Skip to the text

Sermo 6

DE VITANDA ARROGANTIA MONACHORUM; ET DE FIDE, HUMILITATE CARITATEQUE MARIÆ.

ECCE ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum. Luc. I, 38.

Vere sicut ait Salvator, Qui se humiliat, exaltabitur;1 et humilem spiritu suscipiet gloria.2 Hinc beatissima et incomparabilis virgo Maria, quum esset humillima, facta est omnium sublimissima; quum esset in propriis oculis minima, in Dei oculis fuit maxima; seque vilissimam reputans, a Deo est reputata dignissima. Quid ergo, o frater pusille, o homo defectuose, o religiose qui adhuc passionibus variis agitaris, et quotidianis negligentiis instar aliorum, imo præ multis aliis, sordidaris, quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos?3 Quid tumet contra Deum aut contra ejus vicarium, tuum prælatum, patrem ac judicem, spiritus tuus?

Quumque innumeris defectuositatibus, periculis et ærumnis sis plenus, extollis te in cogitatione tua velut taurus.45 Nonne Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam?6 Nonne prædixit, Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur?7 Humiliare ergo sub Omnipotente et sub ejus vicario quem tibi præposuit, ut ei sicut sibi obedias.8 Humilia valde spiritum tuum, quia abominabilis est Deo omnis superbus. Deprime sensum tuum, cervicem tuam inclina, et humili mente incede.9 Depone magnitudinem tuam absque tribulatione; nec aliquid arrogantiæ in verbo, incessu, apparatu aut opere tuo appareat. Non enim ædificat hoc, sed scandalizat; et oculi Domini super omnem superbum et arrogantem, ut humilietur.10 Si Deus superbientibus angelis spiritibus tam nobilibus non pepercit, putas quod tibi sacco stercoreo infinitis culpis, fragilitatibus, immunditiis, calamitatibus, ignorantiis, inconsiderationibus pleno parcet, si tot causis humiliandi te ipsum non obstantibus superbire præsumpseris, et ambitioni dederis in te locum, aut humanam cupieris gloriam, quum Dominus Jesus Christus testatus sit de se ipso, Claritatem ab hominibus non accipio?111213 Et denuo: Quomodo (inquit) potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis? Cur tu tibi ipsi inaniter complaces, quasi sis aliquid, quum de Filio Dei locutus sit Paulus:14 Etenim Christus non placuit sibi;15 et rursus, Christus non clarificavit semetipsum, ut pontifex fieret. Et tu ingeris te et stolide quæris; blandiris, et simulas te ut præsis? Esto fidelis atque obediens usque ad mortem, et dabit tibi Deus coronam vitæ.16 Si sanctissima, innocentissima, perfectissima virgo Maria se tam profundissime humiliavit, nos qui sumus, qui extollamus nosmetipsos? Nonne qui se putat aliquid esse quum nihil sit, ipse se seducit?17

Præterea electissima Dei virgo Maria, quamvis omni fuerat virtute præclarissime redimita, tres tamen virtutes eam specialissime aptaverunt ut Unigenitus Dei ex ea incarnari et nasci dignaretur, puta fides, humilitas, caritas. Ad opus namque tam supernaturale, tam admirabilissimum, summum ac divinissimum exigebatur fides in ea, in qua et per quam debuit fieri. Unde et supernaturalia ac miraculosa, fidei præsertim attribuuntur. Et Christus in Evangelio sæpius ait:18 Sicut credidisti, fiat tibi; et iterum, Omnia (inquit) possibilia sunt credenti. Propter quod Paulus:19 Si habuero (ait) omnem fidem, ita ut montes transferam.20 Fuit itaque in Maria fidei magnitudo in excellentiæ termino, ita quod nunquam quisquam mortalium tantam habuit fidem ut ipsa. Habuit quippe fidem cum purificatissimæ mentis intelligentia limpidissima, et copiosissimis ac efficacissimis rationibus credendorum, ita quod fides ipsius inter notitiam Beatorum aliorumque fidem viatorum se habuit medio modo. Stetit enim indesinenter perfusa exuberantissima luce sapientiæ Dei, et contemplatione omnipotentiæ atque invariabilis veritatis ejus fuit inæstimabiliter decorata, regionique luminis increati, immensi, supersplendidissimi fuit incessabiliter immorans et intenta. Hanc igitur sanctissimæ Virginis in fide firmitatem sequamur in tantum, ut nec angelo oppositum evangelizanti credamus.21

Amplius, quum Unigenitus Patris, Patri consubstantialis, consempiternus, æqualis, sit dignitatis penitus infinitæ, ita quod omnis creatura ab ejus excellentia distat immense; propter quod omnis humana persona quantumcumque perfecta, in infinitum fuit indigna sive inferior ut Dei Filius fieret filius ejus, habendo respectum ad eminentiam majestatis divinæ : hinc puellam quæ Dei Mater fieri debuit, oportebat prorsus esse humillimam, ut suam agnosceret inferioritatem, seque quantum possibile fuit mulieri, humiliaret, atque per hoc Dei dignationem sibi alliceret. Ideo dixit:22 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Iterum, quum Virginem Dei Filium concepturam, oportuerit esse purissimam omnique gratia et sanctitate fulcitam, et ipsa humilitas mentem coaptet ac dignificet ad gratiam ac virtutes; hinc sicut oportuit eam esse omni virtute et gratia summe perfectam, sic et in humilitate necessarium fuit eam profundissimam esse.

