Skip to the text

Enarratio in evangelium

EXIIT EDICTUM A CÆSARE AUGUSTO, ETC. Luc. II, 1-14.

GLORIOSUS evangelista Lucas in præsenti evangelio nativitatem Christi ex Virgine matre describit, dicens:

Exiit edictum a Cæsare Augusto, id est, Octavianus imperator præcepit. Iste Octavianus in tantum auxit rempublicam et Romanum imperium, omnesque opes Romanorum, quod appellatus fuit Augustus. Dicitur quoque Cæsar a suo prædecessore, videlicet Julio, cujus filia fuit uxor Octaviani. Porro Julius vocatus est Cæsar, vel quia ex mortuæ matris suæ utero per scissionem aperto extractus est, secundum Isidorum, vel quia cum cæsarie natus est, vel quia hostium cæsor fuit victoriosus. Unde nomen hoc, Cæsar, successores ejus sibi retinuerunt: quemadmodum etiam Octaviano succedentes, nomen Augusti ab illo sibi tenuisse leguntur. Ut describeretur universus orbis, id est, nomina omnium regionum et civitatum, et villarum atque vicorum, et habitatorum omnium horum, redigerentur in scriptis, et deferrentur ad Romam, sibique insinuarentur. Voluit namque hic imperator scire magnitudinem suæ potestatis ac dominationis ex multitudine subditorum. Ideo voluit scire, quot sub Romano imperio essent provinciæ, et quot urbes et villæ ac vici in provincia qualibet essent, imo etiam et quot homines. Istud etiam idcirco voluit scire, ut agnosceret magnitudinem et valorem tributi quod sibi in singulis suæ ditionis provinciis solvebatur, et qualiter provincias melius conservaret in pace, providendo singulis de aptis judicibus atque præsidibus. Imperator iste victoriosissimus ac fortunatissimus fuit. Unde tempore Trajani imperatoris clamatum est in senatu : Nullus felicior Octaviano, nullus melior Trajano.

Præterea quinquaginta septem annis ac medio Octavianus legitur imperasse, et quadragesimo secundo sui imperii anno edictum seu præceptum istud constituisse : ita quod sub ejus imperio inaudita pax fuit in mundo, omnibus uni subjectis, ad præfigurandum quod Christus tunc veniens, veram pectoris æternitatisque pacem, omnibus in se credentibus esset daturus, eosque in æternæ felicitatis patria collocaturus. Sicque tunc litteraliter fuit impletum quod in primo Christi adventu esse implendum prædictum erat in Isaia atque Michæa : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces;12 non levabit gens contra gentem gladium.

Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino. Ante hanc generalem mundi descriptionem, præcesserant aliquæ particulares certarum regionum descriptiones, quemadmodum secundo Regum legitur David jussisse Joab ut populum sui regni describeret;3 sed ista quam Octavianus fieri jussit, fuit prima, loquendo de generali orbis descriptione. Est itaque sensus : « Hæc descriptio prima », scilicet universalis, quam alia talis non præcessit, « facta est a præside Syriæ » nomine « Cyrino ». Vel, « hæc descriptio » ab Augusto fieri jussa, « facta est prima », id est primo exsecutioni mandata, « a Cyrino », quem Octavianus præfecit Syriæ ac Judææ, secundum Græcum expositorem. Cyrinus autem primo exsequi cœpit imperatoris edictum in Syria, quæ umbilicus seu medium terræ habitabilis dicitur; et in medio Syriæ dicunt fuisse Judæam.

Et ibant omnes, videlicet principales de qualibet domo, vel etiam ceteri qui poterant ire, ut profiterentur, id est, verbo et facto protestarentur se esse Romano subjectos imperio, singuli in civitatem suam, id est in urbem de qua nati fuerunt, vel ad quam amplius pertinebant. Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth, in qua Christus fuit conceptus; et ibidem Virgo beatissima cum Joseph suo ministro ac sponso habitavit. Et quoniam Nazareth est situ inferior quam Bethlehem, recte dicitur Joseph ascendisse in Judæam civitatem, id est in urbem ad tribum Judæ spectantem : civitatem, inquam, David regis, puta in Bethlehem, de qua David exstitit oriundus;4 eo quod esset de domo, et, pro id est, familia David, id est de semine David regis. Et per hoc innuit Evangelista, Mariam quoque de semine David fuisse, quia lex jussit virum et conjugem de eadem exsistere tribu :56 de quo tamen præcepto tribus Levitica ac sacerdotalis fuit excepta. Ut profiteretur se subjectum imperatori, cum Maria desponsata sibi, antequam ipsa Christum concepit, uxore prægnante, id est partui propinqua. Fuit enim vere conjux ipsius, ut in præcedenti evangelio magis expositum est.7

Porro professio ista fiebat verbo et facto : quoniam profitens dixit se Romano imperio subditum, atque in signum veritatis, posuit denarium imperatoris imagine insignitum super proprium caput, statimque porrexit denarium imperatoris ministro, qui nomen profitentis mox scripsit. Est autem secundum quosdam ambiguum, an solus vir profitebatur. Quod si dicatur, tunc quod ait Evangelista, « cum Maria », refertur ad verbum « ascendit », non ad verbum « profiteretur ».

