Skip to the text

Sermo 3

DE MULTIPLICI ET JUCUNDISSIMA AMICORUM DEI EXSULTATIONE AC GAUDIO VITÆ PRÆSENTIS ET FUTURÆ.

VOX exsultationis et salutis in tabernaculis justorum. Ps. cxvii, 15.

Sicut doctores concorditer adstruunt, et S. Thomas in secunda secundæ, quæstione vicesima octava, declarat, ex eadem virtute possunt procedere plures actus ad invicem coordinati et ejusdem rationis, quorum unus oritur a virtute illa per alium: unde et ipsa virtus ab illo actu denominatur ac definitur qui primo et principaliter ab ipsa progreditur. Porro amor est prima affectio appetitivæ potentiæ, et ex amore desiderium gaudiumque nascuntur. Hinc idem est habitus virtuosus, puta caritas, appetitum seu voluntatem inclinans ad diligendum bonum et ad desiderandum illud, itemque ad gaudendum in illo. Et quoniam actuum horum prior est dilectio, idcirco a dilectione, non a delectatione vel gaudio, caritas nomen ac rationem sortitur. Unde gaudium non est habitus aut virtus a caritate distincta, sed ejus effectus: potestque dici actus caritatis, si per actum intelligatur quicumque effectus habitus virtuosi; non autem, si actus proprie accipiatur pro actu proprio, immediato, directe elicito. Sic enim gaudium non est actus immediate a virtute elicitus, sed actum virtuosum consequitur, et ei annexum est tanquam complementum et quietatio potentiæ operantis, quæ in objecto sibi convenienti gaudendo quodammodo contentatur, quietatur et conquiescit. Quamvis autem gaudium asseratur principaliter caritatis effectus, nihilo minus quælibet virtus habet proprium gaudium. Sed quemadmodum caritas omnes virtutes imperialiter movet ad operandum, tanquam regina et forma ac finis virtutum, sic ejus est de omnium virtutum actu gaudere, dicente de ea sancto Apostolo: Non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.1 Haud dubium quin et æquitati, omnique virtuti. Denique gaudium et tristitia ex caritate opposito modo procedunt: quoniam sicut ex boni amati præsentia, vel prospero ejus quem amamus successu, aut quia perfectio sua sibi jam inest, gaudemus; ita ex absentia vel adversitate boni amati tristitia oritur.

Insuper quæri potest, quomodo gaudium nostrum de Deo, esse possit vel dicatur plenum: præsertim quum de Deo nulla mens creata tantum queat gaudere, quantum de Deo dignum est gaudere. Nam sicut per suam puram atque immensam bonitatem est infinitæ amabilitatis et desiderabilitatis, ita est utique per eamdem infinitæ gaudiositatis seu delectabilitatis. Quod autem gaudium nostrum de Deo, valeat esse plenum, innotescit per id quod apud Joannem ait Salvator:2 Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.

Et respondendum, quod gaudium istud dicitur plenum dupliciter. Primo, ex parte objecti, videlicet ejus de cujus bonitate quis gaudet: sicque solius Dei gaudium est plenum, tanquam vere ac intensive immensum. Secundo, ex parte subjecti, puta gaudentis, quando videlicet desiderium ejus perfecte satiatur, contentatur et quietatur: ita quod potentialitas ejus ad suum actum completum et ultimum perfecte deducitur. Sicque gaudium nostrum plenum erit in patria, in qua quilibet Beatorum attingit terminum sibi a divina prædestinatione præstitutum atque præfixum: idcirco nil ultra exspectat aut petit, neque appetere potest. Interim vero, in via hujus exsilii, quotidie crescere et proficere possumus et debemus.