Præterea, quum caritas directe, formaliter et immediate faciat unionem cum Deo, sitque virtus suprema, et aliarum virtutum vita ac forma, et Deo gratissima, sine qua nulla virtus est ei accepta; hinc prædignissima Virgo per caritatem præcipue et immediatius aptabatur ad Dei maternitatem, et ut comparentalis esset

A Patri æterno, eumdem cum illo filium habendo. Fuit itaque in caritate Dei excellentissime fervens. Porro, quoniam præelecta fuit a Deo ut per eam totum salvaretur genus humanum, totique mundo proflueret salus, indubitanter credendum est, quod in caritate proximorum ferventissima fuit, ac zelo salutis animarum tota mirabiliter inflammata, communeque bonum summe desiderans, et pro illo instantissime intercedens.

Rectissime ergo de femina ista deiformi Deus altissimus in exordio mundi dixit serpenti, et in serpente diabolo : Inimicitias ponam inter te et mulierem;23 ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus. Quemadmodum enim in diabolo cunctis vitiis pleno præsertim abundant superbia et invidia, sic in Maria humilitas atque dilectio. Et sicut in diaboli elatione initium sumpsit omnis perditio, sic in humiliatione Mariæ initiata est nostra felicitas.24 Et sicut invidia diaboli mors culpæ, et per illam mors naturæ introivit in orbem terrarum;25 sic per caritatem Mariæ vita gratiæ, et per illam vita gloriæ plenaque immortalitas recuperata est mundo. Ipsa igitur sua humilitate et caritate caput serpentis invidiosissimi ac superbissimi prorsus contrivit et conterit.

Confugiamus ergo in omni necessitate, tribulatione et pressura ad eam, sub protectione alarum ejus nos abscondamus; atque ut suscipi ac defendi mereamur ab ea, humilitatem et caritatem ejus viriliter imitemur. In Dei amore incalescat omni hora cor nostrum; incomparabilem quoque et penitus incircumscriptam altitudinem ac excellentiam ejus limpide contemplantes, recognoscamus nos nihil esse coram eo, seu respectu ipsius, cum electissimo propheta Domini David psallentes : Substantia mea tanquam nihilum ante te.26 Nempe quo Omnipotentis sanctitatem et perfectionem immensam clarius intuemur, eo propriam imperfectionem, defectuositatem et impuritatem, vilitatem et contemptibilitatem plenius speculamur humiliusque fatemur; tuncque aperiuntur menti nostræ duo libri, in quorum uno contemplamur excellentiam ac beatitudinem Dei, in alio deficientiam atque miseriam nostram. Unde, quum Abraham patriarcha loqueretur cum Deo, et ejus majestatem attenderet, pulverem ac cinerem se esse asseruit.27

Postremo, ut valeamus et nos diaboli caput conterere, studeamus semper in cunctis prorsus humillimi, amorosi ac fervidi esse, Omnipotentis adjutorio inhærere, præstantissimæ Virginis opem deposcere, Creatoris præsentiam cogitare, orationi, psalmodiæ et omni exercitio spirituali indefesso corde insistere; et quo majora sunt festa, eo devotiores, temperantiores custoditioresque simus, præsertim dum plures occurrunt occasiones ruinæ. Et ita omne quod hactenus egimus, pro modico reputantes, satagamus quotidie adjicere ad virtutes, meritisque ditari, et perfectioni studere. Salutationem quoque angelicam quanto frequentius, tanto attentius affectuosiusque dicamus, cum mentali sapore atque ferventi Virginis sanctæ amore: imo quidquid terroris seu tentationis occurrerit, statim angelicam Salutationem assumamus, dicentes: Ave, Maria. Ad laudem et gloriam majestatis divinæ. Amen.

Footnotes

  1. Luc. xiv, 11. ↩

  2. Prov. xxix, 23. ↩

  3. Job xv, 12, 13. ↩

  4. Jacob. iv, 6. ↩

  5. Eccli. vi, 2. ↩

  6. Soph. i, 9. ↩

  7. 1 Petr. v, 6. ↩

  8. Eccli. vii, 19; x, 7. ↩

  9. Job xxxvi, 19. ↩

  10. Is. ii, 12. ↩

  11. Ibid. 44. ↩

  12. Joann. v, 41. ↩

  13. 11 Petr. ii, 4. ↩

  14. Rom. xv, 3. ↩

  15. Hebr. v, 5. ↩

  16. Apoc. ii, 10. ↩

  17. Galat. vi, 3. ↩

  18. Matth. viii, 13; xv, 28. ↩

  19. Marc. ix, 22. ↩

  20. 1 Cor. xiii, 2. ↩

  21. Galat. 1, 8. ↩

  22. Luc. 1, 48. ↩

  23. Gen. III, 15. ↩

  24. Tob. IV, 14. ↩

  25. Sap. II, 24. ↩

  26. Ps. XXXVIII, 6. ↩

  27. Gen. xviii, 27. ↩

Chapter 156 of 161