium corrumpunt sensus; quumque ignis ille vehementissimi sit caloris, statim corrumperet sensum tactus, et vitam exstingueret. Hinc mihi videtur dicendum, quod ratio inconsumptibilitatis corporum illorum ab igne, partim est ex dispositione materiæ cui incorporatus est ignis ille, partim ex dispositione corporum illorum quam in resurrectione accipient, principaliter autem ex ordine divinæ justitiæ. Aliqua enim forma propter dispositionem extraneæ materiæ cui incorporatur, in sua actione diversificatur, sicut videmus ignem fulguris in diversis materiis valde difformiter ac mirabiliter operari: nam interdum aliqua calefacit et non comburit, quandoque facit utrumque, aliquando non lædit materiam mollem et resolvit duram. Ita et lumen solis in diversis valde diversimode agit.

Cf. p. 301 B'.

Sic dico possibile esse, ut propter dispositionem materiæ et aliquam cœlestem influentiam sibi incorporatam, ignis infernalis habeat actionem calefaciendi et affligendi, et non consumendi. Insuper idem potest contingere ex parte dispositionis quam corpora humana in resurrectione forsan accipient. Quod in libro de Civitate Dei Augustinus nititur declarare, narrans qualiter animalia quædam manent in igne illæsa, et in bullientibus calidissimis aquis aliqui vermes permanent vivi: unde concludit, quod Deus sic potest corporibus reproborum aliquam imprimere qualitatem, qualem et naturalibus multis, ut ab igne consumi non queant neque exstingui, sed sine fine affligi. Hoc ipsum (ut tactum est) requirit ordo divinæ justitiæ, ut nunquam illa corpora moriantur; nec calor naturalis consumet in eis humidum radicale.

Insuper si quæratur, qualiter animæ separatæ et incorporei dæmones valeant corporeo igne affligi; dicendum, quod quidam dixerunt spiritus separatos vitiosos non puniri nisi per privationem boni desiderati, ex qua privatione tanquam malo præsente vehemens tristitia generatur in eis. Unde Algazel quinto Physicorum testatur: Anima quæ in carne carnalium fuit voluptatum amatrix, ex consuetudine dispositionem habet vehementem et fortiter sibi impressam, inclinantem ad illas; postea vero per mortem instrumento rei desideratæ amisso, remanet desiderium ejus et amor, et hic est ineffabilis cruciatus. — Hæc Richardus. Qui etiam de his recitat varias opiniones ac improbat, sicut et Thomas, et sequitur positionem ipsius Thomæ, quod scilicet ignis infernalis affligit spiritus malos per hoc, quod ei sunt alligati modo præfato, et facit eos ita intentos suæ considerationi, quod ab aliorum consideratione quæ naturaliter considerare possunt, impediuntur; et horum utrumque convenit igni illi in quantum agit ut instrumentum divinæ justitiæ.

Amplius quærit Richardus, utrum damnati cruciabuntur perpetuo a tribus aliis elementis, videlicet, terra, aqua et aere. Respondet quod imo, quemadmodum scriptum est, Pugnabit pro illo orbis terrarum contra insensatos;6 et in Psalmo, Ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum:7 ubi per sulfur intelligitur fœtida terra, atque per spiritum procellarum intelligitur aer procellosus, qui dicitur spiritus tempestatis. Et denuo scriptum est: Candescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.8 Quumque in libro Sa-

Cf. p. 311 C. pientiæ scriptum sit, Per quæ quis peccat, Sap. xi, 17. per hæc et punitur; ideo sicut iniqui per quatuor elementa peccaverunt, in quantum peccaverunt per corpora sua ex elementis composita, et ipsis elementis abusi sunt, sic per omnia quatuor elementa ineffabiliter affligentur. Nec solum his, sed ut aliqui protestantur, etiam cœlestium corporum influentia torquebuntur. Justum est enim, ut quia Creatori omnium ingrati ac rebelles fuerunt, ab omnibus creaturis crucientur, juxta illud libri Sapientiæ :

B Armabit creaturam ad ultionem inimicorum.9 Verumtamen, quoniam ignis et aqua ex sua natura magis sunt afflictiva quam terra et aer, ideo de eis magis fit mentio: imo quum ignis magis sit activus et affligivus quam aqua, idcirco sub nomine ignis Dominus comprehendit omnem pœnam quam a rebus corporeis patientur, quum apud Matthæum ait:10 Ite, maledicti, etc. Sed quum detenti in purgatorio puniantur ut purgentur, et ignis naturam habeat purgativam, dicunt aliqui, quod in purgatorio exsistentes, nullo elemento nisi igne puniantur.

