Enarratio in evangelium
HOC EST PRÆCEPTUM MEUM, UT DILIGATIS INVICEM, ETC. Joann. XV, 12-16.
EVANGELIUM præsens in festivitate quorumdam Apostolorum in Missæ officio legitur, quia in isto evangelio, de præcepto caritatis, et de amicitia hominum cum Deo, de prædestinatione quoque seu electione divina, fit mentio: Apostoli autem præceptum caritatis perfectius ceteris impleverunt, speciales quoque amici Dei fuerunt, et præelecti exstiterunt ab eo. Estque præsens evangelium sumptum ex sermone illo pulcherrimo quem post Cœnam Dominus Jesus fecit Apostolis. In quo inter cetera dixit:
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem spirituali et infusa caritate. Ideo subditur: sicut dilexi vos, qui vestram desideravi ac procuravi salutem. Ita quilibet vestrum debet desiderare et pro posse procurare salutem proximi sui, eum ædificando, hortando, corripiendo, et pro ipso orando. Unicuique enim mandavit Deus de proximo suo, ut in Ecclesiastico legitur.1 Sed quum sint alia multa Christi præcepta, cur de præcepto isto dilectionis fraternæ disseruit, Hoc est præceptum meum, etc., quasi non sit aliud ejus præceptum? Rursus, quum sit aliud præceptum isto præstantius, puta, ut toto corde ametur Deus, cur de isto præcepto quasi de præcipuo et summo præcepto locutus est, Hoc est præceptum meum, etc.? Et respondendum ad primum, quia ut ait Apostolus: Qui diligit proximum, legem implevit. Nam, Non adulterabis, non mœchaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur (id est, continetur atque impletur), Diliges proximum tuum sicut te ipsum.234 Hinc Christus de præcepto isto sic loquitur, quasi ipsum sit solum ejus præceptum. Ad aliud respondetur, quod quum Deus sit causa et ratio ac finis diligendi proximos, hinc etiam in dilectione proximi includitur dilectio Dei; atque ob hoc, de præcepto isto fraterni amoris, quasi de præcipuo præcepto locutus est Christus, in quantum dilectionem Dei includit.
Deinceps docet Salvator quæ sit summa dilectio proximi. Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis, id est, corporalem vitam suam exponat morti, pro amicis suis, id est pro salute seu utilitate carorum suorum. Esse namque et vivere, sunt maxime appetibilia; mors vero omnium horribilium horribilissimum est, teste Philosopho. Ideo pro proximorum salute vitam propriam morti exponere, maximæ dilectionis signum est et effectus. Sed iis iterum objici potest, quoniam pro inimicis mori perfectioris videtur esse dilectionis, quam mori pro amicis. Denique Christus pro inimicis passus ac mortuus est, juxta illud ad Romanos:
Commendat caritatem suam in nobis Deus, quoniam quum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est;5 itemque, Quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus.6 Ergo Christus majorem habuit dilectionem quam est ista de qua loquitur modo. Respondetur, quod amicus hic sumitur pro dilecto seu caro, quamvis non redamante. Sic etiam Christus omnes dilexit, quantum ad bonum naturale quod habent a Deo, imo in quantum Deus vult omnes salvos fieri voluntate antecedente. Electi quoque pro quibus passus est Christus, quamvis fuerunt inimici Dei ad tempus secundum præsentem justitiam propter sua demerita, tamen amici ejus fuerunt in prædestinatione æterna ex sola misericordia.
Vos amici mei, id est mihi dilecti et amatores mei, estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis, omnia observando mandata. Observatio namque præceptorum est certum caritatis indicium, quoniam amicorum est eadem velle et nolle. Hinc alibi ait Salvator: Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me.7 Unde in prima Joannis habetur: Hæc est caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus.8
Jam non dicam vos servos servitute servilis timoris, quem perfecta caritas ejicit foras:9 quia servus talis, qui solum timet nec diligit dominum suum, nescit quid faciat dominus ejus, id est secreta facta ipsius. Videmus enim, quod homines in potestate constituti, secretiora negotia sua non pandunt servis suis de quorum dilectione non præsumunt, a quibus se solum timeri existimant; servis tamen quorum fidelitatem amicitiamque cognoscunt, sua revelant secreta, quoniam tales servi non sunt solum servi, sed aliquid habent de proprietate amicorum ac filiorum. Unde et in Ecclesiastico legitur: Servus fidelis sit tibi dilectus quasi anima tua.10
Vos autem dixi amicos meos, quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Distributio ista accommoda est, ut sit sensus: Omnia quæcumque audivi a Patre meo vobis esse notificanda secundum exigentiam status atque officii vestri, pro utilitate Ecclesiæ notificavi vobis, videlicet præcepta et evangelica consilia, documenta, et multa divina mysteria. Unde alibi Christus dixit Apostolis:11 Vobis datum est nosse mysterium regni Dei; et rursus ad Patrem, Confiteor (inquit) tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quoniam abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, id est humilibus meis discipulis.12 Juxta hanc distributionem fertur in Psalmo:13 Nihil deest timentibus Deum. Et Joannes ait: Unctio ejus docet vos de omnibus, et nostis omnia.14
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Sive hoc intelligatur de electione æterna, quæ est divina prædestinatio, sive de electione temporali, qua Christus in mundo conversans quosdam ad gratiam et apostolatum vocavit; verum est quod ipse elegit Apostolos, non ipsi eum. Omnes quoque electos Deus ab æterno prædestinavit, elegit atque dilexit, et sicut prior dilexit eos, sic prior elegit eos, nec sine gratia Dei quisquam ad eum convertitur eumve elegit.15 Propter quod ait Salvator:16 Nemo potest venire ad me, nisi Pater meus traxerit eum. Et Propheta: Misericordia ejus præveniet me.17 Et posui vos in officio apostolatus, ut eatis ad prædicandum ubique, et fructum afferatis, homines convertendo ad fidem et opera bona, personaliter etiam proficiendo in omni virtute et gratia; et fructus vester maneat, id est, æternam mercedem accipiat in regno cœlorum, fideles quoque per vos regenerati multiplicentur in mundo, et crescant merito ac numero, et perseverent usque in finem. Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, id est per me, utpote per virtutem et meritum passionis et conversationis meæ in sæculo isto, det vobis, dummodo salubriter et instanter rogetis.
Footnotes
-
Eccl. XVII, 12. ↩
-
Rom. XIII, 8, 9; ↩
-
Lev. XIX, 18. ↩
-
Exod. XX, 14-16; ↩
-
Rom. V, 8, 9. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Joann. xiv, 21. ↩
-
1 Joann. v, 3. ↩
-
1 Joann. iv, 18. ↩
-
Eccli. xxxiii, 31. ↩
-
Marc. iv, 11. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Ps. xxxiii, 10. ↩
-
1 Joann. ii, 27, 20. ↩
-
1 Joann. iv, 10, 19. ↩
-
Joann. vi, 44. ↩
-
Ps. lviii, 11. ↩
Chapter 139 of 161