Præterea contemplandum, quod gaudium spirituale ex divina procedens contemplatione ac dilectione, secundum quod bonitas Dei in se ipsa consideratur et propter se ipsam pure diligitur, non habet admixtam tristitiam sibi contrariam, sicut et bonitas Dei non habet malum sibi admixtum. Gaudium vero ex contemplatione aut dilectione Dei descendens, secundum quod bonitas Dei seu Deus consideratur sive diligitur per respectum ad nos, secundum quod participatur aut participari potest a nobis, habere potest tristitiam contrariam sibi annexam, propter ea quæ participationem aut fruitionem seu cetera dona Dei a nobis vel a proximis carisque nostris excludunt. Quemadmodum enim de participatione et præsentia boni quis gaudet, ita de ejus absentia aut impedimentis tristatur. Ideo Sponsa ait in Canticis: Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie.3 Et Psalmista: Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie, Ubi est Deus tuus?45 Itemque: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est. Apostolus quoque de se loquens:6 Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sic enim et luctus ex caritate procedit.

Et hoc sciendum, quod tristitia quæ gaudio opponitur et vitium est, oritur ex sui ipsius inordinato amore, qui dicitur amor privatus ac improbus; nec est vitium speciale, sed radix omnium vitiorum generalis.

Verumtamen non obstantibus præinductis, Guillelmus Parisiensis in tractatu suo de Virtutibus, ponit quamdam specialem gaudii et doloris acceptionem: Sunt (inquiens) dolor et gaudium quæ nomen habitus sortiuntur. Ponit itaque quoddam gaudium habituale, quod secundum eum, est pene continua serenitas cordis ex præsentia inhabitantis Dei, quam non obnubilat neque obscurat adversitas. Est quoque, ut ait, gaudium spei, gaudium caritatis, gaudium patientiæ: non enim est virtus quæ gaudium proprium non habeat annexum. Unde, sicut dicitur in Proverbiis, Gaudium est justo facere judicium;7 ita et casto facere quod castitatis est. Gaudium spei est de bonis futuris; gaudium caritatis, de honore Dei et proximorum salute; gaudium patientiæ, de ipsa tribulatione.

Simili modo dicit ipse: Datur dolor qui et donum luctus et gratia lacrimarum usitate vocatur: qui quantacumque vehementia crescat, quantacumque amaritudine mentem affligere videatur, non sine dulcedine et gaudio unquam est. Hinc generaliter virorum sanctorum vultus nunquam gratiosiori serenitate resplendent, quam quum eorum corda compunctionis gratia amaricaverit, lacrimisque eorum ora perfuderit. Et hic dolor non opponitur gaudio vero (imo secum compatitur), sed gaudio vano, carnali, mundano. De hoc autem dolore intelligitur illud Matthæi: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur;8 et illud Ecclesiastæ, Qui addit scientiam, addit et dolorem.9 De qua scientia et dolore loquitur Augustinus in primo de Doctrina christiana: Scientia hæc facit hominem non foris jactantem, sed interius lamentantem.

Insuper, secundum Guillelmum, vir sanctus gaudet ex præsentia Dei ipsum inhabitantis, non quia sentit, præscit vel præsumit præsentiam Dei in se ipso (hoc namque esset jam aliud gaudium, utputa fidei aut spei); sed sic de Dei inhabitantis præsentia gaudet, quemadmodum prædicto dolore saluberrimo ac jucundo de ejus absentia dolet. Deus quippe donat hujusmodi gaudium, sicut et gratiam compunctionis. Nec mirum, si ex præsentia lucis divinæ serenitas præmemorata in cordibus Sanctorum diffunditur. Huic gaudio opponitur tristitia sæculi operans mortem, et specialiter ipsa acedia, quæ est spiritualis boni fastidium.10 Itaque, secundum istum doctorem, hæc est specialis gaudii acceptio, quod dicitur habituale, estque speciale donum Dei, sicut et gratia compunctionis.

De gaudio isto Sponsa fatetur in Canticis: Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Rex enim est Christus, cella vinaria ipsa Ecclesia, in qua vinum spiritualis gaudii bibitur, quo omnia temporalia vilipenduntur, quorum dilectio est impedimentum ordinis caritatis: et ita per gaudium spirituale impedimentis remotis, caritas ordinatur in Sponsa. Hoc ergo gaudium, quod est causa ordinis caritatis per hoc quod removet impedimenta, videtur esse donum Dei, quod anima ex ejus præsentia adipiscitur.