Factum est autem, quum essent ibi, puta in Bethlehem, impleti sunt dies ut pareret Virgo purissima : quæ revelante Spiritu Sancto noverat se in Bethlehem parituram, prout a Michæa prædictum erat : Et tu, Bethlehem Ephrata, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel.89 Et peperit filium suum primogenitum, scilicet Jesum Christum, qui dicitur primogenitus, non quia post eum habuit alium, sed quia ante eum habuit nullum. Sic quippe in lege accipitur primogenitus, dum omne primogenitum Deo offerri jubetur.10 Certum est enim, quod multi tunc unigeniti erant in populo Judæorum, qui tamen Deo offerebantur propter illud præceptum. Dicitur quoque Christus primogenitus, quoniam dignior universis, seu inter genitos tenens primatum.

Itaque peperit suum ac Dei Patris unicum Filium. Quem sicut sine carnali delectatione, cum ingenti spirituali lætitia, in alta exsistens contemplatione concepit, sic absque corporali dolore, cum gaudio spirituali, in sublimi exsistens contemplatione, et (ut aliqui dicunt) genibus flexis, quasi in ictu oculi peperit, natumque et ante se jacentem, protinus adoravit ut verum Deum; et pannis eum involvit propriis manibus, non utens nec indigens obsequio obstetricum, dicente B. Hieronymo : Nulla ibi obstetrix, nulla muliercularum sedulitas fuit; ipsa pannis involvit infantem, ipsa mater et obstetrix. Et reclinavit eum, puerum pannis involutum, in præsepio juxta se posito : quia non erat ei locus in diversorio, id est, aptiorem locum quo puerum poneret, ibi Virgo sancta non reperit.

Porro diversorium, secundum Isidorum, dicitur, quia diversi ibi conveniunt; atque ut asserit Beda, fuit spatium inter duos vicos, ex utroque latere habens murum, et ex parte utraque portam, et ob aeris intemperiem desuper coopertum : quo festis diebus cives convenire ad colloquendum et solatiandum solebant, in quo etiam urbem ingredientes animalia sua ad horam ponebant : sicque a divertendo diversorium nuncupatur. Alii dicunt, quod fuit hospitalaria, ad quam ab extra venientes divertebant ad hospitandum, potissimum pauperes. Et quia tunc Bethlehem plena fuit hominibus, ditioresque hospitia occupaverant meliora, Joseph tanquam verecundus, pauper et simplex, divertit cum Virgine ad locum præfatum. Quod utique

A Deo præordinante ac moderante peractum est, ut in Christi nativitate in Bethlehem impleretur prætacta prophetia Michææ. Præterea aliqui dicunt, quod Joseph secum adduxit bovem et asinam : bovem, ad vendendum pro necessariis in tam longo itinere; asinam, pro subventione gloriosæ Mariæ. Aliqui quoque affirmant, quod præfatum diversorium fuit intra Bethlehem et juxta unam portarum, sub concava rupe, non habens desuper tectum nisi rupem ex monte pendentem.

B Consequenter docet Evangelista, quomodo Christi nativitas cœpit hominibus manifestari. Nam subditur : Et pastores erant in regione eadem, scilicet in Judæa, vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum, id est, consuetas vigilationes sollicite custodiebant circa pecora sua, quæ alebant in rure et custodiebant etiam tempore noctis, prout in illis locis fieri consuevit. Et ecce angelus Domini stetit juxta illos : in corpore enim assumpto visibiliter eis apparuit, et corpus illud habuit formam sive effigiem corporis humani; et claritas Dei circumfulsit illos, id est, lux quædam divinitus missa, aerem prope pastores sic clarificavit, quod et ipsi luce illa undique perfundebantur, secundum quod paulo post interius spirituali luce perfusi sunt ad cognoscendum veritatem de Christo : quemadmodum in Actibus habetur de Paulo apostolo, Subito circumfulsit eum lux de cœlo.11 Et forsan angelus in corpore tam luminoso apparuit, quod ab ipso lux tanta diffundebatur; vel præter claritatem ab ipso diffusam, etiam lux a Deo diffundebatur : per quam copiosam lucis diffusionem figurabatur, quod Christus sol sapientiæ atque justitiæ, esset in mundo hoc natus. Unde in veteri Testamento non leguntur angeli cum tanta claritate apparuisse. Et timuerunt timore magno, propter tam grandem inconsuetamque visionem, et ne forte esset illusio, et quid prætenderet illa apparitio ignorantes.