C Præterea quæritur, an simul ab omnibus elementis affligantur. Ad hoc quidam respondent quod imo, quoniam sicut formæ elementorum immaterialiter receptæ in spirituali substantia, non sunt contrariæ, ita nec actiones earum. Similiter dicunt in sensu: simul quippe in visu est similitudo albedinis atque nigredinis, et actiones ipsarum; et ita dicunt esse in tactu. Verum hoc non complacet aliis. Nam quamvis similitudines contrariorum non sint in intellectu contrariæ, tamen non ita perfecte movetur intellectus a pluribus sicut ab una tantum; similitudines quoque contrariorum in eadem parte pupillæ receptæ, sese in actione sua impediunt, ut patet dum per vitrum rubeum conspicitur album: tunc enim videtur aliquid quasi ex utroque confusum. Et juxta hunc modum transient ab aquis nivium ad calorem nimium, sustinendo talia alternatim;11 tamen sine reductione ad medium, quia divina virtute in instanti una pœna cessabit, et alia simul completa inerit, vel simul inerunt in diversis ejusdem corporis partibus et organis. De elementis vero in inferno dicendum, quod erunt ibi in quadam confusione, nec tamen unum remittet alterius virtutem et actionem, quoniam agunt ut instrumenta divinæ justitiæ in reprobos, non in se ipsa. — Hæc Richardus.

Qui etiam ad quæstionem de loco inferni respondet, sicut et Petrus: Infernus (inquiens) est sub terra, quia nonodecimo de Civitate Dei asserit Augustinus, Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens dispositio. Quumque Deus nihil inordinatum relinquat, ipse unicuique congruentem tribuit locum. Loca autem non sunt convenientia rebus, nisi congruant earum ponderibus. Pondus vero comparatur amori; et sicut corpus fertur pondere, sic animus amore. Hinc sicut Deus tribuit corporibus locum secundum exigentiam suorum naturalium ponderum, sic intellectualibus et rationabilibus creaturis secundum merita suorum amorum. Ideo sicut electi et sancti sunt in cœlo empyreo, sic reprobi sunt in infimo et vilissimo loco, hoc est in medio terræ, quia carnalia et terrena potius quam divina et cœlestia dilexerunt. Unde super illud Jo- Jonæ u. 4. næ, Projecisti me in profundum in corde maris, perhibet Glossa: Quemadmodum cor est in medio animalis, ita infernus in medio terræ. — Et si objiciatur, quod in centro terræ viget nobilior influentia cœli: ergo non decet ibi iniquos locari; iterum, quum tantus sit numerus reproborum, quomodo poterunt omnia corpora sub terra includi? Respondendum ad primum, quod simpliciter loquendo, nobilior influentia cœli est in circumferentia terræ et super terram, magis quam in centro et sub terra, per comparationem ad hominum habitationem; attamen secundum quid, scilicet quoad generationem metallorum quorumdam, nobilior influentia cœli sub terra consistit. Hæc Richardus.

Concordat his Bonaventura, dicendo :

A Quamvis temerarium videatur determinare ubi sit infernus, et an ignis inferni sit corporalis et verus, quia præcipuus Doctor Ecclesiæ, libro de Civitate Dei hoc relinquit sub dubio; tamen quoniam S. Gregorius, summus pastor Ecclesiæ, cui Gregorio Spiritus divinus multa revelavit, postea ista determinavit, et ex Scripturis probavit, debemus pro certo tenere, quod infernus sub terra sit, et ignis ejus corporeus. — An vero sit ejusdem speciei cum igne elementari et cum igne qui apud nos est, non constat pro certo. Probabiliter vero teneri potest, quod sit speciei ejusdem, nisi fortiora contra hoc inducantur argumenta quam hucusque inducta.

