Sermo 4
Ad religiosos
DE COMPENDIOSISSIMO MODO PROFICIENDI PER EXSTIRPATIONEM PRIVATI AMORIS, ET VARIIS ALIIS SALUTARIBUS DOCUMENTIS.
PRO omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est. II Cor. v, 15.
Hæc sunt verba Pauli apostoli, ad Christi pro nobis crucifixi imitationem nos invitantis. Nam ut idem ait Apostolus, Si Christo compatimur, conregnabimus ei. Non enim est servus major domino suo.12 Si ergo oportuit Christum pati et ita intrare3 in gloriam suam, quomodo nos gloriam istam intrabimus, si Christum sequi negligimus, ejus humilitatem, patientiam, mansuetudinem, obedientiam, caritatem non curantes sectari, præsertim quum Petrus dicat apostolus, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus?4 Quid autem est Christi vestigia sequi, nisi per præfatas virtutes suæ sanctissimæ conversationi ac passioni nostram conversationem (quantum possibile est) conformari? Quemadmodum docet evangelista Joannes: Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.5 Igitur, sicut vita Christi in mundo hoc tribulationibus et persecutionibus exstitit plena, sic electorum Christianorum vita in sæculo isto diversis tribulationibus et persecutionibus exercetur, probatur, et coronatione gloriæ sempiternæ digna efficitur. Propter quod dicit Apostolus: Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur;678 et rursus, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum; itemque, Non coronabitur nisi qui legitime certaverit.9 Etenim contra tres hostes forte et incessabile prælium habent electi, videlicet contra diabolum, mundum, et propriam carnem: imo et contra propriam voluntatem, quam laboriosum ac difficillimum est in omnibus abnegare et vincere, rectificare, et divinæ voluntati subjicere. Quod tamen Christus in Evangelio multipliciter monet ac docet: ut abnegemus, relinquamus et odiamus nos ipsos; ut oculum, manum, pedem scandalizantem eruamus, abscindamus et projiciamus a nobis;1011 ut adversarios diligamus, odientibus benefaciamus, et pro calumniatoribus ac persecutoribus deprecemur, omnique in nos peccanti indulgeamus ex corde; et alia quædam similia, quæ ad exsequendum forsitan videntur difficilia.
Verumtamen omnium horum documentorum seu præceptorum, imo et omnium moralium doctrinarum ac jussionum totius Scripturæ, vis et summa atque sententia, in paucis videtur consistere, ut scilicet privatum amorem eradicemus omnino ex nobis: quod faciendo, in omni proficiemus et perficiemur virtute, etiam in divino amore. Etenim Augustino testante, amor privatus est omnium vitiorum origo; amor autem divinus seu caritas, omnium bonorum est radix. Duo quippe amores, duas constituunt civitates. Nam amor sui crescens usque ad contemptum Dei, constituit civitatem Babylonis, quæ est ecclesia malignantium, et corpus ac regnum diaboli; sed amor Dei crescens usque ad contemptum sui, constituit civitatem Dei, quæ est Ecclesia militans, et corpus et regnum Christi. Itaque minoratio privati amoris est augmentatio seu profectus amoris divini seu caritatis; plena autem privati amoris evulsio est perfectæ caritatis adeptio. Oportet igitur scire, quid sit amor privatus seu amor sui, quid item sit amor Dei.
Itaque amor sui est inordinata affectio qua homo amat se in se. Et amor iste vocatur improbus, ad se reflexus, privatus et vitiosus, quoniam non est ordinatus ad Deum, ac ultimum finem, qui est æterna felicitas. Quum enim homo creatus sit ad Dei honorem et gloriam, ejusque beatificam visionem, ita quod Deus seu beatifica visio est hominis finis; ideo debet homo semetipsum et totam vitam suam, omniaque quæ habet, ad Deum referre, et ad ejus honorem ac gloriam visionemque beatificam ordinare, nec aliter se amare nisi in Deo et per ordinationem sui ad ultimum finem suum. Hinc amare se in se, est inordinatum, perversum atque damnabile. Porro amare se in se, est ea velle atque affectare quæ sunt homini delectabilia, utilia seu honesta, quoad propriam inclinationem et naturam in se ipsa consideratam. Sicque ex amore isto privato statim procedit sensualis concupiscentia et omnia vitia carnis, in quantum ex amore privato appetit homo delectabilia sibi in se. Sic enim ex isto maledicto amore procedunt gula, luxuria, desiderium delicati cibi et potus, oscula et amplexus, lascivi adspectus, carnalis affectus, libidinosi contactus, applicatio corporalis, confabulatio vana, mollis et diuturna dormitio, horror pœnitentiæ et laboris, ridere et jocari, et inordinate solatiari, hoc est, in se et in rebus caducis, non in Deo, consolari et