Enarratio in evangelium
DUO EX DISCIPULIS JESU IBANT IPSA DIE IN CASTELLUM QUOD ERAT IN SPATIO STADIORUM SEXAGINTA AB JERUSALEM, NOMINE EMMAUS, ETC. Luc. XXIV, 13-35.
POST manifestationem dominicæ resurrectionis, mulieribus primum, deinde et Petro factam, tertio Lucas eam recenset quæ in eadem die duobus discipulis in Emmaus facta est. Quam modo describens, ait :
Duo ex discipulis Jesu, non ex numero Apostolorum, sed septuaginta duorum discipulorum, ut dicitur, ibant ipsa die dominicæ resurrectionis, in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. Sedecim stadia faciunt leucam : et ita sexaginta stadia faciunt quatuor leucas, quatuor stadiis deficientibus. Porro stadium continet passus centum viginti quinque; passus vero est spatium quinque pedum. Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant circa Christum, et circa mulieres visitantes sepulcrum. Itaque de utilibus conferebant. In quo itinerantes sequi debent eosdem, et vana vitare colloquia, atque sæpe orationibus meditationibusque vacare in ambulando.
Et factum est, dum fabularentur, hoc est, conferrent (sumendo verbum hoc, Fabulari, prout derivatur a verbo For, faris, non a Fabula), et secum quærerent, hoc est, invicem interrogarent, qualiter gesta et narrata se possent habere; et ipse Jesus appropinquans, id est, per modum itinerantis et peregrinantis eis se applicans, ibat cum illis. Ipse etenim dixit :1 Ubi fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Et quia de Christi passione contulerunt, et ei pie compatiebantur, apti fuerunt visitari et consolari ab eo. Specialiter etenim complacet Salvatori et compassio et collatio de sua passione.
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent : quia (ut Marcus habet) in alia effigie apparuit eis :2 et hoc, propter dubitationem et incredulitatem eorum. Non tamen putandum quod faciei Christi dispositio sit mutata : quia vere fuit glorificatus, nec alia illa effigies fuit subjective in facie Christi, ut probabilior tenet opinio; quamvis aliqui dicant, quod Christus ad horam mutavit vultus sui effigiem, sic-
Luc. IX, 29. ut in transfiguratione. Verisimilius ergo quoniam peregrini libenter inquirunt atque percipiunt nova. fertur, quod altera illa effigies fuit subjective solum in oculis discipulorum, vel, ut aliqui opinantur, in aere. Potuit equidem Christus visum discipulorum diversimode immutare, per solam impressionem talium aut talium visualium specierum seu radiorum. Hinc aliqui dicunt, quod erant percussi specie cæcitatis quæ vocatur acrisia : quemadmodum Syri videntes Eliseum, nec tamen eum recognoscentes ; et Sodomitæ quærentes domum Lot, nec invenientes. Est quippe acrisia quædam cæcatio, qua aliquid confuse et imperfecte videtur, nec tamen sub propria specie apprehenditur. Unde secundum Gregorium, Christus discipulis istis ipsum amantibus et de ipso loquentibus, exhibuit se præsentem, et tamen de ipso dubitantibus, suæ cognitionis abstulit speciem.
Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones quos confertis ad invicem, ambulantes, et estis tristes? Non ex ignorantia hoc quæsivit, sed ut ad eorum responsionem eos congruenter instrueret. Et respondens unus, cui nomen Cleophas, qui fuit de septuaginta duobus discipulis (alter, secundum Ambrosium, fuit Amaus*; Gregorius vero in prologo super Moralia Job dicit, quod creditur fuisse Lucas iste evangelista, ita quod ex humilitate suum subticuit nomen), dixit :3 Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? Hoc totum non assertive, sed interrogative protulit Cleophas, quasi diceret : Venisti tu solus in Jerusalem in hoc Pascha, ut ignores quæ in ea contigerunt uno horum dierum, hoc est in die Parasceves, et etiam ante, quando in die Palmarum et postea multa prodigia fecit in Jerusalem Christus? Nam ita te habes nos interrogando, quasi solus peregrinus hic fueris, et idcirco ab aliis peregrinis nihil audieris : quum tamen certum sit, quod his diebus innumerabiles fuerint in Jerusalem peregrini, a quibus merito percepisses quæ in ea facta sunt, quoniam peregrini libenter inquirunt atque percipiunt nova.*
Quibus ille dixit : Quæ? id est, quænam sunt illa quæ in Jerusalem his diebus sunt facta? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, id est, Jesum Nazarenum facta ista concernunt, et de eo ac in eo facta sunt, qui fuit vir sexu et omni perfectione virtutum, propheta summus, omnium præscius futurorum : ita quod gratia prophetiæ fuit in eo per modum habitus fixe, imo semper in actu et æque perfecte ; potens in opere, id est in omni actu virtuoso perfecto, et in signis, prodigiis atque miraculis. Unde et dixit : Opera quæ dedit mihi Pater, testimonium perhibent de me; itemque, Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.45 Et sermone : quia in verbis sapientissimus ac eloquentissimus fuit, juxta illud : Diffusa est gratia in labiis tuis.6 Et Lucas ait : Mirabantur omnes in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ejus.7 Adversarii quoque ejus coacti sunt dicere : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic loquitur. Et recte nunc dicitur, quod fuit potens in opere et sermone, præmittendo, In opere : cœpit enim facere, et docere, ita quod primo egit quod postmodum prædicavit.8 Sed jam multi sunt quasi potentes in sermone, debiles vero in opere : qui de humilitate, patientia, mansuetudine, temperantia, justitia, caritate copiose sermocinantur, et tamen faciliter a propriis passionibus superantur, inquinamentis carnis et animæ viliter infeliciterque succumbunt.9 Itaque, D Jesus fuit potens in opere et sermone, coram Deo, id est vere et infallibiliter, virtuose, et meritorie sibi ipsi quantum ad præmium accidentale, et aliis absolute, et omni populo, id est secundum omnium, præsertim vulgarium reputationem :10 qui dixerunt, Nunquam apparuit sic in Israel ; et, Propheta magnus surrexit in nobis. Porro, quidam sunt potentes in opere et sermone coram hominibus, sed non coram Deo, sicut hypocritæ.
Et quomodo, id est quam injuste, tradi- derunt eum summi sacerdotes et principes nostri, videlicet pontifices et seniores, in damnationem mortis, id est, morte dignum eum judicaverunt, dicentes :11 Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit. Importune quoque impetraverunt a præside sententiam condemnationis ad mortem adversus Christum. Et crucifixerunt eum, quia ejus crucifixionem procuraverunt.
Nos autem sperabamus, ante passionem ipsius, quia ipse esset redempturus Israel, hoc est liberaturus Israeliticum populum, tanquam verus Messias in lege et Prophetis promissus, ab originali et omni peccato, et captivitate diaboli, et servitute peccati. Quasi dicerent : Hoc sperabamus, sed modo non speramus. Et nunc super hæc omnia, id est, ultra ea quæ dixi, tertia dies est hodie, quo, id est a die Parasceves in quo facta sunt ista, id est, Jesus morti adjudicatus et crucifixus est.12 Sed et mulieres quædam ex nostris, id est ad societatem nostram spectantes, quia nobiscum Dominum Jesum sequebantur devote, terruerunt nos : quæ ante lucem, id est valde diluculo, fuerunt ad monumentum, et non invento corpore ejus, quia jam resurrexit, venerunt ad Apostolos, dicentes se etiam visionem, id est visibilem formam, angelorum vidisse : ita quod angelos in assumptis corporibus corporaliter conspexerunt ; qui angeli dicunt eum vivere, id est Christum resurrexisse. Itaque discipuli verbis mulierum istarum auditis, terrebantur, quia forsitan metuebant quod Judæi increduli imponerent eis quod corpus sui abstulissent magistri, et propterea eos persequerentur. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum, utpote Petrus et Joannes, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, videlicet lapidem revolutum, et linteamina posita ;13 ipsum vero, id est corpus Jesu, non invenerunt.