B Insuper ait Bonaventura: Si quæratur de corporibus damnatorum an igne affligantur, simpliciter est concedendum; si quæritur, an consumantur, simpliciter est negandum. Si quæratur, an corrumpantur, hoc est distinguendum. Corrumpuntur enim secundum quid, quantum ad esse accidentale, scilicet quoad bonam dispositio; non autem simpliciter, quantum ad esse substantiale. Nam ignis ille urit et non consumit, quoniam pabulum non requirit: cujus exemplum ponit Augustinus de montibus Siciliæ, quos ab antiquissimis diebus ignis ussit, et nusquam consumpsit. In Legenda etiam S. Nicolai narratur, quod in partibus orientis quidam ignis invenitur qui oppositam sibi manum vehementer affligit, et nihil de ea consumit.

C Qualiter autem ignis sit afflictivus spirituum, attendendum. Itaque ad hoc quod generetur dolor in anima ab aliquo, duo concurrunt ex parte animæ patientis, puta: perceptio ex parte cognitionis, et detestatio ex parte affectionis. Similiter duo requiruntur ex parte agentis: unum est, quod immutet animæ perceptionem seu cognitionem; aliud, quod violenter et inseparabiliter adhæreat contra repugnantiam voluntatis. Ex his quatuor, duo sunt secundum ordinem naturæ, et alia duo secundum ordinem divinæ justitiæ. Quod enim ignis immutet cognitionem animæ, et anima percipiat calorem actionemque ignis, est de naturali potentia utriusque. Nempe dum ignis agit in compositum ex anima et corpore, duplex ibi est passio: una naturalis, quæ est calefactio corporis; alia animalis, quæ est immutatio sensus. Prima passio est vera ac naturalis, quoniam est ab igne ut vere agente; secunda passio est ab anima se ipsam movente, et ab igne occasionem præbente, ut sexto Musicæ loquitur Augustinus. Quemadmodum ergo anima separata a corpore, corpus potest pati ab igne passione naturali, utpote calefieri et comburi per naturalem potentiam utriusque; sic spiritus etiam separatus potest pati passione animali, atque ab igne præsenti immutari naturali potentia ignis et animæ. Itaque duo sunt ibi per ordinem naturæ, et duo per ordinem divinæ justitiæ. Quod enim ignis animæ indissolubiliter alligetur, et anima in eo tanquam in carcere recludatur, divinæ est justitiæ. Quod iterum anima refugiat ignis calorem, qui ei per naturam nocere non potest, trepidetque timore ubi non est timor;12 hoc divinæ justitiæ est, quæ facit trepidare peccatores, immittendo timorem et terrorem ejus rei qua secundum naturam superiores sunt animæ. — Hæc Bonaventura. Contra quæ Thomas, Richardus et alii arguunt, sicut jam patuit.13

Præterea scripta Alberti consonant dictis ex Thoma, præsertim qualiter corpora damnatorum patiantur ab igne inferni. Tamen de hoc loquitur satis modeste, sine reprehensibili assertione, dicendo: Quæ hic dicuntur de pœna damnatorum, credenda sunt potius quam discutienda; et rursus, Neminem puto scire veritatem quæstionis istius, videlicet qualiter corpora illa et animæ patiantur ab illo igne, nisi cui Deus revelavit. — Denique respondendo quæstioni, an ignis corporeus agat in spiritum, et utrum dæmones corporeo ardeant igne: Absque ulla, inquit, dubitatione corporeus ignis cruciat dæmones: quod fide teneo, quamvis intelligibile non sit plene. Ignis quoque inferni calidissimus est fortissima caliditate, cui caliditati nihil est comparabile. Naturali enim et maximo circumponitur frigore, et est in materia solida, et semper intra se colligitur, et habet caliditatem calcatam et congregatiorem quam ille qui est in materia rara. Quem ignem Deus conservat, prout Isaias testatur:14 Flatus Domini sicut torrens sulfuris succendens eam. — Infernus etiam intra suas concavitates capax est omnium corporum damnatorum, quemadmodum scriptum est:15 Dilatavit infernus animam suam absque ullo termino. Atamen bene credo quod constricta, compressa, et quasi commassata jacebunt corpora damnatorum in ipso.

