Skip to the text

Sermo 2

DE INENARRABILI BONITATE DEI; ET QUOD EA JAM COGNITA, JUSTE, SOBRIE ET PIE VIVENDI FORTIOR RATIO NOS INCITARE DEBET.

APPARUIT gratia Dei Salvatoris nostri. Tit. II, 11.

In totius mundi creatione apparuit omnipotentia Dei, in gubernatione mundi apparuit sapientia Dei, in conservatione mundi indesinenter apparet bonitas seu pietas Dei, quia nec ipse mundus, nec aliquid in eo contentum, posset per momentum subsistere aut durare, nisi omnipotens bonitas Creatoris illud continuo conservaret in esse, sicut nec dies absque solis præsentia et influxu. Porro in incarnatione nativitateque Christi, Filii Dei, apparuit infinita misericordia Dei et caritas ejus ad homines, quoniam tam benignissime subvenit eisdem, tamque immediate ac dignantissime humanam naturam suæ conjunxit divinitati. Denique Judæis in veteri Testamento apparuit justitia Dei et rigor divini judicii, quia lex Moysis præcepit transgressoribus suis mortem hic corporalem infligi. Sæpe namque in lege illa habetur : Qui fecerit hoc aut illud, morte moriatur. Propter quod ad Hebræos ait Apostolus :1 Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur.2 Christianis vero in novo Testamento apparet, monstratur, patescit misericordia Dei et dulcedo sui judicii. Non enim iniqui in novo Testamento occidi jubentur, sed ad pœnitentiam invitantur; et tam misericordissime eis frequenter parcit Altissimus, ut impleatur in eis illud Apostoli :3 Ubi abundavit delictum, abundat et gratia. Hinc evangelicus ille Zacharias : Per viscera (inquit) misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos oriens ex alto.4 Propterea lex Moysis appellatur lex timoris, et lex Christi dicitur lex amoris, juxta illud ad Romanos : Non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba (Pater).5 In novo etenim Testamento inducuntur homines ad bene agendum amore boni, potius quam mali timore; et ex Dei dilectione magis quam temporalis aut infernalis mortis formidine; ex consideratione quoque multiplicium et abundantissimorum beneficiorum Filii Dei, plus quam ex comminatione pœnarum. Hinc ad Timotheum Apostolus loquitur : Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.6 Itaque perpendamus quæ et quanta pro nostra salute Unigenitus Dei fecit ac pertulit, quanta nobis præstitit bona, et quam gloriosa præmia nobis spopondit : sicque accendamur amore ipsius, gratias ei agentes, atque pro posse ei obedientes et ministrantes fideliter et constanter in omnibus.

Præterea, quoniam omnis Christi actio est nostra instructio, ideo juxta doctrinam Apostoli, Christi gratia seu apparitio gratiosa in humilitate et paupertate, erudit nos, ut abnegantes, detestantes, vitantes impietatem et sæcularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus.7 In quibus verbis plurima includuntur. Primo, ut abhorreamus « impietatem », id est transgressionem præceptorum tabulæ primæ Decalogi, quæ sunt tria. Primum est, ut Deum unum colamus, amemus et veneremur : cujus oppositum agunt omnes idololatræ, et qui creaturis magis serviunt et inhærent quam8

Creatori; item qui propter adversa ex impatientia murmurant contra Deum sive blasphemant, præsertim qui odiunt Deum, ita quod mallent Deum non esse, quam peccata sua relinquere. — Secundum mandatum est, ne vane juremus per Deum, aut per Sanctos, sive per creaturas. Hinc etenim ait Salvator: Ego dico vobis, non jurare omnino, neque per cœlum, quia thronus Dei est, neque per terram, nec aliud quodcumque juramentum.9 Sit autem sermo vester, Est, est; Non, non. Unde in Ecclesiastico quoque legitur:10 Jurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in ea; vir multum jurans replebitur iniquitate, et non deficiet de domo illius plaga. Sed contra hoc Dei præceptum jam pene omnes enormiter peccant, pessimam sibi jurandi consuetudinem facientes et continuantes: imo nonnulli ad tantam excæcationem labuntur, ut vix aliquid dicant sine juratione. Quod revera valde periculosum est atque damnabile, quum sit contra divinum præceptum: idcirco ex suo genere est mortale peccatum. Imo secundum doctores, usus irrefrenatus venialium peccatorum, mortale peccatum est: quanto magis consuetudo jurandi, quæ est contra Dei præceptum? Talis etenim consuetudo jurandi, est contra divinæ majestatis honorem: nam in irreverentiam Dei cedit, ipsum sine necessitate et reverentia in testem assumere. Ex consuetudine quoque jurandi incidit homo de facili in crimen perjurii, quod est peccatum gravissimum. Abjiciatur ergo consuetudo hæc pessima, et impietatem hanc abneget unusquisque, cor suum custodiens, linguam refrenans, nec sine ratione quid loquens.

