Skip to the text

Initium

tius quam de singulis generum. Quoniam Deus erat cum illo, scilicet Pater cum Filio, quemadmodum in Evangelio loquitur Christus: Non sum solus, sed ego et qui misit me Pater. Verumtamen conjunctionem hanc, « quoniam », bene pensando, intelligendum est quod Deus erat cum Christo secundum naturam humanam:1 illa namque habuit efficaciam sic agendi, ex adsistentia Dei. Sicque intelligi etiam potest, quod Deus, scilicet Verbum æternum, erat cum illo, hoc est cum Jesu quoad suam humanitatem, per hypostaticam unionem: quamvis expositio ista non sit propria, secundum Bedam, ne Christi personam geminare videamur.

Et nos testes sumus omnium mirabilium quæ fecit in regione Judæorum et in Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno. Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri post gloriosam resurrectionem, non omni populo immediate, imo nec omnibus absolute, sed testibus præordinatis a Deo: nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. Hoc enim opus est ordinatissimus æternæ sapientiæ Dei processus, ut supernaturalia non omnibus immediate revelentur, sed primo quibusdam electis atque majoribus, et per illos ceteris. Quod in hierarchiis observatur angelicis, in quibus illuminationes divinæ a superioribus deveniunt ad inferiores per medios angelicos spiritus, ut divinus Dionysius edocet.2 Præterea advertendum quod Petrus ait: « nobis qui manducavimus et bibimus cum illo», etc. Nam licet in Evangelio legatur Christus post resurrectionem cum discipulis manducasse, non tamen ibidem exprimitur cum eis bibisse, sed ex his verbis id scitur.3 Et præcepit nobis prædicare populo, et testificari quia ipse est qui constitutus est a Deo Patre, secundum naturam humanam, judex vivorum et mortuorum, hoc est universorum istorum qui vel ante finem mundi erunt defuncti, vel circa finem mundi invenientur, et in igne conflagrationis morituri dicuntur. Vel, per vivos intelliguntur electi, qui vivunt per gratiam; per mortuos, reprobi, qui mortui sunt per culpam. Porro in judicio duo considerantur. Primum est auctoritas judicandi: et illa tribus Personis communis et una est. Secundum est judicii exsecutio seu prolatio sententiæ: quæ competit Christo secundum naturam humanam, quam ex sua humiliatione ac passione promeruit. Propter quod ait: Potestatem dedit ei, et judicium facere, quia Filius hominis est;4 itemque, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.5

Huic, scilicet Christo, omnes Prophetæ testimonium perhibent, ut Domino servi, remissionem peccatorum accipere per nomen ejus, hoc est per invocationem et fidem ipsius, omnes qui credunt in eum, qui scilicet fide et caritate Christo incorporantur. Prophetæ enim concorditer loquuntur de Christo tanquam de omnium Salvatore: ita quod credentes, per gratiam ejus justificantur.

Footnotes

  1. Joann. viii, 16. ↩

  2. De Cœlest. hier. c. viii. ↩

  3. Luc. xxiv, 43. ↩

  4. Joann. v, 27. ↩

  5. Ibid. 22. ↩

Chapter 1 of 278