Insuper Scotus scribit hic multa. Primo, qualiter animæ separatæ iniquæ ac dæmones pati et affligi queant ab igne: Dolor (inquiens) est passio consequens apprehensionem sensitivam, et in appetitu sensitivo consistit. Tristitia autem proprie est in voluntate, consequens apprehensionem intellectus alicujus voliti oppositi seu contrarii voluntati. Unde patet quod talis dolor non est in substantia spirituali separata, sicut nec appetitus sensitivus, nec sensitiva cognitio. — Circa quod dico, quod dolor etiam frequenter ac communiter ponitur in parte intellectiva et voluntate: ut quum contritionem dicimus, essentialiter, vere ac proprie esse dolorem de peccatis, ut patuit supra, tractatu de Pœnitentia.16 Verumtamen de usu terminorum non est superflue contendendum. Deinde Scotus positionem suam prosequitur, et concordat dictis ex Thoma. Opinionem quoque ex Bonaventura inductam redarguit quantum ad hoc quod profert, quod timent ubi non est timor, et quod Deus est causa illius erroris ac falsæ apprehensionis in illis spiritibus.

D Itaque Scotus ait, quod animæ separatæ ac dæmones alligantur ac detinentur igne inferni dupliciter: primo, quod nequeunt ad alia libere se movere; secundo, quia in assidua consideratione ignis illius ita funguntur, quod alia libere intueri ac considerare non valent. Et hæc duo sunt eorum libertati naturalique dignitati ac agilitati contraria, ac eos contristant, potissime in quantum a Deo eis infliguntur vindicante eorum peccata, et eos sic reprimente ac sibi subjiciente: quia quum odiant Deum, molestissimum eis est ab ipso sic coarctari. — Consequenter respondendo an homines damnati post judicium cruciabuntur igne infernali, ponit distinctionem præhabitam duplicis actionis ac passionis, videlicet, naturalis et animalis seu intentionalis, et dicit, quod ignis inferni utramque actionem potest habere in damnatos corpore suscitatos, quod probat sicut jam ante ex Richardo probatum est, atque motiva alterius opinionis introducta ex Thoma, solvit idonee. In quibus consentio ei, ut infra plenius dicam.

Cf. p. 306 A'.

Cf. p. 312 C.1718

Denique his concordat Henricus duodecimo Quodlibeto, ubi determinat, substantiam incorporalem separatam non pati ab igne per realem calefactionem per modum nobis cognitum, quo scilicet in hac vita corporalia patiuntur, alterantur et affliguntur ab igne; sed miro et ineffabili modo nobis incomprehensibili in hac vita, patiuntur et affliguntur ab igne mediante calore. Firmiter (inquit) credimus, quod ab illo igne materiali patiatur spiritus, mediante calore quo illam passionem producit, quamvis modum agendi et virtutem illius ignis ac qualitatem caloris ignoremus. — Amplius quærit, an corpus damnati, in inferno possit esse simul summe calidum ac summe frigidum. Respondet quod non, quia contraria, quantum ad esse intensum, præsertim quantum ad summum suum gradum, simul inesse non valent quoad eamdem partem subjecti. Et de hac quæstione se expedit, non prosequens evidenter an corpus tale realiter alteretur ac calefiat ab igne; sed quum fateatur animam adhuc separatam vere ab igne ac ejus calore affligi, quanto magis intendit hoc de corpore tali asserere? — At vero octavo Quodlibeto interrogat, an locus inferni sit centrum terræ. Ad quod respondet consonanter juxta præhabita, Cf. p. 314 B. probabiliter dici posse, quod sit in centro, vel prope, quamvis de hoc non sit aliquid incaute asserendum.

B Verumtamen in hoc Quodlibeto octavo plenius scribit Henricus, quomodo ignis corporalis veram valeat passionem imprimere in spiritum. Una (inquit) opinio dicit, quod anima separata quamvis non sit corpus, gerit tamen similitudinem corporis in se, in qua vere possit pati, dicente Augustino quarto de Origine animæ: Neque hoc me disserere putes (videlicet quod anima non sit corpus) tanquam negem fieri posse ut anima mortui, sicut et dormientis, in similitudine corporis sui sentiat sive bona sive mala. Quid si tale quid apud inferos geritur, et in eis se non corporibus sed corporum similitudinibus recognoscunt? Dum enim tristia patimur, quamvis in somnis, etsi illa sit similitudo corporeorum membrorum, non membra corporea, non est tamen pœnæ similitudo, sed pœna. Sed hoc stare non potest, quoniam similitudines corporum non sunt nisi in parte sensitiva imaginaria, secundum quam anima patitur decepta in somno, æstimando similitudines corporum corpora esse; anima autem separata vim imaginativam non habet. Talisque passio ex deceptione procedit; nunc vero quærimus realem veramque passionem. — Hinc alii dicunt, quod in anima est vis qua pati potest ab igne corporeo, et hoc naturaliter, in quantum conjuncta est corpori, supernaturaliter vero quando est separata, ita quod eadem patitur post separationem quæ ante in corpore. Quod etiam stare non potest, quia in corpore pati non potest nisi secundum vim sensitivam actu extensam per corporeum organum. — Hinc alii dicunt, quod patitur per vim sensitivam, in quantum radicaliter ac virtualiter manet in anima separata. Nec mirum, si per divinam potentiam patitur separata, quod naturaliter pati potest conjuncta. Sed hoc de angelo dici non potest. — Ob hoc alii dicunt, quod spiritus igne includitur seu alq. 34.