— Tertium præceptum est, ut dies celebremus festivos, quatenus tunc Deo et devotioni specialiter simus intenti, divinum visitantes Officium, et aliorum dierum vitia negligentiasque recuperantes. Sed contra istud agunt homines infelices, diebus solennibus abutentes, quia tunc gravius ac frequentius Deum offendunt quam aliis in diebus: tunc enim præ solito vacant loquacitati, vanitati, gulæ, choreis, ludis, jocis et trufis . Heu, quanta est miseria perversitasque humana, quam intimorati sunt homines, quam negligentes suæ salutis! quia certe, ut ait Propheta, Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus, nec est timor Dei ante oculos eorum.11 Emendemus ergo istam impietatem, idque agamus diebus festivis propter quod instituti consistunt, orationibus ac devotis meditationibus insistentes, de divini districtione judicii, de infernalis acerbitate supplicii, de vitæ præsentis brevitate et mortis angustia, de æternæ beatitudinis gloria, de infinita perfectione et excellentia Creatoris, et de beneficiis ejus sollicite cogitantes; Matutinas, Missam et Vesperas audiat omnis qui potest.

Secundo, in præinductis Apostoli verbis includitur, ut « sæcularia » quoque « desideria » respuamus:12 quatenus (juxta doctrinam Apostoli) habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus.13 Hinc ad Romanos dicitur:14 Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri. Nullus ergo alium imitetur in malo; nemo superbis, curiosis, vanis et vitiosis hominibus se conformet; nullus ad ea quæ mundi sunt, ad honores, ad voluptates et opes inordinate afficiatur: sed quidquid appetimus, hoc in Deo et secundum Deum appetamus, hoc est, in quantum nobis proficuum aut necessarium est ad salutem. Nam ut ait Apostolus, Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.15 Christus quoque in Evangelio contestatur: Possibilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.16 Sed hujus rursus oppositum agunt homines vani, qui quidquid curiositatis, pompositatis et vanitatis vident in aliis, mox sequuntur aut sequi nituntur, similes bestiis, quarum una se præcipitante in aquam, ignem aut foveam, aliæ illam sequuntur.

Tertio, in verbis illis Apostoli tangitur, ut « sobrie » jam « vivamus ».17 Propter quod ait Salvator: Videte ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi.18 Unde in Ecclesiastico scriptum est: Sanitas animæ et corporis est sobrius potus.19 Imo sobrietas sensum facit pervigilem et acutum, corpusque validum, et cor jucundum et ad omne bonum bene dispositum, vitam quoque prolongat. Gulositas vero bestiale est vitium, suntque vitæ vilissimæ qui ebrietati et gulositati intenti sunt; quibus in Isaia ait sermo divinus: Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam.20 Istud enim valde damnabile est. Etenim si quis improvise et ex inexperientia ac ignorantia virtutis quæ est in potu, ruat in ebrietatem, non est mortale peccatum; sed dum quis propriam infirmitatem expertus est, scitque potum quem bibit esse inebriativum, et nihilo minus immoderanter se replet, ita quod inebriatur, non a mortali vitio excusatur, prout hoc S. Thomas in secunda secundæ declarat. Denique quum hoc ita se habeat, quam gravissime peccant qui ebriosam aut gulosam potationem ducunt in usum, quotidie visitantes tabernas, loquacitati, cachinnationi, vanitati vacantes, et tempus suum eis ad bene agendum a Deo concessum, tam miserabiliter expendentes? Quid isti responsuri sunt Christo in die judicii? Emendent se ergo.

Insuper, juxta Apostoli documenta, etiam « juste vivamus », unicuique quod suum est tribuentes, et aliis facientes prout ab ipsis fieri volumus nobis.21 Nec differenda est persolutio debiti, si adsit solvendi facultas, ne ex dilatione alter damnum aliquod patiatur, quia forsan cum suis pecuniis faceret lucrum. « Pie » quoque, devote et religiose habeamus nos circa Deum, ipsum adorando, laudando, glorificando ac venerando. Sicque cœlestem beatitudinem æquanimiter præstolemur, bonis operibus cum perseverantia, fervore atque profectu insistentes usque in finem.

Footnotes

  1. Exod. xix, 12; xxi, 12, 16 et seq.; etc. ↩

  2. Hebr. x, 28. ↩

  3. Rom. v, 20. ↩

  4. Luc. 1, 78. ↩

  5. Rom. viii, 15. ↩

  6. II Tim. 1, 7. ↩

  7. Tit. II, 12. ↩

  8. Rom. 1, 25. ↩

  9. Matth. v, 34, 35, 37. ↩

  10. Eccl. xxiii, 9, 12. ↩

  11. Ps. xiii, 1, 3; lli, 2. ↩

  12. Tit. u, 12. ↩

  13. I Tim. vi, 8. ↩

  14. Rom. xii, 2. ↩

  15. I Tim. vi, 9. ↩

  16. Matth. xix, 24. ↩

  17. Tit. u, 12. ↩

  18. Luc. xxi, 34. ↩

  19. Eccl. xxxi, 37. ↩

  20. Is. v, 11. ↩

  21. Tit. II, 12. ↩

Chapter 43 of 161