Præterea, aliis satis probabiliter rationabiliterque videtur, non utique oportere ponere tale gaudium habituale distinctum a caritate considerata in suo esse perfecto, quod competit sibi in animo plene purgato seu viro divino atque heroico. Nempe, quum caritas habeat se ut proprium vexillum Spiritus Sancti, per quod ipse venit, atque in paternam hereditatem infeudat eos ad quos venit, ita quod ipsa caritas est signum potissimum regiæ præsentiæ Spiritus Sancti: fluit ab ea deliciosissima dilectio fruitiva, quam consequitur perfectum, non impugnatum imperturbatumque gaudium actuale. Istud quoque est de mente venerabilis Patris nostri domini Bartholomæi, sacræ theologiæ professoris condigni, et in dictis scholasticorum doctorum multum exercitati et prompti. Cui etiam in hac parte potius quam positioni Guillelmi Parisiensis consentiendum opinor, si tamen Guillelmus intendat asserere quod gaudium habituale sit quid fixum in anima, distinctum realiter a gaudio actuali, intermediansque inter actualem dilectionem et gaudium actuale: quo enim caritas est in suo esse perfectior, eo actus ejus est stabilior, continuior atque sincerior; idcirco gaudium consequens eum, est fixius, purius ac deliciosius, ita quod non cogimur ponere habitum medium inter actualem dilectionem et gaudium actuale. Si vero secundum Guillelmum, gaudium spirituale viri perfecti qui est quasi in quadam continua serenitate mentis, ideo habituale vocetur quoniam propter fixionem, permanentiam sive frequentiam suam, habet se per modum habitus seu habitualis perfectionis, quemadmodum donum seu gratia prophetiæ in Prophetis eximiis (quod tamen non dicitur proprie habitus, sed potius quædam perfectio actualis); sic arbitror positionem illam posse teneri.

Gaudium autem quod justi in tabernaculis suis habent in cœlo, tam copiosum est et multiplex, quod quocumque se verterint, causam et incitamenta gaudendi inveniant. Nam supra se primo et maxime gaudent de benedicta et adoranda Trinitate. Deinde supra se gaudent de omni beatitudine, perfectione, decore et eminentia humanitatis Filii Dei. Tertio gaudent supra se in conspectu virginis gloriosæ Mariæ, de omni pulchritudine, excellentia, beatitudine et honore ipsius. Quarto gaudent supra se de omnibus angelis sanctis, et de animabus seu hominibus sanctis qui eis in gloria sunt superiores. Gaudent quoque in se de universa beatitudine, gratia et excellentia eis collata. Insuper gaudent circa se de felicissima Sanctorum societate, et beata communione qua unusquisque eorum alteri beatitudinem suam communicat. Gaudent et infra se non solum de his qui inferiores sunt eis in gloria, sed et de tota machina mundiali, quæ post diem judicii erit pulcherrime decorata.

Itaque de humanitate Filii Dei multipliciter exsultabunt. Primo de omni pulchritudine ejus quam habet in donis gratiæ et gloriæ, tam in corpore quam in anima. Tota namque capacitas animæ Christi ac virium ejus, ab exordio suæ creationis et unionis cum Deitate, fuit repleta omni gratia et virtute, omni dono et fructu Spiritus Sancti: imo et intellectus ejus repletus fuit beatifica Deitatis visione. Porro, post passionem suam humanitas sua plenissime glorificata est in sua resurrectione et ascensione, quantum ad corpus suum inferioresque vires suas. Et quanto anima Christi præ omnibus Sanctis excellentius fruitur Deo, et gloriosior sanctiorque consistit, tanto corpus Christi mirabilius atque splendidius est glorificatum quatuor dotibus corporum hominum electorum: ita quod claritas pulchritudinis ejus, et pulchritudo suæ claritatis, venustissimusque adspectus, et pulcherrimus ejus vultus, ineffabiliter major ac delectabilior est omni claritate et decore solis, lunæ ac siderum, omniumque corporum glorificandorum. Quum igitur tota Christi humanitas sit tam incomparabiliter speciosior, dulcior, gloriosior ac sublimior omnibus creaturis, tam angelis quam ceteris Sanctis, constat quod omnes Beati in conspectu humanitatis Christi vehementissime delectentur: ita quod maximum gaudium quod habent post beatificam Deitatis visionem, est gaudium istud ex intuitu humanitatis Christi conceptum; cujus humanitas tanta gratiositate, venustate et gloria est perfusa, quod et angeli sancti desiderant in eam prospicere, et cum indicibili jucunditate eam inspiciunt omnes Beati.11