Cf. p. 311 C, 313 C, 315 D'. ligatur, sicut jam dictum est. Verum juxta hoc non pateretur ab igne passionem inferente, nisi occasionaliter: imo ipse spiritus in se excitaret afflictionem occasione inclusionis, quemadmodum qui ad aliorum præsentiam turbaretur. — Idcirco alii dicunt, quod patitur ab igne non ut est res naturaliter afflictiva, sed ut est instrumentum divinæ justitiæ. Sed sic non potius pateretur ab igne in quantum est calidus, quam ab aere: imo posset aer in hoc esse instrumentum justitiæ Dei sicut et ignis, nec ignis diceretur affligere in eo quod calidus est: quod ab auctoritate Sanctorum discordat.

Ideo oportet dicere et fateri, quod ignis affligit spiritum in quantum calidus, imo eodem genere afflictionis quo affligeret corporis sensum. Sed quum non sit activum sine passivo sibi correspondente, non potest ignis sua naturali actione agere in spiritum affligendo, nisi spiritus possit pati ab illo veram passionem, qualem reciperet sensus ab igne, utpote tactus. Quo quum careant dæmones ac animæ separatæ, restat difficultas quomodo sic possint pati ab igne, quum actus activorum non sint nisi in patiente disposito. Ad quod videtur dicendum, quod Deus supernaturaliter imprimit vim quamdam naturæ dæmonis et animæ, vel utrique id naturaliter inest, quamvis nos lateat; et vim illam sic temperat, ut per eam sustineat pœnam suis culpis correspondentem. — Hæc Henricus. Cujus hoc ultimum dictum videtur obscurum, quia non exprimit quæ aut qualis sit vis illa supernaturalis, an scilicet sit materialis aut immaterialis, et qualiter faciat immaterialem substantiam corporalis alterationis, calefactionis et caloris capacem. Unde et Scotus his objicit, quod dæmon seu anima non magis est capax talium alterationum aut qualitatum, quam dealbationis sive albedinis, aut lapis sapientiæ.

Postremo dictis Henrici concordat Argentinensis quantum ad punitionem hominum iniquorum post resurrectionem, qua in anima et corpore punientur; quantum vero ad punitionem animarum separatarum ac dæmonum, consonat dictis Thomæ, et addit: Conjunctio seu alligatio ad ignem inferni, aliter se habet ad animas et dæmones qui nunc sunt in inferno, aliterque ad dæmones qui in isto sunt aere pro exercitio nostro. Exsistentes etenim in inferno, conjuncti sunt infernalibus flammis localiter atque mentaliter; qui vero in aere sunt aut nobiscum, conjunguntur flammis illis mentaliter, et non loco. Hæc Argentinensis. — De hac item materia dictum est super secundum.19

