Skip to the text

Sermo 2

QUOMODO AD GUSTUM SPIRITUALIS CONSOLATIONIS PERVENIATUR; ITEM DE DEVOTIONE CASTA AC PERFECTA, ET QUID ILLAM IMPEDIAT.

NONNE cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? Luc. XXIV, 32.

Magnam tristitiam conceperant Apostoli et discipuli Domini ex morte piissimi, dilectissimi atque benedicti sui magistri, adeo ut hæc tristitia eos non aliunde sinebat cogitare aut loqui, nisi id quod amaverant et amisisse putabant. Accedens igitur Dominus, spirituali eos gaudio refecit: ita enim loquebatur, ita inspirabat, ut eorum corda recalescerent atque divino igne ferverent. Unde ejus colloquio non satiati, coegerunt etiam, quem peregrinum suspicabantur, ad convescendum.

Considerandum est hic, quum actus activorum (secundum Philosophum) sint in patiente prædisposito, quomodo præparari debeat homo, ut gustum Spiritus et gaudii interni percipiat. Dicit enim Apostolus: Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei; et iterum, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; et denuo, Quæ (ait) societas luci ad tenebras? Quum ergo consolatio illa divina, interna atque cœlestis, seu gaudium spirituale delectatioque sincera in Deo, sit angelica quædam perfectio, supernaturalis refectio, ac futuræ beatitudinis prælibatio dulcis, non facile ad eam pertingitur a quocumque, nec quilibet eam experiri invenitur idoneus, secundum quod docet S. Bernardus, dicendo: Errat omnino, si quis illam cœlestem dulcedinem huic cineri, illud balsamum divinum huic gaudio venenoso carnali, charisma hoc Spiritus Sancti illecebris hujus sæculi arbitretur misceri.

Porro triplici instrumento, medio sive itinere, ad consolationem istam, qua gustatur quam dulcis est Dominus, pervenitur, videlicet: per depurationem animæ a passionibus et peccatis, seu vitiis et concupiscentiis; quod fit per pœnitentiæ actus, per compunctionem internam et lacrimas, per refrenationem delectationum carnalium gustus et tactus, per sensuum exteriorum custodiam et linguæ coercitionem, per inanium inordinatarumque affectionum vigilantissimam depulsionem, per sæcularium consolationum aspernationem, omnisque vitiosæ affectionis circa creata, caduca et vana, omnimodam eradicationem. Hoc autem certum est pertinere ad viam purgativam et statum incipientium. Primo namque oportet declinare a malo, et a pristinis sordibus vitiorumque maculis emundari. Quo facto, restat iter secundum ad gustum suavitatis præfatæ: quod est per spiritualem et efficacem in sanctis virtutibus exercitationem ac divinorum illuminatam considerationem, orationi, me-

I Cor. II, 14.

Ibid. III, 1.

II Cor. VI, 14. ditationi, ac laudibus Dei insistendo, sacræ Scripturæ mysteria speculando, verba et opera Christi sapienter perpendendo, novi ac veteris Testamenti consonantiam admirando. Quod utique pertinet ad viam illuminativam ac statum proficientium. Tertium vero iter est, per amorosam mentis in Deum elevationem, quæ transcendens se ipsam et cuncta creata, in Creatorem suspenditur, in divitias gloriæ rapitur, in divinæ majestatis admiratione inæstimabiliter exhilaratur. Sicque juxta Pauli sententiam, revelata facie gloriam Domini speculans, transformatur, decoratur, atque progreditur a claritate in claritatem, in universis Spiritus Sancti charismatibus inclyte proficiendo. Quod totum ad viam perfectivam seu unitivam ac statum perfectorum noscitur pertinere.

II Cor. III, 18.

