Sermo 1
DE EO QUOD ADMIRABILIS, CONSILIARIUS, DEUS, FORTIS, PATER FUTURI SÆCULI, ET PRINCEPS PACIS, PUER JESUS SIT DICTUS, ET DE HORUM EXPLICATIONE RECTA.1
POPULUS qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam. Is. IX, 2.
Tempus quo Christus in hoc mundo natus est, et evangelicam legem dedit, atque ubique prædicari præcepit, merito tempus gratiæ appellatur: quia ex tunc cœpit
Deus omnipotens non solum uni populo Judæorum, sed universis per mundum nationibus, viam salutis ostendere, gratiarum dona offerre, pietatis suæ copiosos præstare effectus. Hinc ait apostolus Paulus: Prioris ignorantiæ tempora despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.2 Unde et angelus in hac nocte dixit pastoribus: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est hodie vobis Salvator.3 Denique in hac nocte et in die præsenti, cœpit Christi nativitas diversis nationibus manifestari. Manifestata est enim modo tribus Magis; innotuit quoque Romanis per ruinam templi æternitatis, et per prophetiam Sibyllæ. Insuper verbum istud propheticum quotidie adimpletur: dum enim iniqui convertuntur ad Deum, et Christo obedire incipiunt, qui paulo ante servierunt diabolo, tunc utique « populus qui ambulabat in tenebris » videt per fidem et gratiam, et per sapientiæ donum, « lucem magnam », videlicet Deum, quem fideliter contemplatur, intelligendo quod ipse sit summum bonum, lux infinita, sapientia sempiterna, ens omnino simpliciterque perfectum. Omnes autem iniqui in tenebris ambulant, quoniam propriis vitiis eorum mens excæcatur. Ideo in Proverbiis asseritur: Relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas.4 Sed his viis relictis, sequamur patrum nostrorum Sanctorum vestigia; et magnam lucem, Dominum Jesum, qui hac nocte nobis nasci dignatus est, intueamur.
Consideremus nomina ejus quibus beatus Isaias eum appellandum prædixit, et primo quam recte « Admirabilis » nominetur. Vere etenim mirabilia in hac operatus est nocte, quia de clauso suæ virgineæ Genitricis utero est egressus, et Matrem suam in partu ab omni præservavit dolore, atque per angelum nativitatem suam manifestavit pastoribus.5 Et sicut in hac nocte corda paucorum induxit ad credendum ea quæ christianæ sunt fidei, ita postmodum totum pene mundum convertit ad hanc tam incomprehensibilem fidem, qua ea creduntur quæ omnem rationem prorsus excedunt: ut quod Deus est unus et trinus, quod ipse Christus in unitate personæ est Deus et homo, quod Mater ejus est mater et virgo, et multa alia incomprehensibilia. Quid tam admirabile, quam mundi conversio ad hanc fidem absque armorum violentia, absque humana astutia arteque magica, absque argumentatione naturalis scientiæ, absque ornatu humanæ facundiæ? Vere omnipotens est, qui hominum corda ad hanc potuit fidem inducere. Idcirco, secundum Augustinum, conversio mundi ad fidem hanc, est majus miraculum quam aliquod eorum prodigiorum per quæ conversus est ad fidem hanc mundus.
Denique in quotidiana iniquorum conversione ad pœnitentiam salutarem, et præsertim in conversione quorumdam vagissimorum juvenum ad religionis ingressum, ad parentum et omnium propinquorum terrenarumque rerum perpetuam derelictionem, clarissime patet quam ineffabiliter mirabilis sit Dominus Jesus Christus: mirabilis plane in potestate, nec minus mirabilis in pietate, qua tot peccatis ignoscit, et pro tot malis tot bona rependit. Asserit etenim Augustinus, quod majus miraculum sit justificatio impii, quam creatio mundi. Nam quamvis infinitæ potentiæ Dei omnia æque possibilia sint, tamen conversio impii mirabilior dicitur quam creatio mundi: quia in mundi creatione non est aliquid Deo resistens; in conversione autem iniqui est rebellis voluntas, quam vincit Omnipotens, illam ad omne quod sibi placet inclinans, vertens, perducens, juxta illud Job: Deus immutat cor principum terræ. Sic autem in mentes imprimere, et voluntatem ad libitum immutare, afficere, inclinare, soli omnipotenti Deo possibile est ac proprium.6
Nunc ergo rogemus Dominum Jesum Christum, admirabilem Dei Patris ac Virginis matris Filium, nobis hac nocte natum, ut omnipotentiam suam ostendat in nobis parcendo ac miserendo; sicque imperscrutabilem suæ pietatis abyssum declaret in cordibus nostris, ea semper a vitiis avertendo, ad virtutes trahendo, ad se summum et incommutabile bonum jugiter convertendo, atque conversa in se incessabiliter conservando.