Secundo cives cœlestes gaudent de Christi humanitate et de ejus inspectione, in quantum per ipsam sunt liberati vel reparati, et multa ac maxima beneficia consecuti. Itaque animæ sanctæ in cœlis inæstimabiliter gaudent de humana natura Filii Dei, et de omni excellentia ac gloria ejus, quia per eam sunt ab æterna damnatione ereptæ, donis gratiæ in via hujus sæculi adimpletæ, atque ad felicitatem sempiternam perductæ. Et quo majora et digniora sunt beneficia ista, eo humanitatem Christi jucundius intuentur, ardentius diligunt, et præcordialius Domino Jesu Christo salvatori suo regratiantur, tanto certe præcordialius atque devotius, quo plura ac majora pro eorum salute fecit ac pertulit. Porro sancti angeli gaudent de Christi humanitate, quia per eam ipsorum ruina est instaurata, societas aucta, et gloria multiplicata.

Tertio omnes Sancti in cœlo gaudent potissime de Christi humanitate, eo quod ipsa unita est unione personali unigenito Dei Filio, vero Deo: quod est dignitas infinita, et majus bonum ac eminentius donum, quam omne bonum ac donum ceteris Sanctis et reliquis omnibus creaturis collatum. Hinc de tanta humanitatis Christi exaltatione amplius gaudent Sancti, quam de omni beatitudine, pulchritudine, gratia et gloria omnium ceterorum Sanctorum; et quanto plus diligunt Christum secundum utramque suam naturam, tanto exuberantius gloriantur de omni perfectione, excellentia et gloria utriusque suæ naturæ, videlicet æternæ deitatis, atque assumptæ humanitatis.

Præterea omnes Sancti in cœlo de præsentia et adspectu gloriosissimæ Virginis Matris Filii Dei, mirabiliter ineffabiliterque lætantur, et tanto intensius quanto eam amant ferventius. Primo ergo lætantur in ejus adspectu, quoniam ipsa præ omni pura creatura in esse creato subsistente, est inenarrabiliter speciosa, sancta, perfecta et gloriosa, bona, amabilis, pia, et ad intuendum delectabilis ac jucunda, imo omnino dulcissima. Si enim de Esther regina veraciter ait Scriptura, Erat formosa valde et incredibili pulchritudine, et omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur: quam incomparabiliter excellentius dicendum est illud de gloriosissima et glorificatissima Virgine Dei Matre, quæ fontem concepit ac peperit pulchritudinis infinitæ?12 Et si Creator omnipotens tantam pulchritudinem, amabilitatem et gratiositatem ponit in modica humani corporis parte, puta in facie: quam incomprehensibiliter ac infinite pulcher, amabilis et gratiosus est ipse in semetipso? Secundo universi Beati gloriantur in Virgine summa, quia per eam consecuti sunt gratiosa dona, et beneficia gloriosa a Domino multa et magna. Ipsa namque genuit mundo Salvatorem; ipsa est advocata Ecclesiæ militantis, peccatorum refugium, mater et consolatrix miserorum. Ei commissum est misericordiæ regnum, et per eam innumerabiles peccatores veniam, gratiam et salutem adepti sunt; et quidquid gratiæ est in nobis, per ipsam datum est nobis. Tertio gaudent præsertim in ea et de ea, de ejus excellentia ac honore, eo quod ipsa sit Mater veri Dei, comparentalis Deo Patri, eumdem filium habens cum illo: quod est dignitas quodammodo infinita. Propter quam tota curiæ cœlestis militia, singulari præcipuoque honore eam devotissime honorat, veneratur, tantoque abundantius congratulatur excellentiæ ejus, quanto ferventius diligit eam; et quanto quis Beatorum misericordiam majorem ab ea et per eam a Deo est consecutus, tanto præcordialius diligit eam et honorat, ac ei in omnibus istis congaudet.