Postremo, inter opiniones præhabitas potissime displicet illa quæ dicit, corpora damnatorum non affligi igne infernali afflictione naturæ seu naturali, corporali, seu alteratione et calefactione reali, sed solum animali (prout animale dicitur ab anima) seu intentionali: et hoc propter multas rationes et auctoritates contra eam inductas, et quia apertissime est contra articulum Parisiis condemnatum, sicut probatum est, qui tamen post Thomam est editus. Unde Henricus (qui condemnationi articuli illius interfuit) directe tenet contrarium illius erroris. Et si S. Thomas tunc vixisset in corpore aut postea, non contradixisset illi articulo; similiter nec Albertus. Verumtamen Scotus contradicit, et dicit quod excommunicatio se non extendit extra diœcesim. — Insuper positio illa non consonat divinis Scripturis, in quibus clare docetur, quod reprobi potissime post diem judicii, igne gehennæ torquentur, ardent, accenduntur, æstuant, calefiunt et inæstimabiliter affliguntur, ut dum defertur in Psalmo:20 Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui. Et rursus:21 Cadent super eos carbones, et in ignem dejicies eos. De quibus sacratissimus Joannes Baptista testatus est:22 Paleas comburet igni inexstinguibili; et Isaias, Ignis eorum non exstinguetur; atque Apostolus, Terribilis est exspectatio quædam judicii et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios.23 Judith quoque ait: Dop. 306 C. minus omnipotens dabit ignem et vermes in carnes eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum. Et in Ecclesiastico legitur: Vindicta carnis impii, ignis et vermis.2425 Consimilia verba Scripturæ quamplurima possent induci. — Insuper, contra opinionem illam ineptam sunt plurimæ visiones26 et apparitiones fide dignæ, in quibus spiritus defunctorum apparuerunt atque viventibus retulerunt se esse in maximis pœnis, et materialis ignis ardore affligi, imo inflammationes, calores, incendia ignium mundanorum, quasi nullius esse comparationis respectu incendiorum, ardorum et inflammationum quibus incredibiliter torquerentur. Imo quod majus certiusque consistit, etiam multi a morte resuscitati, hoc ipsum sunt protestati, ut patet in Legenda S. Joannis apostoli, et de tribus mortuis quos legitur resuscitasse B. Hieronymus.

Ex quibus ostenditur, quod non solum corpora impiorum post finale judicium taliter cruciabuntur, sed item quod animæ interim sic affliguntur tam in inferno quam in purgatorio. Et nisi sic esset, pœna dæmonum, præsertim post judicium, esset multo minor quam pœna hominum reproborum, quum multo acerbius atque pœnalius sit igne puniri non spiritualiter seu intentionaliter tantum, sed spiritualiter simul ac corporaliter, et non tantum per alligationem, sed etiam per vehementissimam calefactionem. Quis non incomparabiliter mallet detineri in carcere, quam jacere et ardere in fornace ardenti ac calidissimo in medio carceris situato? — Denique pœna inferni est maxima pœna quæ esse potest aut est in rerum natura: quod verum non esset, nisi damnati realiter et corporaliter afficerentur ardoribus, frigoribus, consimilibusque inferni suppliciis. — Postremo fundamentum opinionis illius infirmum et frivolum comprobatur, videlicet, quod quia primum mobile est primum movens et alterans, et causa omnis motus ac alterationis in aliis, ideo ipso cessante, cessabit in aliis omnis motus et alteratio. Nam simili argumentatione concluderetur, quod nec in gloriosis corporibus futurus esset motus localis, nec dos agilitatis posset in eis in actum talem procedere; et quod ignis non posset stuppam sibi applicatam incendere, quod articulus prætactus condemnat. Dato ergo quod naturaliter loquendo, cessaret tunc alteratio, tamen per omnipotentiam Dei supernaturaliter aliter fieri potest et fiet. Imo quum totus ille status futuri sæculi tam in electis quam reprobis, atque in omnibus creaturis tunc mansuris, erit supernaturalis et alterius modi ac ordinis quam sit status rerum naturalis modo consistens; quid est hoc, ex cessatione motus cœlestis arguere, probare, concludere quod reprobi in inferno non alterabuntur ab igne? Certe etsi hoc uno respectu videatur naturaliter sic esse debere, nihilo minus alio respectu esset in naturale et valde mirabile, videlicet, quod ignis tam calefactivus et æstuans, non calefaceret corpora grossa et mixta, in medio ejus jacentia, ex propria natura calefactibilia.