Secundo, consideremus quam recte ac vere Christus vocetur « Consiliarius ».7 Nempe (ut ait Ambrosius) talis debet esse qui consilium dat, ut se ipsum bonorum operum exemplum exhibeat in doctrina, in integritate, in maturitate, ut sit sermo ejus salubris, actio irreprehensibilis, consilium utile, vita honesta, sententia quoque decora. Hæc omnia fuisse in Christo nulli fidelium est ambiguum. Quoniam itaque Filius Dei venit in mundum hunc, ut invitaret et informaret homines ad beatitudinem regni cœlestis, ipse dedit hominibus saluberrima sapientissimaque consilia pertingendi compendiose et expedite ad illam, imo et ad altum ac gloriosum gradum, chorum seu locum in ea. Quamvis enim observatio præceptorum sufficiat ad salutem, tamen quia in sæculo isto occurrunt homini multa et quasi innumerabilia impedimenta servandi præcepta, et occasiones peccandi, tentationesque dæmonum, carnis ac mundi; ideo Christus, æterna et infinita Sapientia Dei Patris, dedit hominibus saluberrima quædam consilia, per quæ omnia illa vitantur, et expedita ac libera mente soli Deo intenditur, adhæretur, servitur. Certum est namque, quod cor humanum tanto perfectius potest alicui uni vacare, quanto plus ab occupatione, affectione et distractione circa multa retrahitur. Idcirco communiter dicitur: Pluribus intentus, minor est ad singula sensus; et quod virtus unita est fortior quam dispersa. Hinc Dominus Jesus Christus consuluit cunctas terrenas divitias, pecunias, carnales quoque delicias et sensuales affectiones, uxorem, parentes, propinquos, imo et propriæ voluntatis libertatem relinquere, quatenus omnibus illis relictis, homo in spontanea paupertate, perpetua castitate et stabili obedientia Deo ministret, atque per hoc, in Dei amore, in cordis munditia, in omni virtute et gratia quotidie proficiat copiose.8 Ecce ista est Christi doctrina, et ista sunt ejus consilia, quæ boni religiosi observant, ac per hoc, maximum sibi præmium ditissimumque thesaurum in cœlo accumulant et acquirunt. Consuluit etiam Christus patientiam summam, in tantum ut percutienti unam nostram maxillam, præbeamus mox alteram9, saltem secundum animi præparationem, ne per iram et impatientiam ac vindictæ expetitionem et illationem, impediamur a Dei adhæsione, et ne caritas fraterna lædatur seu minuatur in nobis.
Insuper Christus, sapientissimus consul, supergloriosissimæ Trinitatis consilium super salvatione generis humani manifestavit hominibus. Docuit namque quemadmodum Deus Trinitas per suam incarnationem ac passionem decrevit mundum salvare, hoc est, homines ab originali et actuali peccato, ab inferni supplicio liberare, atque ad veram salutem reducere.
C Hinc enim dixit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari (id est in cruce levari) oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam æternam;10 et rursus, Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum.11 De hoc summæ et adorandæ Trinitatis sapientissimo piissimoque consilio multa scribit Apostolus, potissimum in epistola ad Corinthios et ad Ephesios, et etiam ad Romanos atque Hebræos. Siquidem ad Corinthios testatur: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur;12 itemque ad Romanos, Reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus;13 et ad Ephesios, Deus prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum, secundum propositum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.14 Præterea istud sapientiale ac profundissimum consilium Dei ignorant excæcati et obstinati Judæi, qui Christum putant ac præstolantur venturum, ut liberet eos de hac eorum temporali captivitate, et omnia mundi regna eis subjiciat: ideo manent in suis miseriis, nec scripturas intelligunt Prophetarum, ex quarum tamen consideratione multi eorum etiam in lege doctissimi sunt conversi.
