Sermo 3
Ad religiosos
DE IMITATIONE VIRTUTUM S. MATTHIÆ; ET CUJUSMODI STUDIIS EFFICIAMUR ANGELIS, BESTIIS DÆMONIBUSVE SIMILES.
NONNE ego duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est? Joann. VI, 71.
Ita locutus est Christus ante passionem: et propter Judam proditorem dixit, unum duodecim Apostolorum esse diabolum per malitiæ imitationem abundantiamque peccati. Apostolatus quippe est donum gratiæ gratis datæ, quemadmodum prophetia. Hujusmodi vero gratiæ bonis et malis communes sunt.1 Fuit autem Judas a Christo electus, non utique electione æternæ prædestinationis, sed temporalis vocationis; fuit item electus ad apostolatum, non ad felicitatem. Sic et Saul fuit electus Dei:2 nisi forte quis opinetur eum esse salvatum, ita quod pœnituisse dicatur, præsertim quum audisset se die sequenti interficiendum.3 Quemadmodum ergo proditor fuit diabolus, et propter diabolicam suam pravitatem a Deo relictus, atque de apostolatu prævaricatus; sic felix iste Matthias propter virtutum suarum perfectiones fuit angelicus, et ad apostolatum loco Judæ promotus. Ejus igitur imitemur virtutes. Erat et ipse in lege doctissimus, patiens in adversis, in prosperis humilis, in tribulationibus ac persecutionibus imperterritus, caritate repletus, zelo fraternæ salutis accensus, et inter septuaginta duos Christi discipulos talis ac tantus, quod gloriosi Apostoli non reputabant inter illos quempiam esse magis idoneum ad apostolatus officium, nisi eum et Joseph Jacobi Minoris apostoli fratrem, qui ob suam perfectionem eximiam cognominatus est Justus: et tamen huic quoque, divino judicio præpositus est sanctus iste Matthias. In iis itaque virtutibus eum sequamur.
Denique inter angelos ac bruta sic medius constitutus est homo, ut si rationem in cunctis sequatur, et juxta divinæ legis doctrinam Creatori suo instanter atque ardenter cohæreat, angelicus fiat, imo et angelus appelletur; quod si ratione relicta sensualitatem sequatur, et motibus animi sui succumbat, passionum sequens impulsum, brutalis sit et bestia nominetur, imo bestiis incomparabiliter pejor viliorque consistat. Quum ergo religio a relegatione sortita sit nomen, eo quod religiosi ab iis quæ carnis et mundi sunt debeant esse totaliter relegati et penitus sequestrati, oportet nos religiosos a prætactis bestialitatibus et irrationabilium passionum motibus omnifarie abstinere, sublimiterque implere quod ait Apostolus, Nolite conformari huic sæculo, sed renovamini spiritu mentis vestræ:45 ne propheticum illud conveniat nobis, Homo quum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus;6 et illud quod per Jeremiam prophetam conqueritur Deus, Quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?7 Domus Dei est sacrum istud cœnobium Domino consecratum, in quo si negligenter vixerimus, remisse egerimus, passionum affectiones secuti fuerimus, scelera committimus multa in domo Domini sancta. Advertamus quod sapientissimus ille gentilium dixit:8 Homo solus, est deus aut bestia, hoc est divinus aut bestialis: quia si conversatur ut solitarius exigit locus, divinus est; si quo minus, bestialis esse censetur.