Et dixit illis angelus, qui ex sua visione territos consolari solet ac confortare. Unde et sanctus abbas Antonius docuit : Per hoc discernitur apparitio angeli boni ab apparitione angeli mali : nam quamvis ex utraque visione incutiatur homini prima facie timor, tamen si angelus sanctus appareat, territum protinus consolatur et roborat, ita quod timor recedit; si vero appareat angelus malus, remanet timor incussus, etiam si verba exterius consolatoria proferat. Nolite timere, timore immoderato ac dejiciente, qui usum impedit rationis et opus virtutis, quum sit passio inordinata quæ per rationem ac fortitudinem est frenanda ac moderanda.12 Ecce enim evangelizo, id est, prædico et denuntio, vobis gaudium magnum, id est causam atque materiam gaudii spiritualis præcipui, quod erit omni populo, id est, tam Judæis quam gentilibus in Christum credituris communicabitur et inerit gaudium istud. Unde distributio ista accommoda est pro generibus singulorum, quia de omni genere nationeque hominum aliqui crediderunt, et de isto gavisi sunt.

Quia natus est vobis, id est ad vestram salutem, hodie, id est die hac naturali, videlicet in hac nocte (quæ est pars diei naturalis, continentis viginti quatuor horas), Salvator, utpote unigenitus Dei Filius, qui secundum suam divinam naturam est salvator per auctoritatem et efficientiam principalem, tanquam creator et dator gratiæ ac salutis prima ac omnipotenti virtute. Qui per Isaiam testatur :13 Deus justus et salvans non est præter me; atque per

Osee, Ego Dominus Deus tuus, et salvator non est præter me.14 Porro secundum humanitatem assumptam, ipse salvator est per efficientiam instrumentalem, et tanquam meritoria causa totius gratiæ ac salutis. Sicque in Actibus ait de Christo Apostolus : Acquisivit Ecclesiam sanguine suo. De quo per Isaiam prædictum est :15 Ecce Deus vester, ipse veniet et salvabit vos. Sua etenim passione, nostra delevit peccata, gratiam ac salutem nobis promeruit :16 quod etiam suæ sanctissimæ conversationis meritis fecit.

Qui est Christus. Christus Græce, Latine dicitur unctus. Christus autem unctus est non oleo corporali et unctione humana, sicut olim in lege ungebantur reges atque pontifices, sed unctus est unctione spirituali, divina, secundum suam humanitatem, hoc est plenitudine gratiæ ac virtutum, imo et lumine gloriæ et beatifica fruitione a primo suæ incarnationis instanti, juxta illud in Psalmo : Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ consortibus tuis.17 Et in Isaia loquitur Christus : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Et facta est unctio ista a tota superbeatissima Trinitate, cujus opera ad extra sunt indivisa. Unde sacratissimus ait princeps Apostolorum : Jesum unxit Deus Spiritu Sancto et virtute.18 Denique Christus, in novo Testamento, prout communiter utimur nomine isto, significat et supponit increatam personam in duplici natura, videlicet divina et humana, subsistentem. Dominus. Christus secundum utramque naturam dicitur Dominus, sed diversimode : quia ut Deus, est Dominus per independentem auctoritatem, primamque potestatem, et universalem præsidentiam prorsus perfectam; secundum naturam vero humanam, est Dominus etiam omnium creaturarum per potestatem et gratiam temporaliter datam, creatam, instrumentalem, finitam; propter quod contestatur : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.19 In civitate David, scilicet Bethlehem.

Et hoc vobis signum. Juxta Apostolum, Judæi signa quærunt : idcirco pastoribus tanquam Judæis, dat angelus signum, non utique propter illorum incredulitatem, sed propter illorum et omnium nostrum saluberrimam instructionem. Nam subditur : Invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio. Tanquam dicat : Quamvis puer iste sit omnium princeps ac dominus, tamen, quod admirabilissimum est, in maxima paupertate et humilitate, non in temporali opulentia et regio apparatu, nasci et vivere in hoc mundo elegit. Hoc itaque signo docuit angelus idcirco Christum venisse, ut omnium terrenorum verbo et exemplo doceret contemptum, et ad divinorum amorem corda transferret fidelium. Hoc etiam signo pauperes illos pastores et omnes egenos angelus valde consolabatur.

