Skip to the text

Sermo 3

DE GRATITUDINE CHRISTO OFFERENDA PRO SUÆ INCARNATIONIS NATIVITATISQUE BENEFICIIS NOBIS EXHIBITIS, ET DE GAUDIO EX TANTA DEI MUNIFICENTIA ASSUMENDO.1

ANNUNTIO vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Luc. II, 10, 11.

Ista fuerunt verba angeli ad pastores in hac nocte : quæ verba unusquisque pastor ac prædicator dicere potest et debet ad populum suum, eum hortando ad spiritualem lætitiam gratiarumque actionem de isto tam summo et ineffabili beneficio Dei, videlicet quod natus est nobis hodie Salvator, Christus Filius Dei, Dominus omnis entis creati. Sed nunc consideremus diligentius, quam magna et multiplex sit nobis ratio exsultandi in hac sacratissima solennitate de Christi nativitate.

Itaque prima causa seu ratio gloriandi in hoc festo de Christi ortu, est dignificatio magna et exaltatio admiranda naturæ humanæ per Christi nativitatem. Quanto enim unigenitus Filius Dei, verus exsistens Deus, plus humiliavit se, naturam assumendo humanam et Virginis faciendo se prolem, tanto præclarius per suam incarnationem et nativitatem maternam, dignificavit genus humanum et nostram exaltavit naturam : ita quod ejus ad ima descensio, est nostra ad summa provectio; et per hoc quod ipse factus est frater noster nascendo ex Virgine, nos facti sumus filii Dei. Propter quod Joannes asserit : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.2 Hinc, secundum Gregorium, angeli sancti videntes naturam humanam a Deo in unitate personæ assumptam, renuerunt tempore novi Testamenti ab hominibus adorari, qui tamen tempore veteris Testamenti non renuerunt hoc ipsum.

Præterea, quum unigenitus Filius Dei sit dignitatis et excellentiæ penitus infinitæ, et unio personalis humanitatis cum Verbo æterno, sit propinquissima ac intima unio, ita quod Creatori creatura propinquius copulari non valet; certum est quod per hoc quod unigenitus Filius Dei natus est homo, genus humanum inæstimabiliter dignificatum ac sublimatum existat. Idcirco homines deberent se invicem honorare in Deo, sicut ait Apostolus : Honore invicem prævenientes.3 Si etenim angeli sancti venerantur homines eo quod Deus factus est homo : quanto magis homo hominem ista de causa honorare deberet? Imo et se ipsum debet unusquisque ex hac consideratione honorabiliter ac divine habere, virtuose ac spiritualiter conversando, vitiorum vilitatem spernendo, inquinamenta corporis et animæ devitando, præcipue gulam atque luxuriam, quæ sunt bestialia peccata, in quibus est maxima turpitudo, indecentia, brutalitas. Sed, heu! sicut ait Propheta, Homo quum in honore esset, non intellexit;4 comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Imo quicumque huic maximo beneficio incarnationis nativitatisque Christi Filii Dei ingratus est, nec virtuose se habet, omni bruto incomparabiliter vilior est et pejor.

Impleamus ergo quod ait Apostolus : Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi. Imitemur caritatem, misericordiam, bonitatem et munificentiam Dei, quæ in Christi incarnatione ac nativitate præsertim declarantur ac exhibentur hominibus. Simus itaque caritativi, misericordes, liberales, et in affectum bonitatis corda nostra mutentur. Insuper, cernimus in hoc mundo, quod si aliquis magnus princeps desponset sibi aliquam puellam egenam, tota parentela puellæ gaudet, et exaltatam se arbitratur per tale connubium, agitque gratias principi illi, et libenter ei deservit, ac cordialiter diligit ipsum : quanto magis quilibet nostrum, sponsum illum cœlestem Unigenitum Dei tenetur diligere, venerari, ei quoque regratiari, obsequi, et gaudere in ipso, quoniam nostram naturam hypostatice sibi univit, intime et inseparabiliter junxit, atque ut sponsam carissimam, caritate et pietate amplexus est, omnique gratia, virtute, lumine gloriæ et fructu copiosissimo fecundavit?

