Skip to the text

Sermo 1

DE SORTIBUS, ET AN LICITE IIS POSSIMUS UTI; ET DE PRÆSENTIA DIVINA UBIQUE CONTEMPLANDA.

CECIDIT sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim Apostolis. Act. I, 26.

Hic primo quærendum est, quid fuerit sors ista, et an liceat sortibus uti. Ad hoc S. Thomas respondet, quod sortes dicuntur, dum aliqua fiunt ex quorum vario et incerto eventu occultum aliquid innotescit, sicut in tractione longioris aut brevioris festucæ. Dum ergo per sortes investigatur quid sit alicui dandum de possessione, vel honore, seu pœna, vocatur sors divisoria. Si autem quæratur quid sit agendum, vocatur sors consultoria. Quod si quæratur quid sit futurum, dicitur sors divinatoria.

Verumtamen, quid hoc loco per sortes intelligi debeat, diversa est sanctorum Doctorum opinio: quoniam divinus et magnus Dionysius libro de Hierarchia ecclesiastica docet, quod sors ista non fuit talis qualis in veteri Testamento communiter fuit, sed quidam splendor divinus super Matthiam descendens, et eum in Apostolum esse assumendum ostendens.1 Hieronymus vero et Beda volunt, quod fuit sors communiter fieri solita, cujus in lege Moysis celebris fuit usus:2 per quam Josue deprehendit Achan furem. Unde et Salomon testatur: Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.3 Tamen, ut sanctus ait Hieronymus, hoc exemplo non est sortibus jam utendum, quia paucorum privilegia communem non faciunt legem. Apostoli namque ex occulto Spiritus Sancti instinctu usi sunt eis: quod non est in consequentiam passim trahendum. Insuper

Venerabilis Beda hic ait : Figuram licuit observare quousque veritas venit ac patuit ; vera hostia, quæ Christus est, in cruce oblata, sed in Pentecoste, veniente super Apostolos Spiritu Sancto, consummata : idcirco Apostoli in electione Matthiæ sortibus usi sunt, ne a lege Moysis discrepare penitus viderentur; post Pentecosten vero, veritate Evangelii jam propalata, septem diaconi non sorte, sed discipulorum concordi electione, Apostolorumque oratione, et manuum eorum super illos impositione, sunt constituti.4

Præterea de hac materia plenius scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione nonagesima quinta, inter cetera dicens : Quum actus hominum qui requiruntur et concurrunt ad sortes, non subdantur impressionibus cœlestium corporum aut stellarum; idcirco si sortibus quis utatur quasi actus humani ex cœlestium corporum influxione dependeant, ita quod dispositio eventusque sortium ex stellarum influentia exspectatur, superstitiosum et vanum est, neque caret occulto cum dæmonibus pacto. Sed remota hac causa, oportet eventum sortium exspectari, vel a fortuna, vel ab aliqua causa spirituali et directiva, utpote intellectiva. Si itaque exspectetur a fortuna (quod in sorte divisoria tantummodo habet locum), non est illicitum, nisi procedat ex causa culpabili, scilicet cupiditate aut simili : ut dum aliqui nequeunt rem concorditer dividere, et ideo sorte utuntur, exponentes fortunæ quis quam partem accipiat. Porro si sortium eventus exspectetur a causa spirituali et intellectuali mala, puta a dæmone, vitiosum est. Si autem a causa hujusmodi bona, ut immediate a Deo, vel ab eo per angelos sanctos, talis sors, secundum Augustinum, non est in se illicita. Quadrupliciter tamen potest illicita esse. Primo, si absque necessitate recurratur ad eam : tunc etenim ad tentationem pertinet Dei. Secundo, si absque debita reverentia. Hinc loquitur Beda : Si qui necessitate compulsi, Deum putant sortibus consulendum exemplo Apostolorum, videant ipsos Apostolos non nisi collecto fratrum cœtu, et fusis ad Deum precibus, id egisse. Tertio, si divina oracula ad terrena convertantur negotia. Quarto, si in ecclesiasticis electionibus, quæ ex inspiratione Spiritus Sancti fieri debent, sortibus quis utatur. In temporalibus vero dignitatibus, quæ ad terrena instituenda seu disponenda ordinantur, secus est : quoniam in illarum electione, interdum licet sortibus uti. Itaque si necessitas alia ab electione ecclesiasticæ dignitatis immineat, licitum est cum debita reverentia et deprecatione divinum judicium sortibus implorare. Cujus rei exempla Augustinus hæc introducit : ut si inter servos Dei sit disceptatio, perplexitas seu ambiguitas, quis eorum tempore persecutionis fugere debeat, quis manere ; aut si duo æque pauperes alicui obvient, quorum uni aliquid dandum sit quod ei dumtaxat dari queat, non dividi. — Hæc de sortibus dicta sint : de quibus etiam in Decreto multa dicuntur.