Et subito, id est præfato angelo cum pastoribus adhuc loquente, secundum Origenem, vel statim post hoc, facta, id est exhibita, est a Deo, et in aere apparuit, cum angelo pastores docente (quem aliqui putant Gabrielem fuisse), multitudo militiæ cœlestis, id est copiosum agmen angelicorum spirituum: qui milites summi Regis sunt, quoniam contra adversarios ejus, puta aerias potestates, victorialiter dimicant, eosque vincunt et arcent, et ad omne divinæ majestatis prosequendum imperium promptissime obsequuntur. Insuper, Christo duci, qui ad superandum malignos spiritus venit, humiliter servierunt. Itaque ad veritatis certificationem, atque ad insinuandum nati pueri dignitatem, tam multi, imo secundum Origenem, tam innumerabiles angeli apparuerunt. Laudantium Deum ardentissima, devotissima et jucundissima mente, et dicentium consona voce ac suavissima melodia:

Gloria, id est summa excellentia, seu clara cum laude notitia, vel beatitudo atque lætitia (nam omnibus modis accipitur gloria hic), proprie vero « gloria », id est glorificatio divinæ majestatis in cordibus intellectualium creaturarum cum debita laude, sit in altissimis Deo, id est Deo qui in cœlis, præsertim in cœlo empyreo, esse et habitare asseritur, in quantum ibi evidentius ac magnificentius operatur clariusque conspicitur, quamvis secundum se sit penitus supersimplicissimus, incircumscriptus, immensus, nullam ad locum habitudinem habens. Vel, « gloria », id est clarificatio Dei præfata, sit « in altissimis », id est in mentibus Beatorum, « Deo », ut ipsi in omnibus Deo gloriam et honorem exhibeant: quod utique incessabiliter faciunt. Unde secundum hoc, verbum istud est verbum congratulationis magis quam exhortationis, quemadmodum illud:20 Laudate Deum, omnes angeli ejus.

Et in terra sit pax interna et spiritualis: quæ est tranquillitas mentis in Deo, seu gaudium imperturbatum in actibus virtuosis; hominibus bonæ voluntatis: loquendo de bona voluntate non optativa tantum, quæ est velleitas imperfecta, de qua Salomon loquitur in Proverbiis, Vult et non vult piger;21 sed de voluntate imperativa et efficaci, quæ tempore opportuno procedit in opus bonum, si adsit facultas. Porro qui voluntatem taliter bonam habent, sunt in statu salutis, hoc est in caritate et gratia: quoniam talis voluntas reputatur a Deo pro opere, et efficit quod in se est. Sumitur autem nunc voluntas pro interiori actu voluntatis qui volitio dicitur, non pro potentia tantum; vel sumitur pro potentia tali actu formata. Et quoniam radix merendi ac demerendi præsertim in voluntate consistit, quia libertas primo atque directe competit voluntati (propter quod, Augustino testante, peccatum in tantum est voluntarium, quod si non esset voluntarium, non esset peccatum; similiter actus virtutis in tantum est voluntarius, quod si non esset voluntarius, non esset actus veraciter virtuosus); hinc bonum et malum dicuntur esse in voluntate, quemadmodum verum et falsum in intellectu. Idcirco hominibus bonæ voluntatis pax recte annuntiatur, convenit et confertur: nam et voluntas per caritatem animæ vires movet ad opera bona.

Postremo, residuum hymni et cantici hujus angelici, aliqui dicunt editum a Symmacho Papa; alii credibilius asserunt illud a B. Hilario præsule factum. Legitur namque in gestis Romanorum Pontificum, quod Telesphorus Papa instituit ut solis episcopis liceret canticum istud incipere. Postea vero Symmachus Papa ordinavit ut etiam ceteri sacerdotes possent illud incipere diebus festivis, quia de sacerdote scriptum est : Angelus Domini exercituum est. Et certe canticum istud angelicum ac præclarum, cum præcipua devotione et advertentia cantandum est et legendum.

Footnotes

  1. Mich. IV, 3. ↩

  2. Is. II, 4; ↩

  3. II Reg. XXIV, 2. ↩

  4. I Reg. XVI, 1, 11, 12; XVII, 12. ↩

  5. Num. XXXVI, 6-9; cf. ↩

  6. Tob. VII, 14. ↩

  7. Matth. I, 20. Cf. p. 97 A et s. ↩

  8. Mich. V, 2. ↩

  9. Mich. v, 2. ↩

  10. Exod. xiii, 2. ↩

  11. Act. IX, 3. ↩

  12. Is. lxi, 1. ↩

  13. Is. xlv, 21. ↩

  14. Osee xiii, 4. ↩

  15. Act. xx, 28. ↩

  16. Is. xxxv, 4. ↩

  17. Ps. xliv, 8. ↩

  18. Act. x, 38. ↩

  19. Matth. xxviii, 18. ↩

  20. Ps. CXLVIII, 2. ↩

  21. Prov. XIII, 4. ↩

Chapter 44 of 161