Et ipse dixit eis ; O stulti, id est, Scripturarum notitiam non habentes, et veræ fidei luce carentes, et tardi corde ad credendum in omnibus verbis et vaticiniis, quæ locuti sunt Prophetæ de mea passione ac resurrectione : quum tamen habeatis sufficientia inductiva ad credendum quod ego sum ille de quo illa prædixerunt Prophetæ, nam verbis et sufficientibus miraculis Christum me esse probavi. Quæritur, cur Christus discipulos istos vocaverit stultos, quum alibi dicat, Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis.14 Et respondendum, quod peccata verborum pensantur penes intentionem, affectionemque cordium, quoniam ea quæ sunt in voce, sunt earum quæ sunt in anima passionum, affectionum intentionumque notæ. Christus ergo prohibuit dicere proximo, Fatue, ex contemptu, derisione, aut simili vitiosa radice, non autem ex caritate et zelo justitiæ, rationabili causa id exigente.
Nonne hæc oportuit pati Christum, propter æterni Patris præordinationem, et Prophetarum verificationem, atque humani generis salvationem, sanctorum de limbo eductionem, cœlestis patriæ apertionem, cœlestis Jerusalem reædificationem, et ita, puta per passionem, intrare in gloriam suam, id est in cœlum ascendere, et corpore glorificari, gloriamque cœlestem plenarie possidere ? Christus quippe sua humiliatione, passione et morte, promeruit sibi ipsi præmium accidentale, atque dominium omnis creaturæ, dicente Apostolo : Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis ; propter quod et Deus exaltavit illum, etc.15 Et tamen hæc gloria debebatur Christo etiam aliunde, videlicet ratione hypostaticæ unionis cum Verbo, et propter plenitudinem beatificæ visionis, seu essentialis felicitatis animæ ejus : quæ redundasset indesinenter in corpus ipsius, et impassibile illud fecisset, nisi Deo dispensante, redundantia illa fuisset usque ad resurrectionem dilata, ut in epistola ad Dioscorum loquitur Augustinus. Et ita gloria illa fuit proprie gloria Christi. Sed et universa gloria curiæ cœlestis, fuit et est gloria Christi, secundum quod Deus est, tanquam domini ac datoris. Si itaque Christum per passionem et multiplicem tribulationem oportebat propriam gloriam ingredi, nos qui sumus, qui absque tribulationibus et adversitatibus pœnitentialibusque operibus gloriam volumus ingredi alienam? Numquid servus major est domino suo, aut membrum suo capite præstantius, aut redemptus redemptore sublimior, aut fragilis creatura, creatore suo Dei unico Filio?16 Merito ergo dixit Apostolus: Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum;17 et item, Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.18
Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis: id est, ex verbis Moysis sumpsit exordium, quia primus et principalis fuit inter eos qui libros ad vetus Testamentum pertinentes scripserunt; deinde aliorum Prophetarum allegavit oracula; interpretabatur illis, id est, expositionem fecit istis duobus discipulis, in omnibus Scripturis quæ de ipso erant loquentes, id est, prophetias de ipso prædictas eis declaravit et allegavit, vel in generali et multas in speciali, vel omnes ad propositum pertinentes et sufficientes.
Et appropinquaverunt castello Emmaus quo ibant. Et ipse se finxit longius ire. Secundum Gregorium, Fingere, pro Componere sumitur in hoc loco, ut sit sensus, quod Dominus Jesus composuit seu disposuit se ad procedendum remotius. Potest etiam dici, quod finxit, id est simulavit, se longius ire: quia simulatio facti licita est et commendabilis, quando fit ex rationabili causa et bono fine.19 Unde et Josue cum filiis Israel simulavit fugam. Christus autem sic simulavit, multiplici ratione: primo, mystice, ad innuendum quod adhuc longe fuit ab illorum nondum credentium mente; secundo, ut per hoc eis daret occasionem operis misericordiæ, videlicet invitandi et cogendi se ad hospitium; tertio, ut per hoc ipsum doceret nos ut et nos taliter faciamus.