Amplius, sicut prætactum est, Joseph iste cui in apostolatum Matthias prælatus est, fuit consanguineus Christi, fraterque Jacobi Minoris et Simonis ac Judæ. Itaque per hoc quod Christus huic Joseph Matthiam præposuit, eum constituendo Apostolum, docuit quod ratione consanguinitatis aut ex carnali affectu non sint aliqui ad ecclesiastica beneficia aut officia promovendi. Verumtamen quidam dixerunt, quod Joseph iste fuit Barnabas, qui antequam ab Apostolis Barnabas appellatus est, Joseph vocatus fuit.5 Sed hoc minus verum censetur. Nam Barsabas interpretatur, filius quietis, secundum Hieronymum; Barnabas vero, filius consolationis.6

Porro ex textu lectionis expositæ, quæ hodie legitur in officio Missæ, perpendere possumus quod S. Matthias fuit utique vir valde præcipuæ perfectionis approbatæque sanctitatis, tam coram Deo quam coram hominibus. Quod ex duobus pensatur. Primo, ex hoc quod beatissimi Apostoli volentes unum ad apostolatum promoveri, non statuerunt nisi hos duos, videlicet Joseph atque Matthiam. Estque credendum, quod si in toto illo collegio secum congregato, judicassent seu æstimassent aliquem eis meliorem, et ad tam summum officium eis digniorem et aptiorem, illum utique statuissent. Et tamen in illo collegio tunc fuerunt viri sanctissimi, utpote Stephanus, Barnabas, Philippus diaconus, Silas, multique tales. Secundo, idem certius consideratur ex parte justi, sapientissimi et infallibilis Dei, cujus ordinatione sors cecidit super Matthiam tanquam super meliorem, ut creditur; quamvis hoc certum non sit. Fuit ergo B. Matthias apostolus omni virtute ornatus.

Quem in tribus specialiter imitari debemus. Primo in hoc, quod coram Deo virtuose se habuit in vera sinceritate. Ita et nos in omni loco et tempore, sive soli simus sive cum aliis, cogitare debemus justi ac omnipotentis Dei præsentiam, atque intuitum quo nos incessabiliter ac infallibiliter intuetur; sicque in ejus præsentia nos habere debemus reverenter, timorate et pure, cum beatissimis prophetis Elia ac Eliseo dicentes: Vivit Dominus, in cujus adspectu sto hodie;789 et cum Psalmista, Meditatio cordis mei in conspectu tuo, Domine, semper. Hæc consideratio movet hominem ad bene ac obedienter vivendum, Propheta ad Deum dicente:10 Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo. Ex hac etiam sapientiali consideratione oritur castus pudor, quo homo erubescit se coram Deo indecenter habere, cogitando, appetendo, loquendo, agendo, aut debita omittendo. Sed, heu! multi inveniuntur hypocritæ et ficte devoti, qui dum ab hominibus videri se putant, honestatem et devotionem videntur assumere, opusque Dei reverenter efficere; soli vero exsistentes, pigri et negligentes exsistunt. Isti miserrimi plus formidant et curant homines quam Deum altissimum: ideo juste despiciuntur ab eo, et nisi se emendaverint, damnabuntur.

Secundo, S. Matthiam apostolum sequi debemus in hoc, quod coram hominibus tam irreprehensibiliter se habuit in vera exemplaritate. Nam in tam magno Apostolorum et aliorum discipulorum consortio tam irreprehensibiliter conversabatur, et in tantum cunctis complacuit, quod eum concorditer statuerunt unum duorum quos ad apostolatus officium reputabant magis idoneos. Ita et nos inter proximos nostros exemplariter vivere studeamus, ut neminem scandalizemus, nulli poculum mortis (id est peccandi occasionem) præbeamus directe, et quantum in nobis est: quemadmodum hortatur Apostolus, In omnibus exhibeamus nos ipsos sicut Dei ministros in multa patientia, etc.;1112 itemque, Nemini demus ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum. Itaque Christianum oportet esse maturum, facetum, atque in omnibus custoditum, ut ad Dei gloriam alii ædificentur in ipso. Quod ad prælatos et seniores ac superiores et doctiores præcipue pertinet.

Tertio, beatum assequamur Matthiam in hoc, quod circa se ipsum tam ordinate, discrete et fructuose se habuit. Ita et nos in omnibus rationabiliter operemur, corpora nostra bene regendo, refrenando et castigando, ut Deo et rationi obediant, mentesque nostras exercitando in sanctis cogitationibus et affectionibus, in orationibus et ceteris actibus bonis, ut quotidie proficiamus in omni virtute et gratia.

Miracula S. Matthiæ quære infra in sermonibus circa evangelium.13

Footnotes

  1. cap. v. ↩

  2. Josue vii, 14-18. ↩

  3. Prov. XVI, 33. ↩

  4. Act. vi, 5, 6. ↩

  5. Act. iv, 36. ↩

  6. Ibidem. ↩

  7. III Reg. xvii, 1; xviii, 15; ↩

  8. IV Reg. III, 14. ↩

  9. Ps. xviii, 15. ↩

  10. Ps. cxviii, 168. ↩

  11. Ibid. 3. ↩

  12. II Cor. VI, 4. ↩

  13. Act. i, 23. ↩

Chapter 138 of 161