Itaque hunc sapientissimum consiliarium Dominum nostrum Jesum Christum, nobis hac nocte ex mundissima Virgine natum sequamur; ejus consiliis, cui tanta desuper gratia datur, fideliter acquiescamus; et qui ejus consiliis acquiescere non apponit, eos qui acquiescunt aut acquiescere volunt, non avertat nec a salute impediat, ut (proh dolor !) faciunt multi, etiam carnales parentes, qui prolem suam carnaliter non spiritualiter diligentes, a religionis retrahunt impediuntque ingressu: quod est enorme peccatum, et divinæ ac fraternæ caritati valde contrarium. Idcirco qui tales sunt, se emendent.
Tertio consideremus, quod Dominus Jesus Christus, « Deus » vere vocatur. Idcirco afficiamur ad eum, non solum sicut ad parvulum nobis nocte hac natum, sed timeamus, amemus ac veneremur eum ut verum Deum, eum in omnibus et super omnia diligentes, adspicientes ac adorantes, ut sic ejus præcepta observemus in omnibus, atque in sancta dilectione, humilitate, patientia, pietate ac sinceritate mutuo conversemur.
Quarto consideremus, quod puer hic nobis natus, vocatur « Fortis » atque Omnipotens. Ideo semper confidamus in eo, et ejus auxilium jugiter imploremus, et sic salvi erimus ac securi, quemadmodum Propheta fatetur: In Domino sperans, non infirmabor; et denuo, Sperent (inquit) in te, qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine. Unde et Jeremias propheta affirmat: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Quinto pensemus, quod puer iste vocatus est « Pater futuri sæculi ». Ideo si Christi discipuli esse optamus ac filii, futura bona regni cœlestis toto corde concupiscamus, quæramus, et adipisci perseveranter conemur: sicque transeamus per bona temporalia, ut non amittamus æterna. Attendamus quod in sæculo isto non diu manebimus, et quod in futuro sæculo sumus æternaliter permansuri in summa gloria, aut in miseria maxima. Ideo quantum æternum excedit modicum tempus vitæ præsentis, tanto ardentius appetamus et studiosius obtinere nitamur cœlestis patriæ gloriosissima dona, quam vitæ præsentis transitoria bona. Sed væ miseris peccatoribus oppositum hujus agentibus, qui tam ferventer cupiunt hæc terrena, et tam remisse bona cœlestia, quasi hic per multa annorum millia sint mansuri, ibi vero annis perpaucis. Quanta est horum excæcatio atque perversitas !
Sexto pensemus, quod puer iste, Dominus Jesus, dictus est « Princeps pacis ».15 Si ergo ad eum volumus pertinere, simus semper pacifici, quum dicat Salvator: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.16 Non ergo sit aliquis contentiosus, impatiens, turbulentus, sed unus defectum alterius pie et caritative supportet, prout se ipsum a Deo appetit supportari. Ideo ait Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.17 Hinc iterum exhortatur: Pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo Deum videbit;18 et rursus, Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.19 Porro si aliquis ex sua malignitate nobiscum pacem habere non vult, nos tamen pacem pectoris habeamus in Deo, et caritative oremus pro illo, ut nostra patientia, pietate et benevolentia illum vincamus atque lucremur. Propter quod ait Apostolus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.20 Quemadmodum enim pacifici sunt filii Dei, ita rixosi ac turbatores, filii exsistunt diaboli. Itaque pax Christi, nobis hodie nati, custodiat semper corda nostra.21
Footnotes
-
Is. IX, 6. ↩
-
Act. xvii, 30. ↩
-
Luc. II, 10, 11. ↩
-
Prov. II, 13. ↩
-
Luc. II, 8 et seq. ↩
-
Job xii, 24. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Luc. xiv, 26. ↩
-
Luc. vi, 29. ↩
-
Joann. iii, 14, 15. ↩
-
Joann. xii, 32. ↩
-
1 Cor. xv, 22. ↩
-
Rom. v, 10. ↩
-
Ephes. 1, 5, 6. ↩
-
Is. ix, 6. ↩
-
Matth. v, 9. ↩
-
Galat. vi, 2. ↩
-
Hebr. xii, 14. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Philipp. iv, 7. ↩
Chapter 41 of 161