gloriari. Præterea, in quantum homo ex amore privato appetit utilia sibi in se et secundum se, sic ex pessimo isto amore procedunt avaritia sive cupiditas, sollicitudo superflua, fraus, dolus, furtum, rapina, adulatio, quæstus, thesaurizatio, occupatio, timor perdendi terrena, dolor superfluus de amissione eorum, curiosus et superfluus vestitus. Amplius, in quantum ex pestifero sui amore appetit honesta sibi in se et secundum proprium appetitum, sic ex amore isto nascuntur ambitio, desiderium prælationis, cupido propriæ libertatis, simoniaca pestis, blanda promissio, prava suspicio, partialitas, simulatio, calliditas, infidelitas, hypocrisis, singularitas, complacentia vana, aliaque diversa ac gravia vitia, sicut inobedientia, contentio, rebellio, induratio, pertinacia, atque similia. Præterea, sicut ex privato amore homo appetit delectabilia et honesta sibi in se, sic ex eodem amore horret et fugit contraria illis. Sicque ex amore privato procedit detestatio tristium, puta eorum quæ pœnalia et molesta sunt corpori, ut sunt: abstinentia, jejunium, vigiliæ, disciplinæ, rigor pœnitentiæ, obedientia, labor, asperitas vestis, perpessio nuditatis, carentia fabulationum, jocorum ac terrestrium. Hinc sciamus et advertamus, tantum adhuc nobis inesse et animæ nostræ visceribus inhærere de privato amore, quantum de prætactis ejus effectibus vitiisque præfatis exstat et invenitur in nobis.
Porro amor Dei seu caritas, est pura ac spiritualis dilectio, qua super omnia diligimus Deum, et nos ipsos in Deo, hoc est secundum doctrinam, præceptum et beneplacitum Dei. Itaque amare se in Deo, est omnia illa appetere et amplecti quæ sunt homini expedientia aut necessaria ad complacendum Deo, ad proximandum ei, ad proficiendum in gratia et caritate ejus, ad obtinendum æternam salutem. Sicque ex Dei amore seu caritate procedunt: castitas, castigatio corporis, refrenatio desideriorum carnalium, patientia in adversis, amor injuriarum, increpationum et correctionum; obedire in omnibus, velle subesse, nolle præesse, se ipsum despicere, ab aliis despici velle, operibus pœnitentiæ insudare, et omne tempus fructuose deducere, bona pro malis rependere, in divinis alacriter laborare, sibi ipsi non parcere nec blandiri; injuriantibus, increpantibus, accusantibus, detrahentibus nunquam irasci, indignari nec contristari, neque se vindicare; paupertate, inopia, dejectione gaudere; Deum totis viribus omnique modo possibili honorare, et alios ad idem pro posse inducere, eorumque scandalizationem toto conatu vitare; in Dei laudibus, orationibus, meditationibus delectari ac immorari. Ecce isti sunt effectus et signa divini amoris veræque caritatis; et quantum ab istis actibus deficimus, tantum a perfecta caritate et a divini amoris perfectione et puritate deficimus.
Si itaque affectamus universa vitia amputare, omnes passiones refrenare, in omni virtute proficere, in caritate et gratia perfici, nostræ satisfacere professioni, et juxta nostræ vocationis exigentiam digne Deo jugiter conversari, studeamus indesinenter privatum amorem expellere, atque in Deo nos vere diligere: quia in hoc consistit, ut tactum est, tota summa et vis ac sententia omnium moralium documentorum ac præceptorum totius Scripturæ et Ecclesiæ, omniumque doctorum fidei christianæ.
Præterea si quæratur, qualiter possit ac debeat homo ista implere; respondetur, quod ad hoc sunt plurimæ viæ. Prima est, ut homo incessanter ac fervide invocet Deum pro virtute et gratia sic agendi. Secunda, ut etiam invocet Virginem gloriosam, et angelum sanctum suæ vitæ custodem, ac Sanctos ad quos majorem habet affectum ac devotionem, ut intercedant pro eo ad Dominum, istamque gratiam sibi impetrare dignentur. Tertia est, ut faciat etiam assidue quod in se est, faciendo sibi forte propositum reformandi se taliter, et amandi se in Deo dumtaxat, et dicendi frequenter in animo suo: Ecce in Deo solo volo, intendo, propono me amare, et omnia illa desiderare, et cum gaudio tolerare ac facere ea per quæ possum ei placere, approximari et uniri. Quarta est, considerare quam ineffabilem fructum consequitur homo sic faciendo, et quantum damnum incurrit hoc negligendo. Quinta est, intueri Christum et ceteros Sanctos, qui ita egerunt, et eorum sequi vestigia. Sexta est, ut discat et assuescat quotidie se frangere in parvis, ut paulatim se frangat ac vincat in majoribus, et tandem in maximis; seque in cunctis ex toto corde humiliet, quia per hoc specialissimam opem ac gratiam desuper obtinebit.
Footnotes
Chapter 6 of 278