Ad summam missam
NATIVITATIS DOMINI
ENARRATIO IN LECTIONEM PROPHETICAM
PROPTER HOC SCIET POPULUS MEUS NOMEN MEUM IN DIE ILLA, ETC. IS. LII, 6-10.
QUEMADMODUM sanctus ait Hieronymus, beatissimus Isaias non tam propheta quam evangelista dicendus est, quoniam omnia Christi atque Ecclesiæ mysteria tam diffuse ac evidenter descripsit, ut videatur potius de præterito recitare historiam, quam de futuro inducere prophetiam. Ipse itaque de Christi incarnatione, nativitate, prædicatione, lege, miraculis, passione et ascensione, Apostolorum prædicationibus, gentilium conversione, copiosissime scripsit ac prophetavit. Unde in lectione nunc exponenda, ait per eum Deus :
Propter hoc quod subditur, sciet populus meus nomen meum, id est, electi Judæi, puta Apostoli ac ceteri ex Judaismo conversi, cognoscent me, et quod unigenitus Dei Filius sim, scient per fidem, in die illa; quia ego ipse qui loquebar, id est, qui olim multifarie multisque modis per Prophetas de meo adventu locutus sum, ecce adsum, id est, in propria persona per assumptam humanitatem appareo, juxta illud: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Hinc denuo scriptum est: Lauda et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et prædicantis pacem! Hanc scripturam allegat Apostolus ad Romanos, de prædicatione evangelicæ legis per sanctos Apostolos. Est igitur sensus: « Quam pulchri », id est, valde pulchri sunt, « super montes », id est super particulares Ecclesias, conversatione, sapientia, potestate sublimes, « pedes », id est affectus, processus et gressus, « annuntiantis et prædicantis pacem », id est chori Apostolorum, qui prædicaverunt genus humanum per Christi passionem esse Deo Patri reconciliatum. Qui etiam « pacem » spiritualem docuerunt esse servandam, et futuræ beatitudinis « pacem » promiserunt fidelibus. Hinc Paulus :1 Reconciliati
(inquit) sumus Deo per mortem Filii ejus. Ponitur itaque in hoc loco singulare pro plurali. Nam ita allegat Apostolus:2 Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! Unde nunc subditur: annuntiantis bonum, id est Christi Evangelium, quod est optimum nuntium; prædicantis salutem, id est, veram beatitudinem esse in Christum credentibus dandam, quam Christus sua passione eis recuperavit; dicentis Sion, id est militanti
Ecclesiæ seu Israeliticæ plebi, cui primo prædicaverunt Apostoli. Porro Sion interpretatur speculatio: idcirco per « Sion » intelliguntur fideles Deum humiliter contemplantes ac cœlestia speculantes. Vel, « dicentis, Sion », id est, o tu Sion:3 Regnavit Deus tuus, videlicet Christus, qui est verus Deus et vita æterna, ut Joannes dicit. Ipse enim post suam resurrectionem, in militanti Ecclesia cœpit regnare per fidem et gratiam in corde fidelium; in triumphanti quoque Ecclesia jugiter regnat. Hinc enim loquitur:4 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.
Vox speculatorum tuorum, o Sion, id est prædicatio sive laudatio Apostolorum, quos Deus dedit speculatores domui Israel, qui etiam fuerunt viri maxime speculativi. Horum ergo vox sonuit inter Judæos. Nam subditur: levaverunt vocem, id est, Christi Evangelium fortiter prædicaverunt, præsertim in die Pentecostes et postea, Spiritu Sancto recepto;56 simul laudabunt Deum, quemadmodum in Actibus Apostolorum habetur: Omnes qui credebant, erant pariter;7 et collaudabant Deum, habentes gratiam ad omnem plebem. Quia oculo ad oculum videbunt. Nam Dei Filium incarnatum corporaliter conspexerunt, eumque oculo interiori valde illuminato contemplabantur, dicente Paulo: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes; et Joanne, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Quibus in Evangelio loquitur Christus:8910 Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Præterea huic verbo, «oculo ad oculum», simile est illud Apostoli: Facie ad faciem.11 Sic ergo videbunt, quum converterit Dominus Sion, id est, Ecclesiam ad se gratiose reducerit, electorum corda illuminando, electas quoque reliquias Judæorum convertendo, secundum illud ad Romanos undecimo: Reliquiæ secundum electionem gratiæ Dei salvæ factæ sunt.12
Gaudete in Domino, et laudate eum simul, deserta Jerusalem, id est, ruinæ Ecclesiæ per Jerusalem designatæ, quas instauraverunt Apostoli, ædificando Ecclesiam Dei ex peccatoribus quos converterunt. Hæ autem ruinæ sunt peccatores, qui post suam conversionem ad Christum, invitantur ad gratiarum actionem et gaudium. Unde in prima Petri epistola inducitur: Virtutes annuntietis ejus qui vos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.13 Ad Colossenses quoque Apostolus:
Gratias (inquit) agimus Deo Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.14
Quia consolatus est Dominus populum suum, juxta id Actuum: Discipuli replebantur gaudio et Spiritu Sancto;15 et rursus, Ecclesia per totam Judæam et Galilæam et Samariam habebat pacem, et ædificabatur, ambulans in timore Domini, et consolatione Spiritus Sancti replebatur.16 Et videbunt omnes fines terræ Salutare Dei nostri, id est, habitatores omnium finium mundi convertentur ad Christum, et eum oculo fidei intuebuntur, quemadmodum Matthæi vicesimo quarto Christus prædixit: Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo.17 Quod per Apostolos et eorum coadjutores pro maxima parte impletum est, juxta illud: In omnem terram exivit sonus eorum.18 Hinc Psalmista prædixit: Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terræ;19 itemque, Viderunt omnes termini terræ Salutare Dei nostri.20 Unde et Christus ascensurus in cœlum, dixit discipulis: Eritis mihi testes in Jerusalem et in omni Judæa et Samaria, et usque ad ultimum terræ.21
Footnotes
-
Rom. v, 10. ↩
-
Rom. x, 15. ↩
-
I Joann. v, ↩
-
Matth. xxviii, 18. ↩
-
Luc. ix, 6, 52; x, 1-17; ↩
-
Act. ii, etc. ↩
-
Act. ii, 44, 47. ↩
-
Luc. x, 23. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Joann. i, 14. ↩
-
I Cor. xiii, 12. ↩
-
Rom. xi, 5. ↩
-
I Petr. ii, 9. ↩
-
Coloss. i, 12, 13. ↩
-
Act. xiii, 52. ↩
-
Act. ix, 31. ↩
-
Matth. xxiv, 14. ↩
-
Ps. xviii, 5. ↩
-
Ps. xxi, 28. ↩
-
Ps. xcvii, 3. ↩
-
Act. i, 8. ↩
Chapter 51 of 161