Verumtamen in unoquoque gradu ac statu præmemorato, solet animæ religiosæ aliquid consolationis divinæ spiritualisque gaudii divinitus impertiri, atque a Spiritu Sancto, qui naturaliter, totaliter atque interminabiliter clemens, bonus munificentissimusque consistit, infundi, sed ordine quodam. Nempe in primo gradu præfata suavitas odoratur, in secundo gustatur, in tertio usque ad ebrietatem hauritur atque potatur : ubi intromittitur anima divini amoris jaculo transfixa ac languida, in cellam vinariam, ut bibat de vino condito superessentialis ac superbenedictissimæ Trinitatis.1 O felix ebrietas, quam concomitatur animæ et corporis tam casta et sancta sobrietas, ubi efficitur anima instar ebrii plena, eructans, lætabunda et gaudens : per quod redditur in adversis robusta, in periculis tuta, in prosperis quoque discreta, in remissione injuriarum promptissima, sicque tandem quieta, quiescens in Deo atque obdormiens, ac recumbens in divinis amplexibus.

Denique consolatio ista præclarissimum devotionis donum est, procedens ex contemplatione ignita bonitatis, caritatis, opulentiæ beatitudinisque divinæ, vel de spe veniæ ac felicitatis futuræ ; et gustus boni bonificus, quamvis venturæ dulcedinis comparatione exiguus. Suavissima utique delectatio, qua clementissimus Deus mœstam propter se recreat animam; per quam ad quærendum Dominum gloriæ invitatur, atque ad amandum Deum ferventius vehementer accenditur. O dilectissimi, utinam sæpe ista gustemus experimentaliterque noscamus. Quidnam utique est tam dulce tamque suave, quod in recordatione Dei super omnia incomparabiliter prædilecti, animas amorosas, devotas ac mundas solet tangere, et tam suaviter eas afficere, ut jam a se ipsis omnino alienari incipiant, conscientia exhilaretur, omnis dolor oblivioni tradatur, animus ipse exsultet, intellectus resplendeat, cor illuminetur, affectus lætetur ? Jam nesciunt ubi se esse conspiciunt, amplexibusque sanctæ dilectionis aliquid intra se tenent, et pene ignorant quid sit ; nihilo minus totis visceribus tenere id concupiscunt. Luctatur quodammodo delectabiliter animus, ne quod gustat ab eo recedat, quasi in eo desideriorum suorum finem invenerit. Hinc ait Bernardus : Nonnunquam, Domine, quasi oculis clausis ad te inhio. Nam mittis mihi in os cordis, quod non licet mihi scire quid sit. Saporem quidem dulcedinis sentio adeo confortantem, quæ si perficeretur in me, ultra nil quærerem. — Hoc inæstimabile donum humano non potest studio obtineri, humano vix merito poterit promereri, sed a Deo largissimo humillimis precibus, a digne dispositis ex divinæ pietatis condecentia potest utique impetrari. Omne enim aurum in comparatione illius est velut arena exigua, et argentum illi comparatum, pro nihilo reputatur.2 Utinam mihi omnium minimo devotorum congruat dicere illud cujusdam devoti in Soliloquio suo : Non accessit oculus meus, neque appropinquavit cor meum usque ad multitudinem dulcedinis quam intrinsecus abscondisti filiis tuis :3 solo ejus odore utcumque sustentor. Spiramentum suavitatis tuæ de longinquo venit ad me, quæ est mihi super odorem balsami ac fragran-

Eckbertus. tiam thuris et myrrhæ, omnisque generis suavia odoramenta. Concupiscentias mundas parit in me, quarum est adustio dulcis, vix tamen portabilis. O Domine, si tam suavis ac nobilis est tuæ bonitatis atque dulcedinis odor, quam præclarus ac suavissimus ejus est sapor? Si tantæ virtutis est modica degustatio viæ, quam inæstimabilis jucunditatis erit plena inebriatio patriæ? Postremo, sicut Doctor devotus, dominus Bonaventura, vir vere illustrissimus atque divinus, fatetur, unctio ista deliciosa quæ amantissimis Dei præstatur a Spiritu Sancto in via, est velut quidam roseus liquor, qui per totam animam se diffundens, eam confortat, disponens eam suaviter ad veritatis luculentias suscipiendas ac pariter contemplandas.