Et coegerunt, hoc est, multum instanter et quodammodo importune invitaverunt, illum, dicentes: Mane nobiscum, cœnam et hospitium nobiscum sumendo, quoniam advesperascit, et (pro id est) inclinata est jam dies, sole ad occasum tendente. Sic et nos quotidie Christum rogemus ac invitemus, ut in cordis nostri cubiculo manere dignetur. Ipse etenim apud Joannem loquitur: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum.20 Atque ut in libro Sapientiæ legitur, Neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.21 Denique spiritualiter advesperascit, quoniam vita nostra ad occasum quotidie tendit; et inclinata est dies, quando tempus promerendi deficere incipit. Specialiter quoque advesperascit in anima, dum propinquat ad culpam; et inclinatur dies, quando elongatur a gratia, hoc est, quando disponitur ad peccata.
Præterea, sicut prætactum est, ex hoc loco atque exemplo elicitur, quam caritative, instanter, imo et importune, peregrini ac pauperes ad mensam et hospitium sint vocandi. Hoc namque est opus misericordiæ. Opera autem misericordiæ ad Christianos potissimum pertinent, quum lex Christi sit lex totius caritatis et pietatis. Magna quoque est virtus hospitalitatis: de qua et in veteri Testamento Abraham et Lot specialiter commendantur. Unde et sanctus Job: Foris (inquit) non mansit peregrinus; ostium meum viatori patuit. Et Christus in Evangelio perhibet se in die judicii esse dicturum ad electos, Hospes fui, et collegistis me;22 ad reprobos vero, Hospes fui, et non collegistis me.23 Hinc princeps Apostolorum hortatur: Hospitales invicem sine murmuratione.24 Et Paulus: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis.25
Et intravit cum illis: in quo dedit exemplum obtemperandi rationabili petitioni, ne quis in proprio sensu sit pertinax. Et factum est, dum recumberet, id est, quiesceret et manducaret, cum illis, accepit panem et benedixit, non tamen in suum convertit corpus, sicut in Cœna, sed ut moris est benedicere cibum : in quo instruxit nos, ut ante refectionem benedicatur cibus et potus; ac fregit, et porrigebat illis panem jam fractum, ad manducandum. Et aperti sunt oculi eorum : non quod corporales eorum oculi hucusque fuerint clausi, sed quia nunc aliter viderunt Christum quam ante. Nunc enim cœperunt eum in propria et cognoscibili et determinata effigie cernere, quem ante viderunt confuse. Sic oculi primorum parentum dicuntur aperti post perpetrationem peccati, quantum ad alium modum videndi; et in libris Regum legitur Eliseus dixisse: Domine, aperi oculos istorum (puta Syrorum).26 Idcirco subjungitur: et cognoverunt eum in fractione panis, ut paulo post subditur.2728 Habuit enim Salvator consuetudinem sic accipiendi, benedicendi, frangendi distribuendique panem, ut ex Evangelio comprobatur: sicut dum turbas refecit ex quinque panibus hordeaceis, et postmodum ex panibus septem. Aliqui vero dicunt, quod Christus manibus fregit panem ac si cultello fuisset divisus, et per hoc eum noverunt.29 Potest quoque intelligi de interioribus oculis, qui aperti sunt, id est illuminati, Christum cognoscendo. Et ipse evanuit ex oculis eorum, hoc est, repente et quasi imperceptibiliter ac velocissime per dotem agilitatis ab eorum adspectu disparuit : per quod monstravit corpus se glorificatum habere; non autem evanuit tanquam phantasma.
Et dixerunt ad invicem duo isti discipuli: Nonne cor nostrum, præsertim voluntas, ardens erat in nobis, id est inflammatum desiderio veritatis ac Christi, dum loqueretur in via, id est, quando Christus increpavit ac informavit nos, ambulando nobiscum, et aperiret, id est exponeret, nobis Scripturas? — Posset hic quæri, an discipuli isti in via fuerunt veræ caritatis fervore accensi. Et videtur quod imo: nam Glossa ait, quod cor eorum fuit igne Spiritus Sancti accensum et caritatis ardore. Sed videtur contrarium, quia non erant in fide, ergo nec in caritate. Ad hoc quidam respondent, quod non erant in caritate, nec veræ caritatis fervorem habebant, et quod ardor iste erat a Spiritu Sancto, sed non cum Spiritu Sancto, quemadmodum timor servilis.30 Et si objiciatur quia de istis duobus discipulis dicit Gregorius, quod esse extranei a caritate non poterant hi cum quibus Veritas gradiebatur; respondent, quod hoc propterea dixit Gregorius, quia habebant aliquid simile caritati et ejus effectui. Porro si istud quis teneat, cogetur concedere quod et feminæ pergentes ungere corpus Jesu, erant extra caritatem atque in statu damnationis.
