Skip to the text

Sermo 2

QUOTUPLEX SIT AMOR; ET DE LAUDIBUS CARITATIS.

HOC est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Joann. xv, 12.

Dominus noster Jesus Christus, totius unitatis et pacis magister, caritatem mutuam suis valde præcepit discipulis, quia ex caritate unitas animorum, pax cordis, concordia proximorum nascuntur. Ait enim Psalmista Deo: Pax multa diligentibus legem tuam;1 et Salvator: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum, id est per caritatem conjuncti et in bonis concordes.2 Hinc in prima sua Canonica ait Joannes: Hæc est annuntiatio quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.3

Denique multæ sunt causæ propter quas Christus tam specialiter jussit et exigit ut Christiani se mutuo diligant spirituali amore. Prima est, quoniam caritas est summa et perfectissima virtus. Nulla enim virtus tam proxime et perfecte conjungit Deo mentem creatam ut caritas: nam ut ait Apostolus, Qui adhæret Deo, id est, per caritatem ei unitur, unus spiritus est cum eo.4 Non autem possunt Deum vere diligere, nisi diligant proximos, dicente Joanne apostolo: Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?5 Imo qui unum hominem quantumcumque iniquum et inimicum odit, nec Deum neque se ipsum nec aliquem hominem vere et spiritualiter amat. Idcirco princeps Apostolorum in prima sua epistola seriosissime nos hortatur: Ante omnia mutuam caritatem in vobis continuam habete, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.6 Secunda causa est, quoniam caritas est spiritualis vita animæ, sine qua spiritualiter mortua est, et tanquam vile coram Deo cadaver, nil Deo gratum ac placitum agens. Idcirco dicit Apostolus: Si linguis angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans aut cymbalum tinniens.7

Tertia causa est, quoniam caritas est maxima opulentia animæ, et per eam consequitur homo nobilissima bona. Per caritatem namque anima hominis fit sponsa et amica, heres ac filia Dei, civis regni cœlestis, socia angelorum, domestica Ecclesiæ, membrum Christi. Si autem caritate careat homo, anima ejus diaboli exstat adultera, membrum et famula. Ideo loquitur Augustinus: In caritate pauper est dives, sine caritate omnis dives est pauper. Porro eadem est caritas, qua Deum proximumque diligimus (loquendo de habitu caritatis), quoniam Deus est ratio diligendi proximum. Unde secundum Augustinum, sola dilectio inter filios Dei et servos diaboli, inter cives Jerusalem, id est Ecclesiæ, et inter cives Babylonis, id est iniquos, distinguit. Idcirco asserit Christus: Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos; in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.8 Quarta causa est, quoniam tota Ecclesia militans, utpote universitas Christianorum, est unus exercitus Dei, quem oportet indesinenter præliari contra aciem vitiorum et contra tentamenta omnia dæmoniorum: idcirco necesse est ut fideles sint spiritualiter per caritatem conjuncti atque unanimes, quatenus se invicem juvent orando, hortando, instruendo et inflammando, et ita concorditer instent sanctis operibus: per quod dæmones maxime superantur. Si autem per odium aut alia vitia ab invicem sint divisi, et se invicem impugnent atque impediant a salute, vincuntur facillime: sicut in hominum præliis cernimus, quod nisi concorditer unus exercitus contra alium prælietur, statim succumbit.

Sed quoniam multi putant se proximos suos vere diligere, qui tamen ab omni vero et spirituali amore sunt penitus alieni, dicendum est quid sit caritas seu spiritualis dilectio, et quomodo differat a carnali ac naturali amore. Itaque caritas est amor spiritualis infusus, id est per creationem menti a Deo collatus, per quem super omnia diligit Deum, potissimum propter puram et propriam ejus bonitatem, se ipsam vero ac proximos universos in Deo, desiderando sibi ipsi ac aliis æternam salutem et omnia necessaria sive utilia ad illam adipiscendam, videlicet gratiam et virtutes, opera bona, satisfactiones pœnitentiales pro peccatis atque in præsenti vita castigari pro eis. Itaque qui se ipsum aut proximos suos cupit in sæculo isto ditari, prosperari et sublimari, delicate vivere, jocari, ridere, longe esse se sciat a caritate, et carnalem tantum amorem habere. Ex quo patet quam pauci sint qui sobolem suam, propinquos, cognatos ac alios, vere et spiritualiter ament. Oportet ergo ut nobis ipsis et proximis optemus vitam pœnitentialem, corporis castigationem, necessaria victui, arctam viam salutis, tribulationes salubres in sæculo isto: quoniam teste Apostolo, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum;9 et, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.10

Porro carnalis amor est sensualis affectio qua quis diligit alium propter voluptatem aut carnalem commoditatem quam habet aut habere potest in eo; vel ad hoc ut taliter divitias, delicias aut honores sæculi hujus acquirat; seu propter corporalem dispositionem in se. Qui amor turpis et vilis est, a spirituali amore mentem omnino impediens.