Secunda ratio exsultandi de Christi nativitate est, quia per Christum sumus ab omni purgati peccato. Nam suæ sanctissimæ conversationis passionisque merito sacramenta Ecclesiæ operantur, et nobis proficiunt ad salutem; et per ea meritum Christi applicatur hominibus. Unde merito Christi purgati sumus ab originali peccato, primo in fonte Baptismi, deinde ab actualibus culpis in Pœnitentiæ sacramento, quod est secunda post naufragium tabula. Hinc ad Ephesios ait Apostolus : Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Ecce quantum gaudent infirmi, vulnerati, ægroti, dum venit ad eos aliquis pius ac sapiens medicus, et quantum diligunt illum a quo corporaliter ac gratis curantur. Quam præcordialiter ergo gaudere debemus de adventu et nativitate Filii Dei Jesu Christi, qui est cœlestis, sapientissimus, potentissimus, piissimus medicus animarum, et gratis earum vulnera et infirmitates curavit, et curat quotidie, puta peccata, quemadmodum Isaias dicit : Vere languores nostros ipse tulit, et peccata nostra ipse portavit; atque in Psalmo Justus :5 Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Porro, septem vasa medicinalia quæ detulit secum Christus, sunt septem sacramenta Ecclesiæ, quibus vulnera animarum curantur. Quotidie ergo petamus curari a medico isto, dicentes : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, etc.; et rursus cum Jeremia : Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero. Hinc oravit Psalmista : Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; salvum me fac propter misericordiam tuam. Hæc quippe infirmitas non est nisi pronitas ad peccandum, et debilitas resistendi tentationibus ac peccatis. Idcirco Apostolus : Optimum (inquit) est gratia stabiliri cor.6 Quemadmodum enim columna sustentat domum ne ruat, sic gratia Dei roborat mentem ne tentatione aut vitiis superetur.

Tertia causa hinc exsultandi est, quia per Christum sumus redempti a pœnis inferni. Nam et originali peccato debetur pœna damni, puta divinæ visionis carentia, quæ est miseria maxima; actuali vero peccato mortali debentur pœna damni et pœna sensus, quæ est punitio incendii infernalis. Per hoc igitur quod ab originali et actuali peccato nos Christus purgavit, etiam de inferni nos liberavit suppliciis. Si diligitur qui a temporali eruit morte, cur Christum non intense diligimus, per quem a tanta calamitate, ab æterno interitu liberamur ?

Quarta ratio exsultandi est, quia per Christum Deo et angelis sumus reconciliati, atque ad sempiternam reducti salutem. Hinc ad Romanos habetur : Si, quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus7

Deo per mortem Filii ejus; multo magis nunc reconciliati, salvi erimus in vita ipsius. Sed et gloriosus apostolici ordinis princeps, Petrus sanctissimus, in sua prima ait Canonica: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo;8 deglutiens mortem, ut vitæ æternæ efficeremur heredes. O quam ineffabile bonum, quam incomparabile donum est istud, quam magnum et beatum est Deo frui, eum per speciem intueri, in ipso inavertibiliter felicitari! Gratias ergo agamus Deo Patri omnipotenti, per unicum Filium ejus Jesum Christum, de cujus nativitate hodie spiritualiter gloriemur in Domino.

Insuper aliæ multæ utilitates profluxerunt et profluunt nobis a Christo: quia per ejus evangelica documenta instruimur, per ejus gratiam vivificamur, per ejus legem a peccatis retrahimur, ejus adjutorio dæmonibus prævalemus. Nam et virtute ac merito passionis Christi malitia dæmonum valde restringitur, et eorum potestas non parum debilitatur. Hinc ait S. Bernardus: Venit medicus ad ægrotos, redemptor ad venditos, ad errantes via, ad mortuos vita. Denique ad miseros venit ipsa misericordia sempiterna, ad ignaros sapientia summa, ad infirmos potestas immensa, ad perditos et damnandos beatitudo suprema. Cur utique, nisi ad succurrendum, ad instruendum, ad roborandum, et adjuvandum atque salvandum?