Sed nunc considerandum, per quos actus efficiamur angeli atque angelici, per quos item diaboli ac diabolici, et per quos bruta sive brutales. Actus certe angelici sunt, solis spiritualibus delectari, illibatum
A Creatori offerre obsequium, vultui majestatis divinæ indesinenter intendere, Deum incessanter laudare; sed et purgare, illuminare atque perficere inferiores, et eis quæ Dei sunt annuntiare. Quanto in actibus istis magis proficimus et perfectiores efficiamur, tanto dignius angelici nuncupamur, nomenque angeli plenius participamus: quia per hæc perfectioni angelicæ propinquamus. Si ergo in solo Deo est gloriatio nostra, et in solis spiritualibus virtuosisque actibus delectamur, et Deo in sanctitate atque justitia omnibus vitæ nostræ diebus servimus, contemplationi quoque ac laudibus Dei, quantum humana sinit fragilitas, omni hora vacamus;9 et accedentes ad nos verbo, exemplo ac moribus purgare, illuminare, perficere, et ea quæ Dei sunt salutemque animarum concernunt, non inutilia verba, annuntiare satagimus: tunc rite angeli Domini Sabaoth, angelicique vocamur.10
Idcirco, o fratres, in actibus istis occupemur, crescamus, perficiamur. Non in cibo et potu lauto aut superfluo recreemur, quum et beatissimo patre nostro Antonio edocente, siccum panem aut simplicem aquam cum aviditate et voluptate accipere, culpa sit. Non in confabulationibus, risibus, levitatibus inutilibusve operibus sit nostrum solatium; sed qui gloriatur, in Domino glorietur.11 Scire et nosse Altissimum, sit gaudium nostrum.1213 Delectemur in Domino, et dabit nobis petitiones cordis nostri, hoc est postulationes quæ ex cordiali funduntur affectu, et cum intima proferuntur attentione.14 Vacare et videre quam dulcis est Dominus, infinitam Omnipotentis bonitatem, pulchritudinem, sapientiam, perfectionem, beatitudinem contemplari, ipsius amore accendi, ejus incomparabili felicitati et excellentiæ toto corde congratulari, actus sunt cellæ, exercitia religiosi, solitariorum effectus.15 Psalmis, hymnis et orationibus, quantum defectuositas nostra permittit, assidue insistamus.
Præterea, divino Dionysio protestante, in dæmonibus sunt phantasia proterva, irrationabilis concupiscentia amensque furor;1617 atque ut ait Sapiens, imitantur diabolum, qui sunt ex parte ipsius. Quibus et Christus ait: Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere. Dæmonum ergo appellatione digni censentur, et diaboli ac diabolici nuncupantur ii in quibus abundat phantasia proterva, irrationabilis concupiscentia viget, amens furor mansionem sortitur. Ideo Moyses sanctus admonuit: Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Paulus quoque apostolus: Pacem (inquit) sequamini, contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Teste nempe Scriptura, Non est sensus ubi abundat amaritudo. Et rursus frater Christi Jacobus terribiliter loquitur: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem; non est sapientia ista a Deo, sed terrena, animalis et diabolica. Præterea, quia invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum, certum quod invidi præcipue imitantur diabolum, qui (evangelista Joanne testante) homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Eodem quoque sacratissimo Evangelista docente, agnoscimus quod omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Detractor quoque homicida censetur, ut S. Clemens principem Apostolorum dixisse fatetur, quia occidit proximum suum in corde alterius quantum ad esse bonæ opinionis quod habebat in eo. Rursus, quum dæmonum sit officium, homines indefesse tentare, turbare, decipere, certum est eos dæmonum assequi pravitatem, qui proximos scandalizant, qui verbo suggestionis aut opere vitioso conantur aliquem ad peccandum inducere, a profectu retrahere, a beatitudine impedire. Tales sunt qui partialitates inducunt, qui animam proximi sui venantur ad malum, qui peccantem commendant de sua iniquitate, et eum animant ad injusta, qui inobedienti se sociant, applaudunt. Iterum, quum diabolicum sit perseverare et obstinatum esse in vitiis, constat quod indurati in pravis, et qui iniquitatem suam defendunt, excusant, occultant, diaboli sint ministri, membra ac filii.
Propterea ab universis vitiis istis cum infatigabili diligentia caveamus; et contra phantasiam protervam, sit in nobis cor tranquillum ac dulce; contra irrationabilem concupiscentiam, ordinata affectio; contra furorem amentem, mitis imperturbatusque animus; contra invidiam, caritas; contra obstinationem et propriæ iniquitatis excusationem, cor pœnitens, compunctio vera, confessio pura; contra detractionem, verbum commendationis et ædificationis.
Postremo actus brutales præsertim sunt voracitas gulæ, libidinis appetitus, insecutio passionum absque prudentiæ freno. Qui actibus istis fœdantur, bruta vocantur, suntque brutales. Quod ne nobis contingat, sanctæ sobrietati, mundissimæ castitati, saluberrimæ discretioni, virtuosam et indefessam operam demus, ad gloriam Creatoris.
Footnotes
Chapter 141 of 161