Tertius est amor naturalis, qui nec vitiosus nec virtuosus est in se, ut quum aliquis diligit alium propter conformitatem naturæ, aut propter propinquitatem, aut bonam dispositionem in naturalibus donis. Hunc naturalem amorem debemus reprimere atque perficere: reprimere, ne fiat carnalis; perficere, ut spirituali amore formetur, caritatemque foveat, et ad finem ordinetur salubrem.

Insuper juxta B. Augustini doctrinam, ex caritate sunt quatuor diligenda, videlicet: Deus, propria anima seu ipsemet homo, proximus quoque, et proprium corpus. Nec solum oportet ista diligere, sed et ordo caritatis in eorum dilectione servandus est, ut primo et incomparabiliter diligamus Dominum Deum, secundo nos ipsos, tertio proximos, quarto proprium corpus. Nam ut ait Salvator: Quid proficit homo, si lucretur universum mundum, se ipsum autem perdat?11 Oportet quoque proximos plus diligere quam proprium corpus corporalemque vitam: idcirco si salus proximorum requirat, tenemur pro eis vitam morti exponere. Hinc scriptum est: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit;12 et nos debemus pro fratribus animas ponere. Ecce ex iis duo sequuntur. Primum est, quod quilibet Christianus tenetur sic stare, ut malit mori, et mortem a quocumque sufferre, quam Deum per mortale peccatum offendere. Secundum est, quod malit mori, quam proximum suum mortaliter peccare et condemnari.

Amplius, circa illud, Jam non dicam vos servos, sciendum quod duplex est servitus, sicut et duplex timor.13 Est enim servitus procedens ex servili timore, quo quis Deo deservit non amore boni nec zelo justitiæ, sed ne puniatur et condemnetur. Ista servitus apud Deum nil promeretur, quia ex caritate non movetur nec operatur. Alia ergo est servitus procedens ex filiali timore seu spirituali amore, quo quis Deo ministrat zelo justitiæ, caritate movente, ne separetur a Deo. Et qui taliter servus est Dei, est etiam filius et amicus ipsius, eique dicitur:14 Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui.

Denique in præfato spirituali amore S. Matthias apostolus corde, ore et opere fuit perfectus, quia pro Deo et proximorum salute se ipsum totum impendit et mori paratissimus fuit. Quum enim Apostoli ad diversa gentilium regna irent ad prædicandum, ipse in Judæa insistebat prædicationis officio; plurimosque convertens, multa et magna fecit miracula. Illuminavit etenim cæcos, mundavit leprosos, liberavit obsessos; claudis gressum, surdis auditum, defunctis restituit vitam.

Legitur quoque in chronica quadam, quæ Treviris invenitur, quod S. Matthias fuit de tribu Juda civitateque Bethlehem, illustri natus prosapia, in lege et Prophetis a pueritia eruditus; lasciviamque devitans, pueriles annos morum gravitate ornavit. In prosperis fuit non elevatus, in adversis constans atque intrepidus, corde mundus, animo prudens, in consilio providus, in solvendis quæstionibus Scripturarum acutus. Quem pontifex Judæorum (ut dicitur) fecit lapidari; aliqui vero dicunt, quod pro Christo crucis patibulo sit affixus. Ejusque corpus a Judæa Romam translatum est, a Roma quoque (ut aliqui dicunt) Trevirim est translatum.

Hunc ergo beatum et sanctum Apostolum in præfatis ejus virtutibus imitemur, ut simus maturi in moribus, atque ab omni inquinamento corporis et animæ abstineamus; discreti quoque, et verba sacræ Scripturæ memoriter retinentes; nec prosperis elevemur, neque per adversa dejiciamur, sed stabiles simus in Deo, nec aliquid vereamur extra eum timore inordinato.

Footnotes

  1. Ps. cxviii, 165. ↩

  2. Joann. xvii, 11. ↩

  3. 1 Joann. iii, 11. ↩

  4. 1 Cor. vi, 17. ↩

  5. 1 Joann. iv, 20. ↩

  6. 1 Petr. iv, 8. ↩

  7. 1 Cor. xiii, 1. ↩

  8. Joann. xiii, 34, 35. ↩

  9. Act. xiv, 21. ↩

  10. II Tim. III, 12. ↩

  11. Luc. IX, 25. ↩

  12. I Joann. III, 16. ↩

  13. Joann. XV, 15. ↩

  14. Matth. XXV, 21, 23. ↩

Chapter 140 of 161