Skip to the text

Enarratio in epistolam

APPARUIT GRATIA DEI SALVATORIS NOSTRI OMNIBUS HOMINIBUS, ETC. Tit. II, 11-15.

HÆC epistola ad litteram tractat de Christi nativitate, pietate et gratia. Ait ergo ad Titum Apostolus :

Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri, id est gratiosa instructio, pia largitio, benigna præsentia Christi, qui verus est Deus, Patri consubstantialis. Sic autem apparuit gratia ejus in sua nativitate, in qua suæ humilitatis ac paupertatis exemplo nos docuit, suam nobis caritatem monstravit, et se ipsum per assumptam humanitatem præbuit corporaliter vere visibilem, qui in sua divinitate incomprehensibilis creditur. In sua quoque nativitate cœpit cordibus hominum gratiam suæ illustrationis copiose infundere; deinde proprio ore docuit homines, et proprii oris insufflatione Spiritum Sanctum dedit Apostolis.1 Sic ergo apparuit gratia Christi, Salvatoris et Dei nostri, omnibus hominibus, id est quibusdam de omni hominum genere, seu cunctis credentibus, quibus per gloriosos Apostolos et eorum coadjutores prædicata est fides et gratia Christi : de quibus a Daniele est prædictum, Omnes populi, tribus et linguæ servient ei.2

Erudiens nos verbo et exemplo, ut abnegantes impietatem, id est peccata quæ sunt directe contra Deum, ut quæ sunt contra tria prima præcepta, et sæcularia desideria, id est inordinatas affectiones ad divitias, delicias et honores sæculi hujus, sobrie quoad nos ipsos, et juste quantum ad proximos, et pie, id est devote et religiose quantum ad Deum, vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem, id est felicem remunerationem felicitatis æternæ speratam (unde sumitur spes hic pro bono sperato, sicut in Psalmo, Tu es, Domine, spes mea), et adventum gloriæ magni Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, id est gloriosum adventum Christi, qui est Deus incircumscriptibilis et immensus :3 cujus primus adventus fuit in humilitate et paupertate, ut judicaretur; secundus vero ipsius adventus erit in majestate et gloria, ut judicet. Cujus præstolamur adventum, quatenus in die judicii suscitemur, et corpus glorificatum adipiscamur.

Qui dedit semetipsum pro nobis, id est, sponte pro nostra salute se obtulit Deo Patri in ara crucis, juxta illud Apostoli : Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.4 Hinc Isaias dicit : Oblatus est quia voluit. Et ipsemet protestatur :5 Ego sum pastor bonus, et animam meam pono pro ovibus meis.6 Ut nos redimeret pretio sanguinis sui ab omni iniquitate, id est tam originali quam actuali peccato, et mundaret sibi, id est, ad laudem et gloriam suam mundum faceret, populum, quem in Baptismo purgat ab omni culpa, acceptabilem, id est sibi placentem et gratum, sectatorem bonorum operum, id est, opera bona assidue assequentem ac prosequentem.

Hæc documenta loquere, id est, populo prædica, et exhortare eum ut Christo sit gratus atque obediens, in Christo Jesu Domino nostro, id est secundum voluntatem ipsius, atque in virtute et gratia ejus.

Footnotes

  1. Joann. xx, 22. ↩

  2. Dan. vii, 14. ↩

  3. Ps. xc, 9. ↩

  4. Ephes. v, 2. ↩

  5. Is. liii, 7. ↩

  6. Joann. x, 14, 15. ↩

Chapter 42 of 161