Si ad hanc cœlicam unctionem ac cœliformem in Deo delectationem concupiscit cor nostrum pertingere, oportet ab inferiori ac fundamento humiliter inchoare. Non enim prius quod spirituale, sed quod animale, secundum Apostolum. Quantum enim ad primum, quo ad præfatam consolationem attingitur, oportet nos quod docet Salvator implere: Videte (inquit) ne graventur corda vestra crapula vel ebrietate, aut curis hujus sæculi. Nam iterum ait: Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis. Ideo ait Apostolus: Curam carnis ne feceritis in desideriis. Oportet quoque nos ponere custodiam ori nostro, et ostium circumstantiæ labiis nostris. Ab omni autem vanitate risuum, jocorum, ludorum, confabulationum, quasi a facie colubri oportet nos fugere; sed et cor omni vigilantia a cogitationibus vanis, ab affectionibus inordinatis, ab omni occupatione prava atque inerti temporis negligentia oportet præcipue præservare.

Agamus ergo viriliter, præliemur contra desidiam nostri torporis instanter, vincamus nos ipsos. Cogitemus quæ superventura sunt nobis, et perseveremus in iis usque in finem, scientes quod bonorum laborum gloriosus est fructus, quod item non sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam fortibus Dei militibus præparatam. Quibus Deus sublimis et benedictus non aliud præparavit quam se ipsum, ut sit ipse dator ac donum, præmiator ac præmium: quoniam hoc ad liberalissimum pertinet amatorem, ut dando munera sua simul præstet se ipsum. Tanta ergo divinæ dilectionis liberalitas circa nos, mentem nostram inflammet, vigilantem, gratam, atque in omni Divinitatis amoroso obsequio perseverantem, proficientem, feliciterque consummantem efficiat. Quum enim perfectio, nobilitas, beatitudo summaque dignitas creaturæ, præsertim intellectualis, sit suo (ut fas est) Creatori assimilari, suamque voluntatem ejus beneplacito conformare, atque mandatis sive consiliis ejus se in omnibus subjugare: quid vilius, miserabilius, turpius atque declivius esse valet, quam delectari in his quæ displicent sancto atque mundissimo Deo, ea amplecti et approbare quæ horret ac reprobat ille, ea eligere et amare quæ prohibet?

Denique, quid vituperabilius damnabiliusque potest quis mente concipere, quam rationalem creaturam ad supersanctæ Divinitatis similitudinem conditam, superbeatissimæ Trinitatis imagine insignitam, summæ felicitatis capacem, cœlestium spirituum in natura conformem, relicto summo, immenso, superessentiali et incommutabili bono, neglecto vero, vivo adorandoque Deo, contempto creatore, salvatore et beatificatore suo, in his terrenis et sensibilibus sordidari, carnalibus oblectari, transitoriis implicari, corporalibus voluptatibus superari et obsequi, ac per hoc Deo inimicari, dæmonibus complacere et subjici, bestiis decies millies deteriorem constitui? Insuper, nonne prorsus infinita calamitas est, negligentia stultitiaque immensa, amore harum brevissimarum mundi carnisque deliciarum ac vitiosissimarum delectationum atque inanium gloriationum, non jam dumtaxat in vita præsenti, sanctis, internis ac spiritualibus gaudiis, deificis consolationibus, purissi-

I Cor. xv, 46.

Luc. xxi, 34.

Ibid. vi, 25.

Rom. xiii, 14.

Ps. cxl, 3.

Eccl. xxi, 2.

Sap. iii, 15.