Porro, ex evangelio isto docemur quam vere dixit Apostolus: Infirma et abjecta mundi elegit Deus, hoc est simplices, pauperes et despectos.9 Ecce enim in hora illa qua natus est Christus, quam multi fuerunt in Judæa eruditi in lege, magni in sacerdotio, divites, nobiles, potentes, famosi; et tamen nulli eorum apparuit angelus, nec quisquam illorum audivit cœlestem exercitum angelorum Deum laudantium. O quam multi tunc in mollibus lectis jacebant, et nulli eorum revelabatur Salvatoris nativitas, sed pastoribus pecorum, viris idiotis, humilibus et egenis. Per quod etiam designatur, quod corporalis labor qui recta fit intentione, multum complacet Deo, quum scriptum sit:10 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit; atque de reprobis alia dicat scriptura: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.11

Amplius ex evangelio hoc pensemus, qualiter Christus, Sapientia Dei Patris, in omnibus præelegit quod corpori erat molestius, et quod humilitatem magis commendat.12 Natus est enim tempore hiemali, in tenebris noctis, in oppido parvulo, in stabulo vili, et positus in præsepi. Et cur hoc, nisi ut suo exemplo doceret nos corpus per opera pœnitentiæ castigare, carnem cum vitiis et concupiscentiis crucificere, per arctam incedere viam, aspernari honores, humilitatem in omnibus semper amplecti?1314

Postremo, communiter dici solet, quod Virgo beata Jesum infantulum vilibus veteribusque involvit panniculis. Verumtamen in Revelationibus B. Brigittæ viduæ legitur, quod Virgo Christifera præscivit se in Bethlehem parituram, ut impleretur Scriptura: ideo mundissimos paravit panniculos lineos, quibus involvit infantem. Legitur quoque ibi, quod virgo Maria parituram se sentiens, genua sua devotissime flexit, et mente ad Deum erecta, velut in momento puerum est enixa, viditque eum ante se super terram jacentem, ac paulo post præ frigore palpitantem. Cui ipsa tenerrime condolens, levavit eum, et amplexatum deosculabatur, stringens eum ad pectus suum, sicque calefaciens eum. Deinde mundissimis eum involvit cum reverentia summa panniculis.

Itaque, cum beatis angelis Deum in hac nocte devotissimis laudibus honoremus, ejus bonitatem, caritatem et misericordiam, ac beneficia ejus considerando, glorificando, et grates ei referendo humillimas. Et quoniam hominibus bonæ voluntatis annuntiata est pax, simus semper boni et sancti propositi, omnem peccandi abjicientes affectum, et quotidie Deo perfectius obsequi cupientes. Bonam quoque voluntatem congruo loco ac tempore extendamus in opus, omnem otiositatem acediamque vitantes, et ita impleamus quod ad Corinthios hortatur Apostolus :15 Stabiles estote, abundantes in opere Domini semper; scientes quod labor vester non est inanis in Domino.16 Cui sit honor et gloria in æternum. Amen.

Footnotes

  1. Malach. II, 7. ↩

  2. Joann. I, 12. ↩

  3. Rom. XII, 10. ↩

  4. Ps. XLVIII, 13, 21. ↩

  5. Is. liii, 4. ↩

  6. Hebr. xiii, 9. ↩

  7. Ibid. 25-27. ↩

  8. I Petr. III, 18, 22. ↩

  9. I Cor. I, 27, 28. ↩

  10. Ps. CXXVII, 2. ↩

  11. Ps. LXXII, 5. ↩

  12. I Cor. I, 24. ↩

  13. Matth. VII, 14. ↩

  14. Galat. V, 24. ↩

  15. Luc. U, 14. ↩

  16. I Cor. xv, 58. ↩

Chapter 45 of 161