Et surgentes eadem hora a mensa, regressi sunt in Jerusalem: quia præ caritatis ardore quem nunc cum fide vere habebant, quiescere, et differre tam saluberrimum nuntium non valebant, nec senserunt viæ laborem ; dilectionisque ardor exstinxit in eis servilem Judæorum timorem. Et invenerunt congregatos undecim Apostolos in conclavi, et eos qui cum ipsis erant, videlicet alios quosdam Christi discipulos ex septuaginta duobus, aut feminas aliquas Christi discipulas. Itaque Thomas tunc aderat, sed paulo post exiit, non credens auditis; sicque defuit apparitioni quæ consequenter describitur, prout in Joanne legitur.31 Dicentes, quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. Participium istud, « dicentes », quidam referunt ad verbum « invenerunt », ut sit nominativi casus: eritque sensus, quod duo isti discipuli invenientes undecim congregatos, dixerunt eis, quod Dominus vere surrexit et Petro apparuit. Aptius tamen videtur, ut dictio ista, « dicentes », referatur ad « undecim congregatos », sitque accusativi casus: ut sit sensus, quod duo discipuli invenerunt congregatos undecim inter se recitantes, et etiam istis duobus dicentes, quod Dominus vere surrexit. Et istud ex duobus probatur. Primo, quoniam isti duo discipuli nondum scivisse videntur quod Christus apparuerit Petro, sed Petrus hoc Apostolis retulit. Secundo, ex modo loquendi ipsius Evan-
Et dixerunt ad invicem duo isti discipuli: Nonne cor nostrum, præsertim voluntas, ardens erat in nobis, id est inflammatum desiderio veritatis ac Christi, dum loqueretur in via, id est, quando Christus increpavit ac informavit nos, ambulando nobiscum, et aperiret, id est exponeret, nobis Scripturas? — Posset hic quæri, an discipuli isti in via fuerunt veræ caritatis fervore accensi. Et videtur quod imo: nam Glossa ait, quod cor eorum fuit igne Spiritus Sancti accensum et caritatis ardore. Sed videtur contrarium, quia gelistæ in loco præsenti, quia post verba prædicta mox subditur: Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via. Ex quo apparet, quod participium illud, « dicentes », et pronomen hoc, « ipsi », referenda sint ad diversos: ita quod isti duo quum audissent verba Apostolorum, Christi resurrectionem et apparitionem Petro factam eis narrantium, tunc et ipsi narraverunt narrantibus sibi, quæ gesta erant in via, scilicet qualiter Christus se eis in via associavit, eosque interrogavit, increpavit, edocuit, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Footnotes
-
Matth. XVIII, 20. ↩
-
Marc. XVI, 12. ↩
-
Joann. VII, 46. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
Ps. XLIV, 3. ↩
-
Luc. IV, 22. ↩
-
Act. I, 1. ↩
-
Matth. IX, 33. ↩
-
Luc. VII, 16. ↩
-
Joann. xix, 7. ↩
-
* alias quod ↩
-
Joann. xx, 3. ↩
-
Matth. v, 22. ↩
-
Philipp. ii, 8, 9. ↩
-
Joann. xiii, 16. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
Josue viii, 15. ↩
-
Joann. xv, 5. ↩
-
Sap. vii, 28. ↩
-
Job xxxi, 32. ↩
-
Matth. xxv, 35, 43. ↩
-
I Petr. iv, 9. ↩
-
Hebr. xiii, 2. ↩
-
IV Reg. VI, 20. ↩
-
Gen. xviii, 1-8; xix, 1-3. ↩
-
Luc. XXIV, 35. ↩
-
Matth. XIV, 19; XV, 36. ↩
-
Gen. III, 7. ↩
-
Joann. XX, 24. ↩
Chapter 3 of 278