Rom. viii, 18. mis, cœlestibus dignissimisque delectationibus spoliari, sed sempiterna quoque beatitudine patriæ, superdignissima Divinitatis fruitione et ejus beatifica visione in æternum privari; et ultra hæc omnia, sempiternam infernalium suppliciorum inexplicabilem acerbitatem mercari, innumerabilia Beatorum gaudia perdere, atque innumera damnatorum tormenta incidere?

O infelicissimi hujus sæculi amatores, voluptatum turpissimi sectatores, densissimis interioris cæcitatis tenebris obvoluti, palpabilibus vitiorum erroribus obtenebrati, cur vobismetipsis crudelissimi estis? Cur non miseremini propriis animabus? Cur incessanter augetis et thesaurizatis vobis amarissimas infernalis foveæ pœnas? Redite, prævaricatores, ad cor;4 attendite quod in sæculo isto peregrini et exsules estis, nec aliter quam per vitam pœnitentialem, per viam arctam seu conversationem virtuosam salvari potestis.

Ecce quantum se ipsum vilificat homo peccando, reddens se Deo deformem, ingratum, contrarium atque odibilem, dæmonibus similem, corde turpissimum, brutis deteriorem.

Præterea, quantum iniquus se ipsum turpiter delectando vilificat, tantum se justus in solo Creatore lætando nobilitat. Nonne præclarum et optimum est, sic proprium affectum divinæ conformare ac subdere voluntati, ut in his tantummodo delectetur in quibus delectatur et Deus; ea vitare quæ ille censet vitanda; in divinis et spiritualibus potius quam in vilissimis hujus sæculi materiis deliciari; propter spiritualia gaudia tam vitæ quam patriæ, inanissima mundi solatia detestari? Erubesce ergo, o anima, consolari in cœno, quæ es de cœlo; erubesce in minimis delectari, quæ non potes nisi summis satiari. Natura cœlestis es, cœlestemque consolationem (si carnalis insania permitteret) quæreres. O quam dulce ac delectabile esset, secundum naturam gratia decoratam et bene institutam vivere, in terris cœlestem vitam ducere, ab exterioribus ad interiora redire, ab inferioribus ad superiora ascendere, cunctaque facere secundum nobilissimum quod præexcellit in homine, hoc est secundum intellectum! O anima, si te ipsam perfecte cognosceres, ex tua cognitione mundum et ea quæ mundi sunt, sperneres. Si te cœlestis esse naturæ, deiformis ac immortalis essentiæ sapienter perpenderes, terrenam consolationem et vilem in jocis ac risibus dissolutionem contemneres.

Ecce mundana delectatio quam inimici Creatoris requirunt, amplectuntur et diligunt, primo vilitatem habet in objecto, quum sit circa immunda et infima. Secundo habet immunditiam in subjecto, quoniam habentem se maculat. Tertio habet brevitatem in se ipsa, momentaneum siquidem hoc delectat. Quarto habet mœrorem in termino, dum impii in puncto in infernum descendunt.5 Quinto habet magnam miseriam in effectu, quoniam spirituali gaudio privat hominem in præsenti sæculo ac futuro. Contrario autem modo per omnia est de consolatione ac delectatione spirituali et virtuosa. Vere ergo, sicut Hieronymus loquitur, gaudere atque ridere in sæculo isto non est hominis sensati, sed phrenetici: quoniam mundana gaudia excludunt homines a vita beata. Hinc quintodecimo Moralium dicit Gregorius: Gaudia vitæ hujus, quæ injusti magna bona existimant, justi velut stercora deputant, et æternitatis intuitu tanquam nihil ac somnium parvi pendunt. Unde in Job scriptum est:6 Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Et primo Machabæorum: Gloria impii stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur.7

Footnotes

  1. Cant. II, 4; VIII, 2. ↩

  2. Sap. VII, 9. ↩

  3. Ps. XXX, 20. ↩

  4. Is. XLVI, 8. ↩

  5. Job xxi, 13. ↩

  6. Job xx, 5. ↩

  7. I Mach. ii, 62, 63. ↩

Chapter 4 of 278