Insuper unusquisque Beatorum gratulatur supra se de universis angelis sanctis, ac ceteris qui eo sunt majores in gloria: quoniam omnibus illis toto corde favet, congaudet, nec appetit esse aut habere quod illi sunt et habent, sed plene contentatur de suo; et quod non habet plene in se, gaudet se per caritatem et participationem habere in alio. O quis excogitare aut dicere queat, quantum inferiores Sancti lætantur ex intuitu, præsentia et consortio sanctorum Apostolorum ac Prophetarum et virtuosorum pastorum, ac aliorum quorum doctrinis, subsidiis et protectionibus tantam beatitudinem sunt adepti, et præsertim de illorum adspectu ad quos specialiorem et ampliorem habuerunt dilectionem atque devotionem? Certe omnia gaudia hujus mundi simul collecta, comparari nequeunt gaudio quod unusquisque Beatorum habet de beatissimæ virginis Mariæ præsentia et conspectu: quod etiam quibusdam electis amatoribus ejusdem Virginis sanctæ datum est in vita hac experiri, quibus ipsa Virgo piissima visibiliter apparere dignata est. Nec dubium quin multo plus delectentur in adspectu humanitatis Filii Dei. Et tamen hæc omnia gaudia ad accidentale pertinent præmium Beatorum, quod totum simul sumptum, incomparabiliter minus est gaudio præmii essentialis, videlicet beatæ fruitionis qua excellentissima Trinitate et ejus una simplicissima deitate fruuntur.

At vero qualiter Sancti intra se gaudeant de propria felicitate, perfectione et gloria, et de universis ac singulis suis concivibus, angelis sanctis et animabus beatis, tactum est alibi ¹.

Adspiremus ergo, festinemus et cursitemus ad ineffabilem gloriam electorum: ad quam currere, est eam ferventer appetere; ad quam festinare, est tempus indultum fructuose expendere, et Dei præcepta diligenter implere; ad quam adspirare, est ejus desiderio ac amore flere et gemere in hac lacrimarum valle, exemplo Prophetæ qui dixit, Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est;13 atque Apostoli clamantis, Infelix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis hujus?14 Certe si in regno cœlorum non esset aliud gaudium aut præmium, nisi videre speciosissimam, optimam dulcissimamque Mariam Christiferam, merito totis viribus conaremur illuc pertingere: quanto magis quum in adorandi Dei gloriosa et fruitiva visione constituta sit principaliter salus et merces nostra, quæ (ut sanctus fatetur Bernardus) tam grandis est quod non potest metiri, tam multa quod non valet numerari, tam copiosa ac diuturna quod nequit finiri? Unde rursus locutus est: Revera illud est verum solum gaudium, quod non de creatura, sed de Creatore concipitur: cui comparata omnis aliunde concepta jucunditas, mœror est; omnis suavitas, dolor est; omne dulce, amarum; omne decorum, fœdum; omne quod aliunde delectare possit, molestum.

¹ Cf. de Mutua cognitione Beatorum in patria (inter Opera minora).

Footnotes

  1. 1 Cor. xiii, 6. ↩

  2. Joann. xvi, 24. ↩

  3. Cant. 1, 6. ↩

  4. Ps. cxix, 5. ↩

  5. Ps. xli, 4. ↩

  6. Rom. vii, 24. ↩

  7. Prov. xxi, 15. ↩

  8. Matth. v, 5. ↩

  9. Eccle. 1, 18. ↩

  10. II Cor. vii, 10. ↩

  11. 1 Petr. 1, 12. ↩

  12. Esther ii, 15. ↩

  13. Ps. cxix, 5. ↩

  14. Rom. vii, 24. ↩

Chapter 5 of 278