Sequens distinctio determinat de his quæ pertinent ad resurgentium remunerationem et punitionem. Et circa hoc tria facit Magister. Primo enim ostendit quomodo animæ, quam cito a corporibus separantur, habitaculis juxta sua merita vel demerita reddantur. Secundo, quomodo defunctis exsequiæ vivorum pro eis factæ suffragantur. Tertio inquirit, utrum Beati in patria pro nobis deprecentur. Primum facit usque ibi: De suffragiis defunctorum. Secundum, usque ibi: Sed forte quæris. Tertium, usque ad finem distinctionis. In speciali, sententia Magistri stat in tribus propositionibus, quarum prima est hæc: Quam cito animæ in morte suis a corporibus separantur, mox pro modo suorum meritorum diversis habitaculis reddentur. Hanc Magister ponens dicit, quod animæ defunctorum secundum sua merita diversis habitaculis reddentur usque ad diem judicii; post judicium vero earum pœna vel gloria augebitur: quod auctoritate B. Augustini probat. Unde infero, quod sicut facta resurrectione pœna malorum augebitur, ita gloria seu Beatorum gaudium plus perficietur. — Secunda propositio est hæc: Illi de orationibus et eleemosynis Ecclesiæ illic hunc profectum recipiunt, qui hic talia ut eis proficerent meruerunt. Hanc Magister insinuans, dicit mortuos vivorum suffragiis juvari, si tamen hoc meruerunt dum viverent. Postea subdit, quod ista quæ hic pro defunctis frequentat Ecclesia, mediocriter malis suffragantur ad pœnæ mitigationem, et mediocriter bonis ad pœnæ solutionem. Et facta pro valde bonis qui suffragiis non indigent, sunt gratiarum actiones; et facta pro summe malis qui juvari non possunt, quamvis non sunt eis adjumenta, sunt tamen ad viventium consolationem: quod auctoritate B. Augustini confirmat. Postea dicit, quod pompæ quæ fiunt in obsequiis, sunt ad vivorum solatium, non ad mortuorum suffragium; laudabile tamen est circa mortuorum sepulturam curam impendere. Postea movet quæstionem de divite et paupere, quorum uterque quum sit mediocriter bonus, suffragiis indiget, et ambo pariter post mortem meruerunt juvari; et pro divite fiunt multa suffragia generalia et specialia, pro paupere vero tantum generalia: utrum juvetur pauper paucioribus suffragiis quantum dives amplioribus. Et videtur quod sic, quia uterque pariter meruit juvari, et æqualiter boni fuerunt. Contrarium autem videtur, quia alias nihil conferrent specialia suffragia diviti pro eo facta. Et respondet Magister, quod tantum valent pauperi sola generalia suffragia quantum diviti generalia et specialia suffragia; et tamen profuerunt specialia suffragia diviti non ad aliud vel majus aliquid, sed ad idem ad quod generalia: ut ex pluribus causis unum perciperetur emolumentum. Vel potest dici, illa plura suffragia diviti contulisse celeriorem solutionem, et non pleniorem. Postea quærit de illo qui suffragiis indiget, et moritur in ipsa consummatione sæculi, quando ulterius suffragia impendi non poterunt, utrum talis salvabitur. Et respondet, quod talis per ignem tunc futurum et per orationes cœlestis Ecclesiæ salvabitur. — Tertia propositio est hæc: Angeli orationes nostras Deo offerunt, et ea quæ hic apud nos aguntur recognoscunt. Hanc Magister insinuans quærit, utrum Sancti preces nostras et vota sibi porrecta audiant et sciant. Et respondet, quod angeli et Sancti divinam faciem videntes, ea quæ apud nos geruntur cognoscunt quantum ad eorum gaudium pertinet et nostrum auxilium: unde et angeli dicuntur orationes nostras semper offerre Deo, non tanquam Deum instruentes, sed quid circa nos agendum sit, ad ejus veritatem ducentes: unde preces nostræ dicuntur exauditæ, quando cœlesti curiæ earum exauditio innotescit, seu earum eventus futurus manifestatur.

Footnotes

  1. Alcherus. ↩

  2. Matth.xxv, 41. ↩

  3. Ps. xiii, 5. ↩

  4. ibidem. ↩

  5. Job xxiv, 19. ↩

  6. Sap. v, 21. ↩

  7. Ps. x, 7. ↩

  8. Sap. v, 23. ↩

  9. Ibid. v, 18. ↩

  10. Matth. xxv, 41. ↩

  11. Job xxiv, 19. ↩

  12. Ps. lii, 6. ↩

  13. p. 310 B', etc. ↩

  14. Is. xxx, 33. ↩

  15. Is. v, 14. ↩

  16. dist. xvii, q. 4. ↩

  17. q. 9. ↩

  18. q. 32. ↩

  19. dist. VI, q. 3. ↩

  20. Ps. XX, 10. ↩

  21. Ps. CXXXIX, 11. ↩

  22. Matth. III, 12. ↩

  23. Hebr. X, 27. ↩

  24. Judith XVI, 20, 21. ↩

  25. Eccl. vui, 19. ↩

  26. Is. LXVI, 24. ↩

Chapter 249 of 283